# De nuptiis 1.021 Anxia cum trepidis nutat sententia rebus, Fluctuat incertis aut sors ignota futuris, Consultet mortale genus, quodque indiga ueri Cura facit dubium uel spes incerta fatigat; At nobis praescire uacum est, cunctatio nulla est: Quod superi uoluere licet; de pectore fixis Praeoptare caret, si quod placet atque necesse est. Sed tibi non quia dum uenit mansura uoluntas, Consilium uis ferre meum: sic semper ab omni Velle capis socium, faciunt atque addita mentem Est igitur prisci generis doctissima uirgo Conscia Parnaso, cui fulgent sidera coetu, Cui nec Tartareos claustra occultare recessus, Nec Iouis arbitrium rutilantia fulmina possunt; Fluctigena spectans qualis sub gurgite Nereus, Quaeque tuos norit fratrum per regna recursus, Peruigil immodico penetrans arcana labore, Quae possit docta totum praeuertere cura, Quod superis praescire datum. quin crebrius in nos Ius habet illa, deos urgens in iussa coactos, Et quod nulla queat superum temptare potestas, Inuito scit posse Ioue. stent ardua magno, Alterutrum cumulat parilem meruisse iugalem.