# Saturnae 01 O curas hominum! o quantum est in rebus inane! "Quis leget haec?" min tu istud ais? nemo hercule. "nemo?" Vel duo uel nemo. "turpe et miserabile." quare? Ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem Praetulerint? nugae. non, si quid turbida Roma Eleuet, accedas examenue improbum in illa Castiges trutina nec te quaesiueris extra. Nam Romae quis non -a, si fas dicere- sed fas Tum cum ad canitiem et nostrum istud uiuere triste Aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, Cum sapimus patruos. tunc tunc -ignoscite (nolo, Quid faciam?) sed sum petulanti splene- cachinno. Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber, Grande aliquid quod pulmo animae praelargus anhelet. Scilicet haec populo pexusque togaque recenti Et natalicia tandem cum sardonyche albus Sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur Mobile collueris, patranti fractus ocello. Tunc neque more probo uideas nec uoce serena Ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum Intrant et tremulo scalpuntur ubi intima uersu. Tun, uetule, auriculis alienis colligis escas, Articulis quibus et dicas cute perditus "ohe"? "Quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus Innata est rupto iecore exierit caprificus?" En pallor seniumque! o mores, usque adeone Scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter? "At pulchrum est digito monstrari et dicier HIC EST. Ten cirratorum centum dictata fuisse Pro nihilo pendes?" ecce inter pocula quaerunt Romulidae saturi quid dia poemata narrent. Hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est, Rancidulum quiddam balba de nare locutus Phyllidas, Hypsipylas, uatum et plorabile siquid, Eliquat ac tenero supplantat uerba palato. Adsensere uiri: nunc non cinis ille poetae Felix? non leuior cippus nunc imprimit ossa? Laudant conuiuae: nunc non e manibus illis, Nunc non e tumulo fortunataque fauilla Nascentur uiolae? "rides" ait "et nimis uncis Naribus indulges. an erit qui uelle recuset Os populi meruisse et cedro digna locutus Linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?" Quisquis es, o modo quem ex aduerso dicere feci, Non ego cum scribo, si forte quid aptius exit, Quando haec rara auis est, si quid tamen aptius exit, Laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est. Sed recti finemque extremumque esse recuso "Euge" tuum et "belle." nam "belle" hoc excute totum: Quid non intus habet? non hic est Ilias Atti Ebria ueratro? non siqua elegidia crudi Dictarunt proceres? non quidquid denique lectis Scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen, Scis comitem horridulum trita donare lacerna, Et "uerum" inquis "amo, uerum mihi dicite de me." Qui pote? uis dicam? nugaris, cum tibi, calue, Pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet. O Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit Nec manus auriculas imitari mobilis albas Nec linguae quantum sitiat canis Apula tantae. Vos, o patricius sanguis, quos uiuere fas est Occipiti caeco, posticae occurrite sannae. "Quis populi sermo est? quis enim nisi carmina molli Nunc demum numero fluere, ut per leue seueros Effundat iunctura unguis? scit tendere uersum Non secus ac si oculo rubricam derigat uno. Siue opus in mores, in luxum, in prandia regum Dicere, res grandes nostro dat Musa poetae." Ecce modo heroas sensus afferre docemus Nugari solitos Graece, nec ponere lucum Artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes Et focus et porci et fumosa Palilia feno, Vnde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti, Cum trepida ante boues dictatorem induit uxor Et tua aratra domum lictor tulit - euge poeta! "Est nunc Brisaei quem uenosus liber Acci, Sunt quos Pacuuiusque et uerrucosa moretur Antiopa aerumnis cor luctificabile fulta?" Hos pueris monitus patres infundere lippos Cum uideas, quaerisne unde haec sartago loquendi Venerit in linguas, unde istud dedecus in quo Trossulus exultat tibi per subsellia leuis? Nilne pudet capiti non posse pericula cano Pellere quin tepidum hoc optes audire "decenter"? "Fur es" ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis Librat in antithetis, doctas posuisse figuras Laudatur: "bellum hoc." hoc bellum? an, Romule, ceues? Men moueat? quippe, et, cantet si naufragus, assem Protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum Ex umero portes? uerum nec nocte paratum Plorabit qui me uolet incuruasse querella. "Sed numeris decor est et iunctura addita crudis. Cludere sic uersum didicit - Berecyntius Attis - Et - qui caeruleum dirimebat Nerea delphin, - Sic - costam longo subduximus Appennino. - - Arma uirum - nonne hoc spumosum et cortice pingui. Vt ramale uetus uegrandi subere coctum?" Quidnam igitur tenerum et laxa ceruice legendum? "Torua Mimalloneis implerunt cornua bombis, Et raptum uitulo caput ablatura superbo Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis Euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo." Haec fierent si testiculi uena ulla paterni Viueret in nobis? summa delumbe saliua Hoc natat in labris et in udo est Maenas et Attis Nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis. "Sed quid opus teneras mordaci radere uero Auriculas? uide sis ne maiorum tibi forte Limina frigescant: sonat hic de nare canina Littera." per me equidem sint omnia protinus alba; Nil moror euge omnes, omnes bene, mirae eritis res. Hoc iuuat? "hic" inquis "ueto quisquam faxit oletum." Pinge duos anguis: "pueri, sacer est locus, extra Meiite." discedo. secuit Lucilius urbem, Te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis. Omne uafer uitium ridenti Flaccus amico Tangit et admissus circum praecordia ludit, Callidus excusso populum suspendere naso. Me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam? Hic tamen infodiam. uidi, uidi ipse, libelle: Auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum, Hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi uendo Iliade. audaci quicumque afflate Cratino Iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, Aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis. Inde uaporata lector mihi ferueat aure, Non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit Sordidus et lusco qui possit dicere "lusce," Sese aliquem credens Italo quod honore supinus Fregerit heminas Arreti aedilis iniquas, Nec qui abaco numeros et secto in puluere metas Scit risisse uafer, multum gaudere paratus Si cynico barbam petulans nonaria uellat. His mane edictum, post prandia Callirhoen do.