De nuptiis 2.126
Beata uirgo, tantis
Quae siderum choreis
Thalamum capis iugalem
Ac sic fauente mundo
Nurus adderis Tonanti.
Ac cuius esse diui
Tibi contigit maritam?
Eius, meante penna
Qui solus astra mundi
Praeteruolans perexit
Rapidis uigil procellis,
Qui cum superna tranat
Freta, Tartarum recurrit.
Qui solus ante currum
Et candidos iugales
Alti potens parentis
Memorem ciere uirgam,
Qui fata succidentis
Reparat libens Osiris,
Sationibus grauari
Genitalibus repertis
Quem scit pater deorum;
Cui lacteam papillam
Gaudens dedit nouerca,
Cuius uigente uirga
Dirum stupet uenenum,
Cui uirus omne fanti
Orbem facit gemellum.
Est doctus ille diuum,
Sed doctior puella.
Nunc nunc beantur artes,
Quas sic sacratis ambo,
Vt dent meare caelo,
Reserent caducis astra
Ac lucidam usque ad aethram
Pia subuolare uota.
Per uos uigil decensque
Nus mentis ima complet,
Per uos probata lingua
Fert glorias per aeuum.
Vos disciplinas omnes
Ac nos sacrate Musas.