A Consolidated Library of Anglo-Saxon Poetry

Metadata

ID
£.MART.CAP.Nupt2.126
Author
Martianus Capella
Title
De nuptiis 2.126
Language
Latin
Other formats
TEI (xml) Plain text (txt) Metadata (json)

Tools

Highlight uncommon word forms
Poem Concordance

£.MART.CAP.Nupt2.126

£.MART.CAP.Nupt2.126 1. Beata uirgo, tantis Beata uirgo, tantis
£.MART.CAP.Nupt2.126 2. Quae siderum choreis Quae siderum choreis
£.MART.CAP.Nupt2.126 3. Thalamum capis iugalem Thalamum capis iugalem
£.MART.CAP.Nupt2.126 4. Ac sic fauente mundo Ac sic fauente mundo
£.MART.CAP.Nupt2.126 5. Nurus adderis Tonanti. Nurus adderis Tonanti.
£.MART.CAP.Nupt2.126 6. Ac cuius esse diui Ac cuius esse diui
£.MART.CAP.Nupt2.126 7. Tibi contigit maritam? Tibi contigit maritam?
£.MART.CAP.Nupt2.126 8. Eius, meante penna Eius, meante penna
£.MART.CAP.Nupt2.126 9. Qui solus astra mundi Qui solus astra mundi
£.MART.CAP.Nupt2.126 10. Praeteruolans perexit Praeteruolans perexit
£.MART.CAP.Nupt2.126 11. Rapidis uigil procellis, Rapidis uigil procellis,
£.MART.CAP.Nupt2.126 12. Qui cum superna tranat Qui cum superna tranat
£.MART.CAP.Nupt2.126 13. Freta, Tartarum recurrit. Freta, Tartarum recurrit.
£.MART.CAP.Nupt2.126 14. Qui solus ante currum Qui solus ante currum
£.MART.CAP.Nupt2.126 15. Et candidos iugales Et candidos iugales
£.MART.CAP.Nupt2.126 16. Alti potens parentis Alti potens parentis
£.MART.CAP.Nupt2.126 17. Memorem ciere uirgam, Memorem ciere uirgam,
£.MART.CAP.Nupt2.126 18. Qui fata succidentis Qui fata succidentis
£.MART.CAP.Nupt2.126 19. Reparat libens Osiris, Reparat libens Osiris,
£.MART.CAP.Nupt2.126 20. Sationibus grauari Sationibus grauari
£.MART.CAP.Nupt2.126 21. Genitalibus repertis Genitalibus repertis
£.MART.CAP.Nupt2.126 22. Quem scit pater deorum; Quem scit pater deorum;
£.MART.CAP.Nupt2.126 23. Cui lacteam papillam Cui lacteam papillam
£.MART.CAP.Nupt2.126 24. Gaudens dedit nouerca, Gaudens dedit nouerca,
£.MART.CAP.Nupt2.126 25. Cuius uigente uirga Cuius uigente uirga
£.MART.CAP.Nupt2.126 26. Dirum stupet uenenum, Dirum stupet uenenum,
£.MART.CAP.Nupt2.126 27. Cui uirus omne fanti Cui uirus omne fanti
£.MART.CAP.Nupt2.126 28. Orbem facit gemellum. Orbem facit gemellum.
£.MART.CAP.Nupt2.126 29. Est doctus ille diuum, Est doctus ille diuum,
£.MART.CAP.Nupt2.126 30. Sed doctior puella. Sed doctior puella.
£.MART.CAP.Nupt2.126 31. Nunc nunc beantur artes, Nunc nunc beantur artes,
£.MART.CAP.Nupt2.126 32. Quas sic sacratis ambo, Quas sic sacratis ambo,
£.MART.CAP.Nupt2.126 33. Vt dent meare caelo, Vt dent meare caelo,
£.MART.CAP.Nupt2.126 34. Reserent caducis astra Reserent caducis astra
£.MART.CAP.Nupt2.126 35. Ac lucidam usque ad aethram Ac lucidam usque ad aethram
£.MART.CAP.Nupt2.126 36. Pia subuolare uota. Pia subuolare uota.
£.MART.CAP.Nupt2.126 37. Per uos uigil decensque Per uos uigil decensque
£.MART.CAP.Nupt2.126 38. Nus mentis ima complet, Nus mentis ima complet,
£.MART.CAP.Nupt2.126 39. Per uos probata lingua Per uos probata lingua
£.MART.CAP.Nupt2.126 40. Fert glorias per aeuum. Fert glorias per aeuum.
£.MART.CAP.Nupt2.126 41. Vos disciplinas omnes Vos disciplinas omnes
£.MART.CAP.Nupt2.126 42. Ac nos sacrate Musas. Ac nos sacrate Musas.