Aeneid 1 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk £.VERGIL.Aeneid01 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Aeneid 1
Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Lauiniaque uenit Litora, multum ille et terris iactatus et alto Vi superum, saeuae memorem Iunonis ob iram, Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem Inferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso Quidue dolens regina deum tot uoluere casus Insignem pietate uirum, tot adire labores Impulerit. tantaene animis caelestibus irae? Vrbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni) Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe Ostia, diues opum studiisque asperrima belli; Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam Posthabita coluisse Samo: hic illius arma, Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, Si qua fata sinant, iam tum tenditque fouetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci Audierat Tyrias olim quae uerteret arces; Hinc populum late regem belloque superbum Venturum excidio Libyae: sic uoluere Parcas. Id metuens ueterisque memor Saturnia belli, Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis: Necdum etiam causae irarum saeuique dolores Exciderant animo; manet alta mente repostum Iudicium Paridis spretaeque iniuria formae Et genus inuisum et rapti Ganymedis honores: His accensa super iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, Arcebat longe Latio, multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem. Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, Cum Iuno aeternum seruans sub pectore uulnus Haec secum: “mene incepto desistere uictam Nec posse Italia Teucrorum auertere regem? Quippe uetor fatis. Pallasne exurere classem Argiuum atque ipsos potuit summergere ponto Vnius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa Iouis rapidum iaculata e nubibus ignem Disiecitque rates euertitque aequora uentis, Illum exspirantem transfixo pectore flammas Turbine corripuit scopuloque infixit acuto; Ast ego, quae diuum incedo regina Iouisque Et soror et coniunx, una cum gente tot annos Bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat Praeterea aut supplex aris imponet honorem?” Talia flammato secum dea corde uolutans Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliam uenit. hic uasto rex Aeolus antro Luctantis uentos tempestatesque sonoras Imperio premit ac uinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras; Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum Quippe ferant rapidi secum uerrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris Hoc metuens molemque et montis insuper altos Imposuit, regemque dedit qui foedere certo Et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his uocibus usast: “Aeole, namque tibi diuum pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus et tollere uento, Gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor Ilium in Italiam portans uictosque penatis: Incute uim uentis summersasque obrue puppis, Aut age diuersos et disice corpora ponto. Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, Quarum quae forma pulcherrima Deiopea, Conubio iungam stabili propriamque dicabo, Omnis ut tecum meritis pro talibus annos Exigat et pulchra faciat te prole parentem.” Aeolus haec contra: “tuus, o regina, quid optes Explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iouemque Concilias, tu das epulis accumbere diuum Nimborumque facis tempestatumque potentem.” Haec ubi dicta, cauum conuersa cuspide montem Impulit in latus: ac uenti uelut agmine facto, Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari totumque a sedibus imis Vna Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus et uastos uoluunt ad litora fluctus: Insequitur clamorque uirum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. Intonuere poli et crebris micat ignibus aether Praesentemque uiris intentant omnia mortem. Extemplo Aeneae soluuntur frigore membra; Ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas Talia uoce refert: “o terque quaterque beati, Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis Tydide! mene Iliacis occumbere campis Non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra, Saeuus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis Scuta uirum galeasque et fortia corpora uoluit!” Talia iactanti stridens Aquilone procella Velum aduersa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi, tum prora auertit et undis Dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons. Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens Terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis. Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet (Saxa uocant Itali mediis quae in fluctibus Aras, Dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto In breuia et Syrtis urget, miserabile uisu, Illiditque uadis atque aggere cingit harenae. Vnam, quae Lycios fidumque uehebat Oronten, Ipsius ante oculos ingens a uertice pontus In puppim ferit: excutitur pronusque magister Voluitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem Torquet agens circum et rapidus uorat aequore uertex. Apparent rari nantes in gurgite uasto, Arma uirum tabulaeque et Troia gaza per undas. Iam ualidam Ilionei nauem, iam fortis Achatae, Et qua uectus Abas et qua grandaeuus Aletes, Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes Accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum Emissamque hiemem sensit Neptunus et imis Stagna refusa uadis, grauiter commotus; et alto Prospiciens summa placidum caput extulit unda. Disiectam Aeneae toto uidet aequore classem, Fluctibus oppressos Troas caelique ruina. Nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. Eurum ad se Zephyrumque uocat, dehinc talia fatur: “Tantane uos generis tenuit fiducia uestri? Iam caelum terramque meo sine numine, uenti, Miscere et tantas audetis tollere moles? Quos ego-! sed motos praestat componere fluctus. Post mihi non simili poena commissa luetis. Maturate fugam regique haec dicite uestro: Non illi imperium pelagi saeuumque tridentem, Sed mihi sorte datum. tenet ille immania saxa, Vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aeolus et clauso uentorum carcere regnet.” Sic ait et dicto citius tumida aequora placat Collectasque fugat nubes solemque reducit. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto Detrudunt nauis scopulo; leuat ipse tridenti Et uastas aperit Syrtis et temperat aequor Atque rotis summas leuibus perlabitur undas. Ac ueluti magno in populo cum saepe coortast Seditio saeuitque animis ignobile uulgus; Iamque faces et saxa uolant, furor arma ministrat; Tum, pietate grauem ac meritis si forte uirum quem Conspexere, silent arrectisque auribus astant; Ille regit dictis animos et pectora mulcet: Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam Prospiciens genitor caeloque inuectus aperto Flectit equos curruque uolans dat lora secundo. Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu Contendunt petere, et Libyae uertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc uastae rupes geminique minantur In caelum scopuli, quorum sub uertice late Aequora tuta silent; tum siluis scaena coruscis Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra; Fronte sub aduersa scopulis pendentibus antrum, Intus aquae dulces uiuoque sedilia saxo, Nympharum domus. hic fessas non uincula nauis Vlla tenent, unco non alligat ancora morsu. Huc septem Aeneas collectis nauibus omni Ex numero subit; ac magno telluris amore Egressi optata potiuntur Troes harena Et sale tabentis artus in litore ponunt. Ac primum silici scintillam excudit Achates Suscepitque ignem foliis atque arida circum Nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma Expediunt fessi rerum, frugesque receptas Et torrere parant flammis et frangere saxo. Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem Prospectum late pelago petit, Anthea si quem Iactatum uento uideat Phrygiasque biremis Aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici. Nauem in conspectu nullam, tris litore ceruos Prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur A tergo et longum per uallis pascitur agmen. Constitit hic arcumque manu celerisque sagittas Corripuit, fidus quae tela gerebat Achates, Ductoresque ipsos primum capita alta ferentis Cornibus arboreis sternit, tum uulgus et omnem Miscet agens telis nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit quam septem ingentia uictor Corpora fundat humi et numerum cum nauibus aequet. Hinc portum petit et socios partitur in omnis. Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes Litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros Diuidit, et dictis maerentia pectora mulcet: “O socii (neque enim ignari sumus ante malorum), O passi grauiora, dabit deus his quoque finem. Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis Accestis scopulos, uos et Cyclopia saxa Experti: reuocate animos maestumque timorem Mittite, forsan et haec olim meminisse iuuabit. Per uarios casus, per tot discrimina rerum Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas Ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. Durate, et uosmet rebus seruate secundis.” Talia uoce refert curisque ingentibus aeger Spem uultu simulat, premit altum corde dolorem. Illi se praedae accingunt dapibusque futuris: Tergora diripiunt costis et uiscera nudant; Pars in frusta secant ueribusque trementia figunt, Litore aena locant alii flammasque ministrant. Tum uictu reuocant uiris, fusique per herbam Implentur ueteris Bacchi pinguisque ferinae. Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae Amissos longo socios sermone requirunt, Spemque metumque inter dubii, seu uiuere credant Siue extrema pati nec iam exaudire uocatos. Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, Nunc Amyci casum gemit et crudelia secum Fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum. Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo Dispiciens mare ueliuolum terrasque iacentis Litoraque et latos populos, sic uertice caeli Constitit et Libyae defixit lumina regnis. Atque illum talis iactantem pectore curas Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis Alloquitur Venus: “o qui res hominumque deumque Aeternis regis imperiis et fulmine terres, Quid meus Aeneas in te committere tantum, Quid Troes potuere, quibus tot funera passis Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? Certe hinc Romanos olim uoluentibus annis, Hinc fore ductores, reuocato a sanguine Teucri, Qui mare, qui terras omnis dicione tenerent, Pollicitus. quae te, genitor, sententia uertit? Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas Solabar fatis contraria fata rependens; Nunc eadem fortuna uiros tot casibus actos Insequitur. quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit mediis elapsus Achiuis Illyricos penetrare sinus atque intima tutus Regna Liburnorum et fontem superare Timaui, Vnde per ora nouem uasto cum murmure montis It mare proruptum et pelago premit arua sonanti. Hic tamen ille urbem Pataui sedesque locauit Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit Troia, nunc placida compostus pace quiescit: Nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, Nauibus (infandum!) amissis unius ob iram Prodimur atque Italis longe disiungimur oris. Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?” Olli surridens hominum sator atque deorum Vultu, quo caelum tempestatesque serenat, Oscula libauit natae, dehinc talia fatur: “Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum Fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini Moenia sublimemque feres ad sidera caeli Magnanimum Aenean; neque me sententia uertit. Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, Longius et uoluens fatorum arcana mouebo) Bellum ingens geret Italia populosque ferocis Contundet moresque uiris et moenia ponet, Tertia dum Latio regnantem uiderit aestas, Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo Additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno), Triginta magnos uoluendis mensibus orbis Imperio explebit, regnumque ab sede Lauini Transferet, et longam multa ui muniet Albam. Hic iam ter centum totos regnabitur annos Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos Marte grauis geminam partu dabit Ilia prolem. Inde lupae fuluo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem et Mauortia condet Moenia Romanosque suo de nomine dicet. His ego nec metas rerum nec tempora pono: Imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno, Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, Consilia in melius referet, mecumque fouebit Romanos, rerum dominos gentemque togatam. Sic placitum. ueniet lustris labentibus aetas Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas Seruitio premet ac uictis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, Imperium Oceano, famam qui terminet astris, Iulius, a magno demissum nomen Iulo. Hunc tu olim caelo spoliis Orientis onustum Accipies secura; uocabitur hic quoque uotis. Aspera tum positis mitescent saecula bellis: Cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus Iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis Claudentur Belli portae; Furor impius intus Saeua sedens super arma et centum uinctus aenis Post tergum nodis fremet horridus ore cruento. Haec ait et Maia genitum demittit ab alto, Vt terrae utque nouae pateant Karthaginis arces Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido Finibus arceret. uolat ille per aera magnum Remigio alarum ac Libyae citus astitit oris. Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni Corda uolente deo; in primis regina quietum Accipit in Teucros animum mentemque benignam. At pius Aeneas per noctem plurima uoluens, Vt primum lux alma datast, exire locosque Explorare nouos, quas uento accesserit oras, Qui teneant (nam inculta uidet), hominesne feraene, Quaerere constituit sociisque exacta referre. Classem in conuexo nemorum sub rupe cauata Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris Occulit; ipse uno graditur comitatus Achate Bina manu lato crispans hastilia ferro. Cui mater media sese tulit obuia silua Virginis os habitumque gerens et uirginis arma Spartanae uel qualis equos threissa fatigat Harpalyce uolucremque fuga praeuertitur Hebrum. Namque umeris de more habilem suspenderat arcum Venatrix dederatque comam diffundere uentis, Nuda genu nodoque sinus collecta fluentis. Ac prior “heus,” inquit, “iuuenes, monstrate, mearum Vidistis si quam hic errantem forte sororum Succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, Aut spumantis apri cursum clamore prementem.” Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: “Nulla tuarum audita mihi neque uisa sororum, O quam te memorem, uirgo? namque haud tibi uultus Mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe (An Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?), Sis felix nostrumque leues, quaecumque, laborem Et quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris Iactemur doceas; ignari hominumque locorumque Erramus uento huc uastis et fluctibus acti: Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.” Tum Venus: “haud equidem tali me dignor honore; Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram Purpureoque alte suras uincire coturno. Punica regna uides, Tyrios et Agenoris urbem; Sed fines Libyci, genus intractabile bello. Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, Germanum fugiens. longa est iniuria, longae Ambages; sed summa sequar fastigia rerum. Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, Cui pater intactam dederat primisque iugarat Ominibus. sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnis. Quos inter medius uenit furor. ille Sychaeum Impius ante aras atque auri caecus amore Clam ferro incautum superat, securus amorum Germanae; factumque diu celauit et aegram Multa malus simulans uana spe lusit amantem. Ipsa sed in somnis inhumati uenit imago Coniugis ora modis attollens pallida miris; Crudelis aras traiectaque pectora ferro Nudauit, caecumque domus scelus omne retexit. Tum celerare fugam patriaque excedere suadet Auxiliumque uiae ueteres tellure recludit Thesauros, ignotum argenti pondus et auri. His commota fugam Dido sociosque parabat. Conueniunt quibus aut odium crudele tyranni Aut metus acer erat; nauis, quae forte paratae, Corripiunt onerantque auro. portantur auari Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. Deuenere locos ubi nunc ingentia cernes Moenia surgentemque nouae Karthaginis arcem, Mercatique solum, facti de nomine Byrsam, Taurino quantum possent circumdare tergo. Sed uos qui tandem? quibus aut uenistis ab oris? Quoue tenetis iter?” quaerenti talibus ille Suspirans imoque trahens a pectore uocem: “O dea, si prima repetens ab origine pergam Et uacet annalis nostrorum audire laborum, Ante diem clauso componet Vesper Olympo. Nos Troia antiqua, si uestras forte per auris Troiae nomen iit, diuersa per aequora uectos Forte sua Libycis tempestas appulit oris. Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste penates Classe ueho mecum, fama super aethera notus. Italiam quaero patriam et genus ab Ioue summo. Bis denis Phrygium conscendi nauibus aequor, Matre dea monstrante uiam data fata secutus; Vix septem conuulsae undis Euroque supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, Europa atque Asia pulsus.” nec plura querentem Passa Venus medio sic interfata dolore est: “Quisquis es, haud, credo, inuisus caelestibus auras Vitalis carpis, Tyriam qui adueneris urbem. Perge modo atque hinc te reginae ad limina perfer. Namque tibi reduces socios classemque relatam Nuntio et in tutum uersis Aquilonibus actam, Ni frustra augurium uani docuere parentes. Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, Aetheria quos lapsa plaga Iouis ales aperto Turbabat caelo; nunc terras ordine longo Aut capere aut captas iam despectare uidentur: Vt reduces illi ludunt stridentibus alis Et coetu cinxere polum cantusque dedere, Haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum Aut portum tenet aut pleno subit ostia uelo. Perge modo et, qua te ducit uia, derige gressum.” Dixit et auertens rosea ceruice refulsit, Ambrosiaeque comae diuinum uertice odorem Spirauere; pedes uestis defluxit ad imos; Et uera incessu patuit dea. ille ubi matrem Agnouit tali fugientem est uoce secutus: “Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis Ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram Non datur ac ueras audire et reddere uoces?” Talibus incusat gressumque ad moenia tendit. At Venus obscuro gradientis aere saepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos neu quis contingere posset Moliriue moram aut ueniendi poscere causas. Ipsa Paphum sublimis abit sedesque reuisit Laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo Ture calent arae sertisque recentibus halant. Corripuere uiam interea, qua semita monstrat. Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi Imminet aduersasque aspectat desuper arces. Miratur molem Aeneas, magalia quondam, Miratur portas strepitumque et strata uiarum. Instant ardentes Tyrii: pars ducere muros Molirique arcem et manibus subuoluere saxa, Pars optare locum tecto et concludere sulco; Iura magistratusque legunt sanctumque senatum. Hic portus alii effodiunt; hic alta theatris Fundamenta locant alii, immanisque columnas Rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris. Qualis apes aestate noua per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetus, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto Ignauum fucos pecus a praesepibus arcent; Feruet opus redolentque thymo fragrantia mella. “O fortunati, quorum iam moenia surgunt!” Aeneas ait et fastigia suspicit urbis. Infert se saeptus nebula (mirabile dictu) Per medios, miscetque uiris neque cernitur ulli. Lucus in Vrbe fuit media, laetissimus umbrae, Quo primum iactati undis et turbine Poeni Effodere loco signum, quod regia Iuno Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello Egregiam et facilem uictu per saecula gentem. Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido Condebat, donis opulentum et numine diuae, Aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque Aere trabes, foribus cardo stridebat aenis. Hoc primum in luco noua res oblata timorem Leniit, hic primum Aeneas sperare salutem Ausus et afflictis melius confidere rebus. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo Reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi Artificumque manus inter se operumque laborem Miratur, uidet Iliacas ex ordine pugnas Bellaque iam fama totum uulgata per orbem, Atridas Priamumque et saeuum ambobus Achillem. Constitit et lacrimans “quis iam locus” inquit “Achate, Quae regio in terris nostri non plena laboris? En Priamus. sunt hic etiam sua praemia laudi; Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. Solue metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.” Sic ait atque animum pictura pascit inani Multa gemens largoque umectat flumine uultum. Namque uidebat uti bellantes Pergama circum Hac fugerent Grai, premeret Troiana iuuentus, Hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niueis tentoria uelis Agnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa uastabat caede cruentus, Ardentisque auertit equos in castra prius quam Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troilus armis, Infelix puer atque impar congressus Achilli, Fertur equis curruque haeret resupinus inani, Lora tenens tamen; huic ceruixque comaeque trahuntur Per terram, et uersa puluis inscribitur hasta. Interea ad templum non aequae Palladis ibant Crinibus Iliades passis peplumque ferebant Suppliciter, tristes et tunsae pectora palmis; Diua solo fixos oculos auersa tenebat. Ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros Exanimumque auro corpus uendebat Achilles. Tum uero ingentem gemitum dat pectore ab imo, Vt spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici Tendentemque manus Priamum conspexit inermis. Se quoque principibus permixtum agnouit Achiuis, Eoasque acies et nigri Memnonis arma. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens mediisque in milibus ardet, Aurea subnectens exsertae cingula mammae Bellatrix, audetque uiris concurrere uirgo. Haec dum Dardanio Aeneae miranda uidentur, Dum stupet obtutuque haeret defixus in uno, Regina ad templum, forma pulcherrima Dido, Incessit magna iuuenum stipante caterua. Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram Fert umero gradiensque deas supereminet omnis (Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus): Talis erat Dido, talem se laeta ferebat Per medios instans operi regnisque futuris. Tum foribus diuae, media testudine templi, Saepta armis solioque alte subnixa resedit. Iura dabat legesque uiris, operumque laborem Partibus aequabat iustis aut sorte trahebat: Cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque uidet fortemque Cloanthum Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo Dispulerat penitusque alias auexerat oras. Obstipuit simul ipse, simul percussus Achates Laetitiaque metuque; auidi coniungere dextras Ardebant; sed res animos incognita turbat. Dissimulant et nube caua speculantur amicti Quae fortuna uiris, classem quo litore linquant, Quid ueniant; cunctis nam lecti nauibus ibant Orantes ueniam et templum clamore petebant. Postquam introgressi et coram data copia fandi, Maximus Ilioneus placido sic pectore coepit: “O regina, nouam cui condere Iuppiter urbem Iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, uentis maria omnia uecti, Oramus: prohibe infandos a nauibus ignis, Parce pio generi et propius res aspice nostras. Non nos aut ferro Libycos populare penatis Venimus, aut raptas ad litora uertere praedas; Non ea uis animo nec tanta superbia uictis. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, Terra antiqua, potens armis atque ubere glebae; Oenotri coluere uiri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Hic cursus fuit, ............................. Cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion In uada caeca tulit penitusque procacibus Austris Perque undas superante salo perque inuia saxa Dispulit; huc pauci uestris adnauimus oris. Quod genus hoc hominum? quaeue hunc tam barbara morem Permittit patria? hospitio prohibemur harenae; Bella cient primaque uetant consistere terra. Si genus humanum et mortalia temnitis arma, At sperate deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter Nec pietate fuit, nec bello maior et armis. Quem si fata uirum seruant, si uescitur aura Aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris, Non metus, officio nec te certasse priorem Paeniteat: sunt et Siculis regionibus urbes Armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. Quassatam uentis liceat subducere classem Et siluis aptare trabes et stringere remos, Si datur Italiam sociis et rege recepto Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; Sin absumpta salus et te, pater optime Teucrum, Pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli, At freta Sicaniae saltem sedesque paratas, Vnde huc aduecti, regemque petamus Acesten.” Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant Dardanidae. ............................... Tum breuiter Dido uultum demissa profatur: “Soluite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni nouitas me talia cogunt Moliri et late finis custode tueri. Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, Virtutesque uirosque aut tanti incendia belli? Non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni, Nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe. Seu uos Hesperiam magnam Saturniaque arua Siue Erycis finis regemque optatis Acesten, Auxilio tutos dimittam opibusque iuuabo. Vultis et his mecum pariter considere regnis? Vrbem quam statuo, uestra est; subducite nauis; Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. Atque utinam rex ipse noto compulsus eodem Afforet Aeneas! equidem per litora certos Dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, Si quibus eiectus siluis aut urbibus errat.” His animum arrecti dictis et fortis Achates Et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem Ardebant. prior Aenean compellat Achates: “Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? Omnia tuta uides, classem sociosque receptos. Vnus abest, medio in fluctu quem uidimus ipsi Summersum; dictis respondent cetera matris.” Vix ea fatus erat cum circumfusa repente Scindit se nubes et in aethera purgat apertum. Restitit Aeneas claraque in luce refulsit Os umerosque deo similis; namque ipsa decoram Caesariem nato genetrix lumenque iuuentae Purpureum et laetos oculis afflarat honores: Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flauo Argentum Pariusue lapis circumdatur auro. Tum sic reginam alloquitur cunctisque repente Improuisus ait: “coram, quem quaeritis, adsum, Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis. O sola infandos Troiae miserata labores, Quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque Omnibus exhaustis iam casibus, omnium egenos, Vrbe, domo socias, grates persoluere dignas Non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid Vsquam iustitia est et mens sibi conscia recti, Praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt Saecula? qui tanti talem genuere parentes? In freta dum fluuii current, dum montibus umbrae Lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet, Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, Quae me cumque uocant terrae.” sic fatus amicum Ilionea petit dextra laeuaque Serestum, Post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, Casu deinde uiri tanto, et sic ore locutast: “Quis te, nate dea, per tanta pericula casus Insequitur? quae uis immanibus applicat oris? Tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona uenire Finibus expulsum patriis, noua regna petentem Auxilio Beli; genitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum et uictor dicione tenebat. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat Seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe uolebat. Quare agite, o tectis, iuuenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores Iactatam hac demum uoluit consistere terra. Non ignara mali miseris succurrere disco.” Sic memorat; simul Aenean in regia ducit Tecta, simul diuum templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit Viginti tauros, magnorum horrentia centum Terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, Munera laetitiamque dii. At domus interior regali splendida luxu Instruitur, mediisque parant conuiuia tectis: Arte laboratae uestes ostroque superbo, Ingens argentum mensis, caelataque in auro Fortia facta patrum, series longissima rerum Per tot ducta uiros antiqua ab origine gentis. Aeneas (neque enim patrius consistere mentem Passus amor) rapidum ad nauis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat; Omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera praeterea Iliacis erepta ruinis Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem Et circumtextum croceo uelamen acantho, Ornatus Argiuae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, Extulerat, matris Ledae mirabile donum; Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, Maxima natarum Priami, colloque monile Bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Haec celerans iter ad nauis tendebat Achates. At Cytherea nouas artis, noua pectore uersat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido Pro dulci Ascanio ueniat, donisque furentem Incendat reginam atque ossibus implicet ignem. Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; Vrit atrox Iuno et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis affatur Amorem: “Nate, meae uires, mea magna potentia, solus, Nate, patris summi qui tela Typhoea temnis, Ad te confugio et supplex tua numina posco. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum Litora iactetur odiis Iunonis acerbae, Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. Nunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur Vocibus, et uereor quo se Iunonia uertant Hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis et cingere flamma Reginam meditor, ne quo se numine mutet, Sed magno Aeneae mecum teneatur amore. Qua facere id possis nostram nunc accipe mentem: Regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, Dona ferens pelago et flammis restantia Troiae; Hunc ego sopitum somno super alta Cythera Aut super Idalium sacrata sede recondam, Ne qua scire dolos mediusue occurrere possit. Tu faciem illius noctem non amplius unam Falle dolo et notos pueri puer indue uultus, Vt, cum te gremio accipiet laetissima Dido Regalis inter mensas laticemque Lyaeum, Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, Occultum inspires ignem fallasque ueneno.” Paret Amor dictis carae genetricis, et alas Exuit et gressu gaudens incedit Iuli. At Venus Ascanio placidam per membra quietem Irrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum Floribus et dulci aspirans complectitur umbra. Iamque ibat dicto parens et dona Cupido Regia portabat Tyriis duce laetus Achate. Cum uenit, aulaeis iam se regina superbis Aurea composuit sponda mediamque locauit, Iam pater Aeneas et iam Troiana iuuentus Conueniunt, stratoque super discumbitur ostro. Dant manibus famuli lymphas Cereremque canistris Expediunt tonsisque ferunt mantelia uillis. Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam Cura penum struere et flammis adolere penatis; Centum aliae totidemque pares aetate ministri, Qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes Conuenere, toris iussi discumbere pictis. Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum, Flagrantisque dei uultus simulataque uerba, Pallamque et pictum croceo uelamen acantho. Praecipue infelix, pesti deuota futurae, Expleri mentem nequit ardescitque tuendo Phoenissa, et pariter puero donisque mouetur. Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit Et magnum falsi impleuit genitoris amorem, Reginam petit. haec oculis, haec pectore toto Haeret et interdum gremio fouet inscia Dido Insidat quantus miserae deus. at memor ille Matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum Incipit et uiuo temptat praeuertere amore Iam pridem resides animos desuetaque corda. Postquam prima quies epulis mensaeque remotae, Crateras magnos statuunt et uina coronant. Fit strepitus tectis uocemque per ampla uolutant Atria; dependent lychni laquearibus aureis Incensi et noctem flammis funalia uincunt. Hic regina grauem gemmis auroque poposcit Impleuitque mero pateram, quam Belus et omnes A Belo soliti; tum facta silentia tectis: “Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, Hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis Esse uelis, nostrosque huius meminisse minores. Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno; Et uos o coetum, Tyrii, celebrate fauentes.” Dixit et in mensam laticum libauit honorem Primaque, libato, summo tenus attigit ore; Tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit Spumantem pateram et pleno se proluit auro; Post alii proceres. cithara crinitus Iopas Personat aurata, docuit quem maximus Atlas. Hic canit errantem lunam solisque labores, Vnde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones; Quid tantum Oceano properent se tingere soles Hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii Troesque sequuntur. Nec non et uario noctem sermone trahebat Infelix Dido longumque bibebat amorem, Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; Nunc quibus Aurorae uenisset filius armis, Nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. “Immo age et a prima dic, hospes, origine nobis Insidias” inquit “Danaum casusque tuorum Erroresque tuos; nam te iam septima portat Omnibus errantem terris et fluctibus aestas.”