# De consolatione Philosophiae 05.04 Quondam Porticus attulit Obscuros nimium senes, Qui sensus et imagines E corporibus extimis Credant mentibus imprimi, Vt quondam celeri stilo Mos est aequore paginae Quae nullas habeat notas, Pressas figere litteras. Sed mens si propriis uigens Nihil motibus explicat, Sed tantum patiens iacet Notis subdita corporum Cassasque in speculi uicem Rerum reddit imagines, Vnde haec sic animis uiget Cernens omnia notio? Quae uis singula perspicit Aut quae cognita diuidit? Quae diuisa recolligit Alternumque legens iter Nunc summis caput inserit, Nunc decedit in infima, Tum sese referens sibi Veris falsa redarguit? Haec est efficiens magis Longe causa potentior, Quam quae materiae modo Impressas patitur notas. Praecedit tamen excitans Ac uires animi mouens Viuo in corpore passio Cum uel lux oculos ferit Vel uox auribus instrepit. Tum mentis uigor excitus Quas intus species tenet Ad motus similes uocans Notis applicat exteris Introrsumque reconditis Formis miscet imagines.