# De nuptiis 2.126 Beata uirgo, tantis Quae siderum choreis Thalamum capis iugalem Ac sic fauente mundo Nurus adderis Tonanti. Ac cuius esse diui Tibi contigit maritam? Eius, meante penna Qui solus astra mundi Praeteruolans perexit Rapidis uigil procellis, Qui cum superna tranat Freta, Tartarum recurrit. Qui solus ante currum Et candidos iugales Alti potens parentis Memorem ciere uirgam, Qui fata succidentis Reparat libens Osiris, Sationibus grauari Genitalibus repertis Quem scit pater deorum; Cui lacteam papillam Gaudens dedit nouerca, Cuius uigente uirga Dirum stupet uenenum, Cui uirus omne fanti Orbem facit gemellum. Est doctus ille diuum, Sed doctior puella. Nunc nunc beantur artes, Quas sic sacratis ambo, Vt dent meare caelo, Reserent caducis astra Ac lucidam usque ad aethram Pia subuolare uota. Per uos uigil decensque Nus mentis ima complet, Per uos probata lingua Fert glorias per aeuum. Vos disciplinas omnes Ac nos sacrate Musas.