# Aeneid 05 Interea medium Aeneas iam classe tenebat Certus iter fluctusque atros Aquilone secabat Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae Collucent flammis. quae tantum accenderit ignem Causa latet; duri magno sed amore dolores Polluto, notumque furens quid femina possit, Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. Vt pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla Occurrit tellus, maria undique et undique caelum, Olli caeruleus supra caput astitit imber Noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: “Heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidue, pater Neptune, paras?” sic deinde locutus Colligere arma iubet ualidisque incumbere remis, Obliquatque sinus in uentum ac talia fatur: “Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. Mutati transuersa fremunt et uespere ab atro Consurgunt uenti atque in nubem cogitur aer. Nec nos obniti contra nec tendere tantum Sufficimus. superat quoniam Fortuna sequamur, Quoque uocat uertamus iter. nec litora longe Fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, Si modo rite memor seruata remetior astra” Tum pius Aeneas: “equidem sic poscere uentos Iamdudum et frustra cerno te tendere contra. Flecte uiam uelis. an sit mihi gratior ulla, Quoue magis fessas optem demittere nauis, Quam quae Dardanium tellus mihi seruat Acesten Et patris Anchisae gremio complectitur ossa?” Haec ubi dicta petunt portus et uela secundi Intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, Et tandem laeti notae aduertuntur harenae. At procul ex celso miratus uertice montis Aduentum sociasque rates occurrit Acestes, Horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troia Criniso conceptum flumine mater Quem genuit. ueterum non immemor ille parentum Gratatur reduces et gaza laetus agresti Excipit, ac fessos opibus solatur amicis. Postera cum primo stellas Oriente fugarat Clara dies, socios in coetum litore ab omni Aduocat Aeneas tumulique ex aggere fatur: “Dardanidae magni, genus alto a sanguine diuum, Annuus exactis completur mensibus orbis, Ex quo reliquias diuinique ossa parentis Condidimus terra maestasque sacrauimus aras. Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, Semper honoratum (sic di uoluistis) habebo. Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exul, Argolicoue mari deprensus et urbe Mycenae, Annua uota tamen sollemnisque ordine pompas Exsequerer strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis Haud equidem sine mente, reor, sine numine diuum Adsumus et portus delati intramus amicos. Ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem: Poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis Vrbe uelit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum uobis Troia generatus Acestes Dat numero capita in nauis; adhibete penatis Et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. Praeterea, si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, Prima citae Teucris ponam certamina classis; Quique pedum cursu ualet, et qui uiribus audax Aut iaculo incedit melior leuibusque sagittis, Seu crudo fidit pugnam committere caestu, Cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae. Ore fauete omnes et cingite tempora ramis.” Sic fatus uelat materna tempora myrto. Hoc Helymus facit, hoc aeui maturus Acestes, Hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. Ille e concilio multis cum milibus ibat Ad tumulum magna medius comitante caterua. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho Fundit humi, duo lacte nouo, duo sanguine sacro, Purpureosque iacit flores ac talia fatur: “Salue, sancte parens, iterum saluete, recepti Nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae. Non licuit finis Italos fataliaque arua Nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.” Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis Septem ingens gyros, septena uolumina traxit Amplexus placide tumulum lapsusque per aras, Caeruleae cui terga notae maculosus et auro Squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus Mille iacit uarios aduerso sole colores. Obstipuit uisu Aeneas. ille agmine longo Tandem inter pateras et leuia pocula serpens Libauitque dapes rursusque innoxius imo Successit tumulo et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, Incertus geniumne loci famulumne parentis Esse putet; caedit binas de more bidentis Totque sues, totidem nigrantis terga iuuencos, Vinaque fundebat pateris animamque uocabat Anchisae magni manisque Acheronte remissos. Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti Dona ferunt, onerant aras mactantque iuuencos; Ordine aena locant alii fusique per herbam Subiciunt ueribus prunas et uiscera torrent. Exspectata dies aderat nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce uehebant, Famaque finitimos et clari nomen Acestae Excierat: laeto complerant litora coetu Visuri Aeneadas, pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur In medio, sacri tripodes uiridesque coronae Et palmae pretium uictoribus, armaque et ostro Perfusae uestes, argenti aurique talentum; Et tuba commissos medio canit aggere ludos. Prima pares ineunt grauibus certamina remis Quattuor ex omni delectae classe carinae. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi, Ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, Vrbis opus, triplici pubes quam Dardana uersu Impellunt, terno consurgunt ordine remi; Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro inuehitur magna Scyllaque Cloanthus Caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti. Est procul in pelago saxum spumantia contra Litora, quod tumidis summersum tunditur olim Fluctibus hiberni condunt ubi sidera Cori; Tranquillo silet immotaque attollitur unda Campus et apricis statio gratissima mergis. Hic uiridem Aeneas frondenti ex ilice metam Constituit signum nautis pater, unde reuerti Scirent et longos ubi circumflectere cursus. Tum loca sorte legunt ipsique in puppibus auro Ductores longe effulgent ostroque decori; Cetera populea uelatur fronde iuuentus Nudatosque umeros oleo perfusa nitescit. Considunt transtris, intentaque bracchia remis; Intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit Corda pauor pulsans laudumque arrecta cupido. Inde ubi clara dedit sonitum tuba finibus omnes, Haud mora prosiluere suis; ferit aethera clamor Nauticus, adductis spumant freta uersa lacertis. Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit Conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor. Non tam praecipites biiugo certamine campum Corripuere ruuntque effusi carcere currus, Nec sic immissis aurigae undantia lora Concussere iugis pronique in uerbera pendent. Tum plausu fremituque uirum studiisque fauentum Consonat omne nemus, uocemque inclusa uolutant Litora, pulsati colles clamore resultant. Effugit ante alios primisque elabitur undis Turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus Consequitur, melior remis, sed pondere pinus Tarda tenet. post hos aequo discrimine Pristis Centaurusque locum tendunt superare priorem; Et nunc Pristis habet, nunc uictam praeterit ingens Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur Frontibus et longa sulcant uada salsa carina. Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant Cum princeps medioque Gyas in gurgite uictor Rectorem nauis compellat uoce Menoeten: “Quo tantum mihi dexter abis? huc derige gressum; Litus ama et laeua stringat sine palmula cautes; Altum alii teneant.” dixit; sed caeca Menoetes Saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. “Quo diuersus abis?” iterum “pete saxa, Menoete!” Cum clamore Gyas reuocabat, et ecce Cloanthum Respicit instantem tergo et propiora tenentem. Ille inter nauemque Gyae scopulosque sonantis Radit iter laeuum interior subitoque priorem Praeterit et metis tenet aequora tuta relictis. Tum uero exarsit iuueni dolor ossibus ingens Nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten Oblitus decorisque sui sociumque salutis In mare praecipitem puppi deturbat ab alta; Ipse gubernaclo rector subit, ipse magister Hortaturque uiros clauumque ad litora torquet. At grauis ut fundo uix tandem redditus imost Iam senior madidaque fluens in ueste Menoetes Summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. Illum et labentem Teucri et risere natantem Et salsos rident reuomentem pectore fluctus. Hic laeta extremis spes est accensa duobus, Sergesto Mnesthique, Gyan superare morantem. Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, Nec tota tamen ille prior praeeunte carina; Parte prior, partim rostro premit aemula Pristis. At media socios incedens naue per ipsos Hortatur Mnestheus: “nunc, nunc insurgite remis, Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema Delegi comites; nunc illas promite uires, Nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis. Non iam prima peto Mnestheus neque uincere certo (Quamquam o! -sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti), Extremos pudeat rediisse: hoc uincite, ciues, Et prohibete nefas.” olli certamine summo Procumbunt: uastis tremit ictibus aerea puppis Subtrahiturque solum, tum creber anhelitus artus Aridaque ora quatit, sudor fluit undique riuis. Attulit ipse uiris optatum casus honorem. Namque furens animi dum proram ad saxa suburget Interior spatioque subit Sergestus iniquo, Infelix saxis in procurrentibus haesit. Concussae cautes et acuto in murice remi Obnixi crepuere illisaque prora pependit. Consurgunt nautae et magno clamore morantur Ferratasque trudes et acuta cuspide contos Expediunt fractosque legunt in gurgite remos. At laetus Mnestheus successuque acrior ipso Agmine remorum celeri uentisque uocatis Prona petit maria et pelago decurrit aperto. Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arua uolans plausumque exterrita pennis Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum celeris neque commouet alas: Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse uolantem. Et primum in scopulo luctantem deserit alto Sergestum breuibusque uadis frustraque uocantem Auxilia et fractis discentem currere remis. Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram Consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est. Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus: Quem petit et summis adnixus uiribus urget. Tum uero ingeminat clamor cunctique sequentem Instigant studiis, resonatque fragoribus aether. Hi proprium decus et partum indignantur honorem Ni teneant, uitamque uolunt pro laude pacisci; Hos successus alit: possunt, quia posse uidentur. Et fors aequatis cepissent praemia rostris, Ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus Fudissetque preces diuosque in uota uocasset: “Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras uoti reus, extaque salsos Proiciam in fluctus et uina liquentia fundam.” Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis Nereidum Phorcique chorus Panopeaque uirgo, Et pater ipse manu magna Portunus euntem Impulit: illa noto citius uolucrique sagitta Ad terram fugit et portu se condidit alto. Tum satus Anchisa cunctis ex more uocatis Victorem magna praeconis uoce Cloanthum Declarat uiridique aduelat tempora lauro, Muneraque in nauis ternos optare iuuencos Vinaque et argenti magnum dat ferre talentum. Ipsis praecipuos ductoribus addit honores: Victori chlamydem auratam, quam plurima circum Purpura Maeandro duplici Meliboea cucurrit, Intextusque puer frondosa regius Ida Velocis iaculo ceruos cursuque fatigat Acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida Sublimem pedibus rapuit Iouis armiger uncis: Longaeui palmas nequiquam ad sidera tendunt Custodes, saeuitque canum latratus in auras. At qui deinde locum tenuit uirtute secundum, Leuibus huic hamis consertam auroque trilicem Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse Victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, Donat habere, uiro decus et tutamen in armis. Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant Multiplicem conixi umeris; indutus at olim Demoleos cursu palantis Troas agebat. Tertia dona facit geminos ex aere lebetas Cymbiaque argento perfecta atque aspera signis. Iamque adeo donati omnes opibusque superbi Puniceis ibant euincti tempora taenis, Cum saeuo e scopulo multa uix arte reuulsus Amissis remis atque ordine debilis uno Irrisam sine honore ratem Sergestus agebat. Qualis saepe uiae deprensus in aggere serpens, Aerea quem obliquum rota transiit aut grauis ictu Seminecem liquit saxo lacerumque uiator; Nequiquam longos fugiens dat corpore tortus Parte ferox ardensque oculis et sibila colla Arduus attollens; pars uulnere clauda retentat Nexantem nodis seque in sua membra plicantem: Tali remigio nauis se tarda mouebat; Vela facit tamen et uelis subit ostia plenis. Sergestum Aeneas promisso munere donat Seruatam ob nauem laetus sociosque reductos. Olli serua datur operum haud ignara Mineruae, Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati. Hoc pius Aeneas misso certamine tendit Gramineum in campum, quem collibus undique curuis Cingebant siluae, mediaque in ualle theatri Circus erat; quo se multis cum milibus heros Consessu medium tulit exstructoque resedit. Hic, qui forte uelint rapido contendere cursu, Inuitat pretiis animos, et praemia ponit. Vndique conueniunt Teucri mixtique Sicani, Nisus et Euryalus primi, ***************** Euryalus forma insignis uiridique iuuenta, Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus Regius egregia Priami de stirpe Diores; Hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan, Alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis: Tum duo Trinacrii iuuenes, Helymus Panopesque, Adsueti siluis, comites senioris Acestae; Multi praeterea, quos fama obscura recondit. Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus: “Accipite haec animis laetasque aduertite mentes. Nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. Gnosia bina dabo leuato lucida ferro Spicula caelatamque argento ferre bipennem; Omnibus hic erit unus honos. tres praemia primi Accipient flauaque caput nectentur oliua. Primus equum phaleris insignem uictor habeto; Alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis Threiciis, lato quam circum amplectitur auro Balteus et tereti subnectit fibula gemma; Tertius Argolica hac galea contentus abito.” Haec ubi dicta, locum capiunt signoque repente Corripiunt spatia audito limenque relinquunt, Effusi nimbo similes: simul ultima signant. Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus Emicat et uentis et fulminis ocior alis; Proximus huic, longo sed proximus interuallo, Insequitur Salius; spatio post deinde relicto Tertius Euryalus; ********************************* Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso Ecce uolat calcemque terit iam calce Diores Incumbens umero, spatia et si plura supersint Transeat elapsus prior ambiguumque relinquat. Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam Finem aduentabant, leui cum sanguine Nisus Labitur infelix, caesis ut forte iuuencis Fusus humum uiridisque super madefecerat herbas. Hic iuuenis iam uictor ouans uestigia presso Haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso Concidit immundoque fimo sacroque cruore. Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum: Nam sese opposuit Salio per lubrica surgens, Ille autem spissa iacuit reuolutus harena: Emicat Euryalus et munere uictor amici Prima tenet, plausuque uolat fremituque secundo. Post Helymus subit et nunc tertia palma Diores. Hic totum caueae consessum ingentis et ora Prima patrum magnis Salius clamoribus implet, Ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem. Tutatur fauor Euryalum lacrimaeque decorae, Gratior et pulchro ueniens in corpore uirtus. Adiuuat et magna proclamat uoce Diores, Qui subiit palmae frustraque ad praemia uenit Vltima, si primi Salio reddentur honores. Tum pater Aeneas “uestra” inquit “munera uobis Certa manent, pueri et palmam mouet ordine nemo; Me liceat casus miserari insontis amici.” Sic fatus tergum Gaetuli immane leonis Dat Salio uillis onerosum atque unguibus aureis. Hic Nisus “si tanta” inquit “sunt praemia uictis, Et te lapsorum miseret, quae munera Niso Digna dabis, primam merui qui laude coronam Ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?” Et simul his dictis faciem ostentabat et udo Turpia membra fimo. risit pater optimus olli Et clipeum efferri iussit, Didymaonis artis, Neptuni sacro Danais de poste refixum. Hoc iuuenem egregium praestanti munere donat. Post, ubi confecti cursus et dona peregit: “Nunc, si cui uirtus animusque in pectore praesens, Adsit et euinctis attollat bracchia palmis.” Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, Victori uelatum auro uittisque iuuencum, Ensem atque insignem galeam solacia uicto. Nec mora; continuo uastis cum uiribus effert Ora Dares magnoque uirum se murmure tollit, Solus qui Paridem solitus contendere contra, Idemque ad tumulum quo maximus occubat Hector Victorem Buten immani corpore, qui se Bebrycia ueniens Amyci de gente ferebat, Perculit et fulua moribundum extendit harena. Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, Ostenditque umeros latos alternaque iactat Bracchia protendens et uerberat ictibus auras. Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto Audet adire uirum manibusque inducere caestus. Ergo alacris cunctosque putans excedere palma Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus Tum laeua taurum cornu tenet atque ita fatur: “Nate dea, si nemo audet se credere pugnae, Quae finis standi? quo me decet usque teneri? Ducere dona iube.” cuncti simul ore fremebant Dardanidae reddique uiro promissa iubebant. Hic grauis Entellum dictis castigat Acestes, Proximus ut uiridante toro consederat herbae: “Entelle, heroum quondam fortissime frustra, Tantane tam patiens nullo certamine tolli Dona sines? ubi nunc nobis deus ille (magister Nequiquam memoratus) Eryx? ubi fama per omnem Trinacriam et spolia illa tuis pendentia tectis?” Ille sub haec: “non laudis amor nec gloria cessit Pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta Sanguis hebet, frigentque effetae in corpore uires. Si mihi quae quondam fuerat quaque improbus iste Exsultat fidens, si nunc foret illa iuuentas, Haud equidem pretio inductus pulchroque iuuenco Venissem, nec dona moror.” sic deinde locutus In medium geminos immani pondere caestus Proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus Ferre manum duroque intendere bracchia tergo. Obstipuere animi: tantorum ingentia septem Terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. Ante omnis stupet ipse Dares longeque recusat, Magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa Huc illuc uinclorum immensa uolumina uersat. Tum senior talis referebat pectore uoces: “Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma Vidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam? Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat (Sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro), His magnum Alciden contra stetit, his ego suetus, Dum melior uiris sanguis dabat, aemula necdum Temporibus geminis canebat sparsa senectus. Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat Idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes, Aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto (Solue metus, et tu Troianos exue caestus.” Haec fatus duplicem ex umeris reiecit amictum Et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque Exuit atque ingens media consistit harena Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos Et paribus palmas amborum innexuit armis. Constitit in digitos extemplo arrectus uterque Bracchiaque ad superas interritus extulit auras. Abduxere retro longe capita ardua ab ictu Immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt, Ille pedum melior motu fretusque iuuenta, Hic membris et mole ualens; sed tarda trementi Genua labant, uastos quatit aeger anhelitus artus. Multa uiri nequiquam inter se uulnera iactant, Multa cauo lateri ingeminant et pectore uastos Dant sonitus, erratque auris et tempora circum Crebra manus, duro crepitant sub uulnere malae. Stat grauis Entellus nisuque immotus eodem Corpore tela modo atque oculis uigilantibus exit. Ille, uelut celsam oppugnat qui molibus urbem Aut montana sedet circum castella sub armis, Nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat Arte locum et uariis adsultibus irritus urget. Ostendit dextram insurgens Entellus et alte Extulit: ille ictum uenientem a uertice uelox Praeuidit celerique elapsus corpore cessit; Entellus uiris in uentum effudit et ultro Ipse grauis grauiterque ad terram pondere uasto Concidit, ut quondam caua concidit aut Erymantho Aut Ida in magna radicibus eruta pinus. Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes; It clamor caelo primusque accurrit Acestes Aequaeuumque ab humo miserans attollit amicum. At non tardatus casu neque territus heros Acrior ad pugnam redit ac uim suscitat ira; Tum pudor incendit uiris et conscia uirtus, Praecipitemque Daren ardens agit aequore toto Nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra. Nec mora nec requies: quam multa grandine nimbi Culminibus crepitant, sic densis ictibus heros Creber utraque manu pulsat uersatque Dareta. Tum pater Aeneas procedere longius iras Et saeuire animis Entellum haud passus acerbis, Sed finem imposuit pugnae fessumque Dareta Eripuit mulcens dictis ac talia fatur: “Infelix, quae tanta animum dementia cepit? Non uiris alias conuersaque numina sentis? Cede deo.” dixitque et proelia uoce diremit. Ast illum fidi aequales genua aegra trahentem Iactantemque utroque caput crassumque cruorem Ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes Ducunt ad nauis; galeamque ensemque uocati Accipiunt, palmam Entello taurumque relinquunt. Hic uictor superans animis tauroque superbus “Nate dea, uosque haec” inquit “cognoscite, Teucri, Et mihi quae fuerint iuuenali in corpore uires Et qua seruetis reuocatum a morte Dareta.” Dixit, et aduersi contra stetit ora iuuenci Qui donum astabat pugnae, durosque reducta Librauit dextra media inter cornua caestus Arduus, effractoque illisit in ossa cerebro: Sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos. Ille super talis effundit pectore uoces: “Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis Persoluo; hic uictor caestus artemque repono.” Protinus Aeneas celeri certare sagitta Inuitat qui forte uelint et praemia dicit, Ingentique manu malum de naue Seresti Erigit et uolucrem traiecto in fune columbam, Quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto. Conuenere uiri deiectamque aerea sortem Accepit galea; et primus clamore secundo Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis; Quem modo nauali Mnestheus certamine uictor Consequitur, uiridi Mnestheus euinctus oliua. Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater, Pandare, qui quondam iussus confundere foedus In medios telum torsisti primus Achiuos. Extremus galeaque ima subsedit Acestes, Ausus et ipse manu iuuenum temptare laborem. Tum ualidis flexos incuruant uiribus arcus Pro se quisque uiri et depromunt tela pharetris, Primaque per caelum neruo stridente sagitta Hyrtacidae iuuenis uolucris diuerberat auras, Et uenit aduersique infigitur arbore mali. Intremuit malus timuitque exterrita pennis Ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu. Post acer Mnestheus adducto constitit arcu Alta petens, pariterque oculos telumque tetendit. Ast ipsam miserandus auem contingere ferro Non ualuit; nodos et uincula linea rupit Quis innexa pedem malo pendebat ab alto; Illa Notos atque alta uolans in nubila fugit. Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato Tela tenens, fratrem Eurytion in uota uocauit, Iam uacuo laetam caelo speculatus et alis Plaudentem nigra figit sub nube columbam. Decidit exanimis uitamque reliquit in astris Aetheriis fixamque refert delapsa sagittam. Amissa solus palma superabat Acestes, Qui tamen aerias telum contorsit in auras Ostentans artemque pater arcumque sonantem. Hic oculis subitum obicitur magnoque futurum Augurio monstrum; docuit post exitus ingens Seraque terrifici cecinerunt omina uates. Namque uolans liquidis in nubibus arsit harundo Signauitque uiam flammis tenuisque recessit Consumpta in uentos: caelo ceu saepe refixa Transcurrunt crinemque uolantia sidera ducunt. Attonitis haesere animis superosque precati Trinacrii Teucrique uiri, nec maximus omen Abnuit Aeneas, sed laetum amplexus Acesten Muneribus cumulat magnis ac talia fatur: “Sume pater; nam te uoluit rex magnus Olympi Talibus auspiciis exsortem ducere honores. Ipsius Anchisae longaeui hoc munus habebis, Cratera impressum signis, quem Thracius olim Anchisae genitori in magno munere Cisseus Ferre sui dederat monimentum et pignus amoris.” Sic fatus cingit uiridanti tempora lauro Et primum ante omnis uictorem appellat Acesten. Nec bonus Eurytion praelato inuidit honori, Quamuis solus auem caelo deiecit ab alto. Proximus ingreditur donis qui uincula rupit, Extremus uolucri qui fixit harundine malum. At pater Aeneas nondum certamine misso Custodem ad sese comitemque impubis Iuli Epytiden uocat, et fidam sic fatur ad aurem: “Vade age et Ascanio, si iam puerile paratum Agmen habet secum cursusque instruxit equorum, Ducat auo turmas et sese ostendat in armis Dic” ait. ipse omnem longo discedere circo Infusum populum et campos iubet esse patentis. Incedunt pueri pariterque ante ora parentum Frenatis lucent in equis, quos omnis euntis Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuuentus. Omnibus in morem tonsa coma pressa corona; Cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro, Pars leuis umero pharetras; it pectore summo Flexilis obtorti per collum circulus auri. Tres equitum numero turmae ternique uagantur Ductores; pueri bis seni quemque secuti Agmine partito fulgent paribusque magistris. Vna acies iuuenum, ducit quam paruus ouantem Nomen aui referens Priamus, tua clara, Polite, Progenies, auctura Italos; quem Thracius albis Portat equus bicolor maculis, uestigia primi Alba pedis frontemque ostentans arduus albam. Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini, Paruus Atys pueroque puer dilectus Iulo. Extremus formaque ante omnis pulcher Iulus Sidoniost inuectus equo, quem candida Dido Esse sui dederat monimentum et pignus amoris. Cetera Trinacriis pubes senioris Acestae Fertur equis. **************************** Excipiunt plausu pauidos gaudentque tuentes Dardanidae ueterumque agnoscunt ora parentum. Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum Lustrauere in equis, signum clamore paratis Epytides longe dedit insonuitque flagello. Olli discurrere pares atque agmina terni Diductis soluere choris, rursusque uocati Conuertere uias infestaque tela tulere. Inde alios ineunt cursus aliosque recursus Aduersi spatiis alternosque orbibus orbis Impediunt pugnaeque cient simulacra sub armis; Et nunc terga fuga nudant, nunc spicula uertunt Infensi, facta pariter nunc pace feruntur. Vt quondam Creta fertur Labyrinthus in alta Parietibus textum caecis iter ancipitemque Mille uiis habuisse dolum, qua signa sequendi Frangeret indeprensus et irremeabilis error: Haud alio Teucrum nati uestigia cursu Impediunt texuntque fugas et proelia ludo, Delphinum similes qui per maria umida nando Carpathium Libycumque secant luduntque per undas. Hunc morem cursus atque haec certamina primus Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam, Rettulit et priscos docuit celebrare Latinos, Quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes; Albani docuere suos; hinc maxima porro Accepit Roma et patrium seruauit honorem; Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen. Hac celebrata tenus sancto certamina patri. Hinc primum Fortuna fidem mutata nouauit. Dum uariis tumulo referunt sollemnia ludis, Irim de caelo misit Saturnia Iuno Iliacam ad classem uentosque aspirat eunti, Multa mouens necdum antiquum saturata dolorem. Illa uiam celerans per mille coloribus arcum Nulli uisa cito decurrit tramite uirgo. Conspicit ingentem concursum et litora lustrat Desertosque uidet portus classemque relictam. At procul in sola secretae Troades acta Amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum Pontum aspectabant flentes. heu tot uada fessis Et tantum superesse maris, uox omnibus una. Vrbem orant, taedet pelagi perferre laborem. Ergo inter medias sese haud ignara nocendi Conicit et faciemque deae uestemque reponit; Fit Beroe, Tmarii coniunx longaeua Dorycli, Cui genus et quondam nomen natique fuissent, Ac sic Dardanidum mediam se matribus infert. “O miserae, quas non manus” inquit “Achaica bello Traxerit ad letum patriae sub moenibus! o gens Infelix, cui te exitio Fortuna reseruat? Septima post Troiae excidium iam uertitur aestas, Cum freta, cum terras omnis, tot inhospita saxa Sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum Italiam sequimur fugientem et uoluimur undis. Hic Erycis fines fraterni atque hospes Acestes: Quis prohibet muros iacere et dare ciuibus urbem? O patria et rapti nequiquam ex hoste penates, Nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam Hectoreos amnis, Xanthum et Simoenta, uidebo? Quin agite et mecum infaustas exurite puppis. Nam mihi Cassandrae per somnum uatis imago Ardentis dare uisa faces: “hic quaerite Troiam; Hic domus est” inquit “uobis.” iam tempus agi res, Nec tantis mora prodigiis. en quattuor arae Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.” Haec memorans prima infensum ui corripit ignem Sublataque procul dextra conixa coruscat Et iacit. arrectae mentes stupefactaque corda Iliadum. hic una e multis, quae maxima natu, Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix: “Non Beroe uobis, non haec Rhoeteia, matres, Est Dorycli coniunx; diuini signa decoris Ardentisque notate oculos; qui spiritus illi, Quis uultus uocisque sonus uel gressus eunti. Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui Aegram, indignantem tali quod sola careret Munere nec meritos Anchisae inferret honores.” Haec effata. ********************************** At matres primo ancipites oculisque malignis Ambiguae spectare rates miserum inter amorem Praesentis terrae fatisque uocantia regna: Cum dea se paribus per caelum sustulit alis Ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. Tum uero attonitae monstris actaeque furore Conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem (Pars spoliant aras), frondem ac uirgulta facesque Coniciunt. furit immissis Vulcanus habenis Transtra per et remos et pictas abiete puppis. Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri Incensas perfert nauis Eumelus, et ipsi Respiciunt atram in nimbo uolitare fauillam. Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestris Ducebat, sic acer equo turbata petiuit Castra, nec exanimes possunt retinere magistri. “Quis furor iste nouus? quo nunc, quo tenditis” inquit, “Heu, miserae ciues? non hostem inimicaque castra Argiuum, uestras spes uritis. en, ego uester Ascanius!” -galeam ante pedes proiecit inanem, Qua ludo indutus belli simulacra ciebat. Accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. Ast illae diuersa metu per litora passim Diffugiunt, siluasque et sicubi concaua furtim Saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque Mutatae agnoscunt excussaque pectore Iuno est. Sed non idcirco flamma atque incendia uiris Indomitas posuere; udo sub robore uiuit Stuppa uomens tardum fumum, lentusque carinas Est uapor et toto descendit corpore pestis, Nec uires heroum infusaque flumina prosunt. Tum pius Aeneas umeris abscindere uestem Auxilioque uocare deos et tendere palmas: “Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum Troianos, si quid pietas antiqua labores Respicit humanos, da flammam euadere classi Nunc, pater, et tenuis Teucrum res eripe leto. Vel tu, quod superest, infesto fulmine morti, Si mereor, demitte tuaque hic obrue dextra.” Vix haec ediderat cum effusis imbribus atra Tempestas sine more furit tonitruque tremescunt Ardua terrarum et campi; ruit aethere toto Turbidus imber aqua densisque nigerrimus Austris, Implenturque super puppes, semusta madescunt Robora, restinctus donec uapor omnis et omnes Quattuor amissis seruatae a peste carinae. At pater Aeneas casu concussus acerbo Nunc huc ingentis, nunc illuc pectore curas Mutabat uersans, Siculisne resideret aruis Oblitus fatorum, Italasne capesseret oras. Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas Quem docuit multaque insignem reddidit arte (Haec responsa dabat, uel quae portenderet ira Magna deum uel quae fatorum posceret ordo)- Isque his Aenean solatus uocibus infit: “Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur; Quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. Est tibi Dardanius diuinae stirpis Acestes: Hunc cape consiliis socium et coniunge uolentem; Huic trade amissis superant qui nauibus et quos Pertaesum magni incepti rerumque tuarum est; Longaeuosque senes ac fessas aequore matres Et quidquid tecum inualidum metuensque pericli est Delige, et his habeant terris sine moenia fessi; Vrbem appellabunt permisso nomine Acestam.” Talibus incensus dictis senioris amici Tum uero in curas animo diducitur omnis. Et Nox atra polum bigis subuecta tenebat: Visa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae subito talis effundere uoces: “Nate, mihi uita quondam, dum uita manebat, Care magis, nate, Iliacis exercite fatis, Imperio Iouis huc uenio, qui classibus ignem Depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est. Consiliis pare quae nunc pulcherrima Nautes Dat senior; lectos iuuenes, fortissima corda, Defer in Italiam. gens dura atque aspera cultu Debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante Infernas accede domos et Auerna per alta Congressus pete, nate, meos. non me impia namque Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum Concilia Elysiumque colo. huc casta Sibylla Nigrarum multo pecudum te sanguine ducet. Tum genus omne tuum et quae dentur moenia disces. Iamque uale; torquet medios Nox umida cursus Et me saeuus equis Oriens afflauit anhelis.” Dixerat et tenuis fugit ceu fumus in auras. Aeneas “quo deinde ruis? quo proripis?” inquit, “Quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet?” Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis, Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae Farre pio et plena supplex ueneratur acerra. Extemplo socios primumque accersit Acesten Et Iouis imperium et cari praecepta parentis Edocet et quae nunc animo sententia constet. Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes. Transcribunt urbi matres populumque uolentem Deponunt, animos nil magnae laudis egentis. Ipsi transtra nouant flammisque ambessa reponunt Robora nauigiis, aptant remosque rudentisque, Exigui numero, sed bello uiuida uirtus. Interea Aeneas urbem designat aratro Sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam Esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes Indicitque forum et patribus dat iura uocatis. Tum uicina astris Erycino in uertice sedes Fundatur Veneri Idaliae tumuloque sacerdos Ac lucus late sacer additur Anchiseo. Iamque dies epulata nouem gens omnis, et aris Factus honos: placidi strauerunt aequora uenti Creber et aspirans rursus uocat Auster in altum. Exoritur procurua ingens per litora fletus; Complexi inter se noctemque diemque morantur. Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam Visa maris facies et non tolerabile numen, Ire uolunt omnemque fugae perferre laborem. Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis Et consanguineo lacrimans commendat Acestae. Tris Eryci uitulos et Tempestatibus agnam Caedere deinde iubet soluique ex ordine funem. Ipse caput tonsae foliis euinctus oliuae Stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos Proicit in fluctus ac uina liquentia fundit. Prosequitur surgens a puppi uentus euntis; Certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt. At Venus interea Neptunum exercita curis Alloquitur talisque effundit pectore questus: “Iunonis grauis ira neque exsaturabile pectus Cogunt me, Neptune, preces descendere in omnis; Quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla, Nec Iouis imperio fatisque infracta quiescit. Non media de gente Phrygum exedisse nefandis Vrbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem Reliquias Troiae: cineres atque ossa peremptae Insequitur. causas tanti sciat illa furoris. Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis Quam molem subito excierit: maria omnia caelo Miscuit Aeoliis nequiquam freta procellis, In regnis hoc ausa tuis. ********************** Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis Exussit foede puppis et classe subegit Amissa socios ignotae linquere terrae. Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas Vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim, Si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.” Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti: “Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, Vnde genus ducis. merui quoque; saepe furores Compressi et rabiem tantam caelique marisque. Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor, Aeneae mihi cura tui. cum Troia Achilles Exanimata sequens impingeret agmina muris, Milia multa daret leto, gemerentque repleti Amnes nec reperire uiam atque euoluere posset In mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti Congressum Aenean nec dis nec uiribus aequis Nube caua rapui, cuperem cum uertere ab imo Structa meis manibus periurae moenia Troiae. Nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timores. Tutus, quos optas, portus accedet Auerni. Vnus erit tantum amissum quem gurgite quaeres; Vnum pro multis dabitur caput.” ******* His ubi laeta deae permulsit pectora dictis, Iungit equos auro genitor, spumantiaque addit Frena feris manibusque omnis effundit habenas. Caeruleo per summa leuis uolat aequora curru; Subsidunt undae tumidumque sub axe tonanti Sternitur aequor aquis, fugiunt uasto aethere nimbi. Tum uariae comitum facies, immania cete, Et senior Glauci chorus Inousque Palaemon Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis; Laeua tenent Thetis et Melite Panopeaque uirgo, Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque. Hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim Gaudia pertemptant mentem; iubet ocius omnis Attolli malos, intendi bracchia uelis. Vna omnes fecere pedem pariterque sinistros, Nunc dextros soluere sinus; una ardua torquent Cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem. Princeps ante omnis densum Palinurus agebat Agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi. Iamque fere mediam caeli Nox umida metam Contigerat, placida laxabant membra quiete Sub remis fusi per dura sedilia nautae: Cum leuis aetheriis delapsus Somnus ab astris Aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras, Te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans Insonti; puppique deus consedit in alta Phorbanti similis funditque has ore loquelas: “Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem, Aequatae spirant aurae, datur hora quieti. Pone caput fessosque oculos furare labori. Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.” Cui uix attollens Palinurus lumina fatur: “Mene salis placidi uultum fluctusque quietos Ignorare iubes? mene huic confidere monstro? Aenean credam (quid enim?) fallacibus auris Et caelo, totiens deceptus fraude sereni?” Talia dicta dabat, clauumque affixus et haerens Nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat. Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem Vique soporatum Stygia super utraque quassat Tempora, cunctantique natantia lumina soluit. Vix primos inopina quies laxauerat artus, Et super incumbens cum puppis parte reuulsa Cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas Praecipitem ac socios nequiquam saepe uocantem, Ipse uolans tenuis se sustulit ales ad auras. Currit iter tutum non setius aequore classis Promissisque patris Neptuni interrita fertur. Iamque adeo scopulos Sirenum aduecta subibat, Difficilis quondam multorumque ossibus albos (Tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant), Cum pater amisso fluitantem errare magistro Sensit et ipse ratem nocturnis rexit in undis Multa gemens casuque animum concussus amici: “O nimium caelo et pelago confise sereno, Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.”