# De consolatione Philosophiae 05.03 Quaenam discors foedera rerum Causa resoluit? Quis tanta deus Veris statuit bella duobus, Vt quae carptim singula constent, Eadem nolint mixta iugari? An nulla est discordia ueris Semperque sibi certa cohaerent, Sed mens caecis obruta membris Nequit oppressi luminis igne Rerum tenues noscere nexus? Sed cur tanto flagrat amore Veri tectas reperire notas? Scitne quod appetit anxia nosse? Sed quis nota scire laborat? At si nescit, quid caeca petit? Quis enim quicquam nescius optet Aut quis ualeat nescita sequi Quoue inueniat? Quis reppertam Queat ignarus noscere formam? An cum mentem cerneret altam Pariter summam et singula norat, Nunc membrorum condita nube Non in totum est oblita sui Summamque tenet singula perdens? Igitur quisquis uera requirit Neutro est habitu, nam neque nouit Nec penitus tamen omnia nescit, Sed quam retinens meminit summam Consulit alte uisa retractans, Vt seruatis queat oblitas Addere partes.