# Eclog02 Formosum pastor Corydon ardebat Alexin, Delicias domini; nec quid speraret habebat. Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos Adsidue ueniebat. ibi haec incondita solus Montibus et siluis studio iactabat inani: "O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? Nil nostri miserere? mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; Nunc uiridis etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rapido fessis messoribus aestu Alia serpullumque herbas contundit olentis; At mecum raucis, tua dum uestigia lustro, Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius tristis Amaryllidos iras Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, Quamuis ille niger, quamuis tu candidus esses? O formose puer, nimium ne crede colori! Alba ligustra cadunt, uaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, Quam diues pecoris, niuei quam lactis abundans. Mille meae Siculis errant in montibus agnae, Lact mihi non aestate nouom, non frigore defit. Canto quae solitus, si quando armenta uocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. Nec sum adeo informis: nuper me in litore uidi, Cum placidum uentis staret mare; non ego Daphnin Iudice te metuam, si numquam fallit imago. O tantum libeat mecum tibi sordida rura Atque humilis habitare casas et figere ceruos, Haedorumque gregem uiridi compellere hibisco! Mecum una in siluis imitabere Pana canendo (Pan primum calamos cera coniungere pluris Instituit, Pan curat ouis ouiumque magistros), Nec te paeniteat calamo triuisse labellum: Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? Est mihi disparibus septem compacta cicutis Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim, Et dixit moriens: "te nunc habet ista secundum": Dixit Damoetas, inuidit stultus Amyntas. Praeterea duo nec tuta mihi ualle reperti Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo; Bina die siccant ouis ubera: quos tibi seruo. Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat; Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis Ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais, Pallentis uiolas et summa papauera carpens, Narcissum et florem iungit bene olentis anethi; Tum casia atque aliis intexens suauibus herbis Mollia luteola pingit uaccinia caltha. Ipse ego cana legam tenera lanugine mala Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat. Addam cerea pruna (honos erit huic quoque pomo); Et uos, o lauri, carpam et te, proxuma myrte; Sic positae quoniam suauis miscetis odores. Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis, Nec, si muneribus certes, concedat Iollas. Heu heu, quid uolui misero mihi? floribus Austrum Perditus et liquidis immisi fontibus apros. Quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque siluas Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces Ipsa colat; nobis placeant ante omnia siluae. Torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, Florentem cytisum sequitur lasciua capella, Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque uoluptas. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci, Et sol crescentis decedens duplicat umbras: Me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori? A, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit! Semiputata tibi frondosa uitis in ulmo est: Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, Viminibus mollique paras detexere iunco? Inuenies alium, si te hic fastidit, Alexin."