# Eclog01 Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi Siluestrem tenui musam meditaris auena: Nos patriae finis et dulcia linquimus arua. Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra Formosam resonare doces Amaryllida siluas. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper deus, illius aram Saepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus. Ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum Ludere quae uellem calamo permisit agresti. Non equidem inuideo, miror magis; undique totis Vsque adeo turbatur agris. en, ipse capellas Protenus aeger ago; hanc etiam uix, Tityre, duco. Hic inter densas corylos modo namque gemellos, Spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit. Saepe malum hoc nobis, si mens non laeua fuisset, De caelo tactas memini praedicere quercus. Sed tamen iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. Vrbem quam dicunt Romam, Meliboee, putaui Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus Pastores ouium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram, sic paruis componere magna solebam. Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes Quantum lenta solent inter uiburna cupressi. Et quae tanta fuit Romam tibi causa uidendi? Libertas, quae sera tamen respexit inertem, Candidior postquam tondenti barba cadebat, Respexit tamen et longo post tempore uenit, Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat, Nec spes libertatis erat nec cura peculi. Quamuis multa meis exiret uictima saeptis, Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, Non umquam grauis aere domum mihi dextra redibat. Mirabar quid maesta deos, Amarylli, uocares, Cui pendere sua patereris in arbore poma; Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus, Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta uocabant. Quid facerem? neque seruitio me exire licebat Nec tam praesentis alibi cognoscere diuos. Hic illum uidi iuuenem, Meliboee, quotannis Bis senos cui nostra dies altaria fumant. Hic mihi responsum primus dedit ille petenti: "Pascite ut ante boues, pueri; summittite tauros." Fortunate senex, ergo tua rura manebunt. Et tibi magna satis, quamuis lapis omnia nudus Limosoque palus obducat pascua iunco: Non insueta grauis temptabunt pabula fetas, Nec mala uicini pecoris contagia laedent. Fortunate senex, hic inter flumina nota Et fontis sacros frigus captabis opacum. Hinc tibi quae semper uicino ab limite saepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti Saepe leui somnum suadebit inire susurro: Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras; Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo. Ante leues ergo pascentur in aethere cerui Et freta destituent nudos in litore piscis, Ante pererratis amborum finibus exul Aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim, Quam nostro illius labatur pectore uultus. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros, Pars Scythiam et rapidum cretae ueniemus Oaxen Et penitus toto diuisos orbe Britannos. En umquam patrios longo post tempore finis Pauperis et tuguri congestum caespite culmen, Post aliquot, mea regna, uidens mirabor aristas? Impius haec tam culta noualia miles habebit, Barbarus has segetes: en quo discordia ciuis Produxit miseros: his nos conseuimus agros! Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine uitis. Ite meae, quondam felix pecus, ite capellae. Non ego uos posthac uiridi proiectus in antro Dumosa pendere procul de rupe uidebo; Carmina nulla canam; non me pascente, capellae, Florentem cytisum et salices carpetis amaras. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem Fronde super uiridi: sunt nobis mitia poma, Castaneae molles et pressi copia lactis, Et iam summa procul uillarum culmina fumant, Maioresque cadunt altis de montibus umbrae.