# De nuptiis 1.091 Ni nostra, astrigeri, nota benignitas Conferre arbitrium cogeret intimum Et quicquid tacito uelle fuit satis Id ferre in medium collibitum foret, Possem certa meis promere ductibus, Nec quisquam illicitis tollere nisibus Concertans cuperet iussa deum patris. Sed tristis melius censio clauditur, Atque infanda premit sensa silentium, Ne uulgata ciant corda doloribus. At, cum laeta patrem promere gaudia Et certo deceat foedere pignora Palam perpetuis iungere nutibus, Cassum est nolle loqui sensa decentia. Vobiscum ergo, dei, grata propinquitas, Conferre studium est uota propaginis. Aequum quippe puto foedere caelitum Quae sectanda forent orsa probarier. Nostis Maiugenam pignoris incliti In nostris merito degere sensibus. Quae nec frustra mihi insita caritas, Vt sueuit patria stringere pectora. Nam nostra ille fides, sermo, benignitas Ac uerus Genius, fida recursio Interpresque meae mentis, ho noys sacer. Hic solus numerum promere caelitum, Hic uibrata potest noscere sidera, Quae mensura polis, quanta profunditas, Qualis sit numerus marmoris haustibus Et quantos rapiat margine cardines, Quaeque elementa liget dissona nexio, Perque hunc ipse pater foedera sancio; Sed forsan pietas sola recenseat, Auae parens probitas munera pensitet: Qui Phoebi anteuolans saepe iugalibus In sortem famuli nonne relabitur? Hic quoque sic patruis seruit honoribus, Vt dubium, proprium quis mage uendicet. Illum conubio rite iugarier Suadent emeritis saecla laboribus, Et robur thalamos flagitat additum. At uirgo placuit docta quidem nimis Et compar studio, sed cui terreus Ortus, praepositum in sidera tendere; Plerumque et rapidis praeuolat axibus Ac mundi exsuperat saepe means globum. Cunae ergo officiant quo nihil editae? Censendum, superi! quique crepundia Terris recolitis uestra tenerier, Quae occultant adytis sacra latentibus. Iungantur paribus, nam decet, auspicis, Et nostris cumulent astra nepotibus!