# Saturnae 06 Admouit iam bruma foco te, Basse, Sabino? Iamne lyra et tetrico uiuunt tibi pectine chordae? Mire opifex numeris ueterum primordia uocum Atque marem strepitum fidis intendisse Latinae, Mox iuuenes agitare iocos et pollice honesto Egregius lusisse senex. mihi nunc Ligus ora Intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens Dant scopuli et multa litus se ualle receptat. Lunai portum, est operae, cognoscite, ciues. Cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse Maeonides Quintus pauone ex Pythagoreo. Hic ego securus uulgi et quid praeparet auster Infelix pecori, securus et angulus ille Vicini nostro quia pinguior, etsi adeo omnes Ditescant orti peioribus, usque recusem Curuus ob id minui senio aut cenare sine uncto Et signum in uapida naso tetigisse lagoena. Discrepet his alius. geminos, horoscope, uaro Producis genio: solis natalibus est qui Tinguat holus siccum muria uafer in calice empta, Ipse sacrum irrorans patinae piper; hic bona dente Grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar, Nec rhombos ideo libertis ponere lautus Nec tenuis sollers turdarum nosse saliuas. Messe tenus propria uiue et granaria (fas est) Emole. quid metuas? occa et seges altera in herba est. At uocat officium, trabe rupta Bruttia saxa Prendit amicus inops remque omnem surdaque uota Condidit Ionio, iacet ipse in litore et una Ingentes de puppe dei iamque obuia mergis Costa ratis lacerae; nunc et de caespite uiuo Frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret Caerulea in tabula. sed cenam funeris heres Negleget iratus quod rem curtaueris; urnae Ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum Seu ceraso peccent casiae nescire paratus. "Tune bona incolumis minuas?" et Bestius urguet Doctores Graios: "ita fit; postquam sapere urbi Cum pipere et palmis uenit nostrum hoc maris expers, Fenisecae crasso uitiarunt unguine pultes." Haec cinere ulterior metuas? at tu, meus heres Quisquis eris, paulum a turba seductior, audi. O bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus Insignem ob cladem Germanae pubis et aris Frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma, Iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis Essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos. Dis igitur genioque ducis centum paria ob res Egregie gestas induco. quis uetat? aude. Vae, nisi coniues. oleum artocreasque popello Largior. an prohibes? dic clare. "non adeo" inquis "Exossatus ager iuxta est." age, si mihi nulla Iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis Nulla manet patrui, sterilis matertera uixit Deque auia nihilum superest, accedo Bouillas Cliuumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres. "Progenies terrae?" quaere ex me quis mihi quartus Sit pater: haut prompte, dicam tamen; adde etiam unum, Vnum etiam: terrae est iam filius et mihi ritu Manius hic generis prope maior auunculus exit. Qui prior es, cur me in decursu lampada poscis? Sum tibi Mercurius; uenio deus huc ego ut ille Pingitur. an renuis? uis tu gaudere relictis? "Dest aliquid summae." minui mihi, sed tibi totum est Quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam Legarat Tadius, neu dicta, "pone paterna, Fenoris accedat merces, hinc exime sumptus, Quid relicum est?" relicum? nunc nunc impensius ungue, Vngue, puer, caules. mihi festa luce coquatur Vrtica et fissa fumosum sinciput aure, Vt tuus iste nepos olim satur anseris extis, Cum morosa uago singultiet inguine uena, Patriciae immeiat uuluae? mihi trama figurae Sit reliqua, ast illi tremat omento popa uenter? Vende animam lucro, mercare atque excute sollers Omne latus mundi, ne sit praestantior alter Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta, Rem duplica. "feci; iam triplex, iam mihi quarto, Iam decies redit in rugam. depunge ubi sistam, Inuentus, Chrysippe, tui finitor acerui."