De consolatione Philosophiae 05.05 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk £.BOETH.Cons.Phil05.05 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems De consolatione Philosophiae 05.05
Quam uariis terras animalia permeant figuris! Namque alia extento sunt corpore pulueremque uerrunt Continuumque trahunt ui pectoris incitata sulcum; Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos Et liquido longi spatia aetheris enatet uolatu; Haec pressisse solo uestigia gressibusque gaudent Vel uirides campos transmittere uel subire siluas. Quae uariis uideas licet omnia discrepare formis, Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus; Vnica gens hominum celsum leuat altius cacumen, Atque leuis recto stat corpore despicitque terras. Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura: Qui recto caelum uultu petis exserisque frontem, In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum Inferior sidat mens corpore celsius leuato.