# Eclog06 Prima Syracosio dignata est ludere uersu Nostra neque erubuit siluas habitare Thalia. Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem Vellit et admonuit: "pastorem, Tityre, pinguis Pascere oportet ouis, deductum dicere carmen." Nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et tristia condere bella) Agrestem tenui meditabor harundine Musam. Non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis Captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, Te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ullast Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen. Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllus in antro Silenum pueri somno uidere iacentem, Inflatum hesterno uenas, ut semper, Iaccho; Serta procul tantum capiti delapsa iacebant, Et grauis attrita pendebat cantharus ansa. Aggressi (nam saepe senex spe carminis ambo Luserat) iniciunt ipsis ex uincula sertis. Addit se sociam timidisque superuenit Aegle, Aegle Naiadum pulcherrima, iamque uidenti Sanguineis frontem moris et tempora pingit. Ille dolum ridens "quo uincula nectitis?" inquit. "Soluite me, pueri; satis est potuisse uideri. Carmina quae uultis cognoscite; carmina uobis, Huic aliud mercedis erit." simul incipit ipse. Tum uero in numerum Faunosque ferasque uideres Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus; Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, Nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. Namque canebat uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animaeque marisque fuissent Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis Omnia et ipse tener mundi concreuerit orbis; Tum durare solum et discludere Nerea ponto Coeperit et rerum paulatim sumere formas; Iamque nouum terrae stupeant lucescere solem, Altius atque cadant summotis nubibus imbres; Incipiant siluae cum primum surgere, cumque Rara per ignaros errent animalia montis. Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert uolucris furtumque Promethei. His adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum Clamassent, ut litus "Hyla, Hyla" omne sonaret; Et fortunatam, si numquam armenta fuissent, Pasiphaen niuei solatur amore iuuenci. A, uirgo infelix, quae te dementia cepit! Proetides implerunt falsis mugitibus agros, At non tam turpis pecudum tamen ulla secuta Concubitus, quamuis collo timuisset aratrum, Et saepe in leui quaesisset cornua fronte. A, uirgo infelix, tu nunc in montibus erras: Ille latus niueum molli fultus hyacintho Ilice sub nigra pallentis ruminat herbas Aut aliquam in magno sequitur grege. "claudite, Nymphae, Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus, Si qua forte ferant oculis sese obuia nostris Errabunda bouis uestigia; forsitan illum Aut herba captum uiridi aut armenta secutum Perducant aliquae stabula ad Gortynia uaccae." Tum canit Hesperidum miratam mala puellam; Tum Phaethontiadas musco circumdat amarae Corticis atque solo proceras erigit alnos. Tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montis ut duxerit una sororum, Vtque uiro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; Vt Linus haec illi diuino carmine pastor Floribus atque apio crinis ornatus amaro Dixerit: "hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat Cantando rigidas deducere montibus ornos. His tibi Grynei nemoris dicatur origo, Ne quis sit lucus quo se plus iactet Apollo." Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secutast Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias uexasse rates et gurgite in alto, A, timidos nautas canibus lacerasse marinis, Aut ut mutatos Terei narrauerit artus, Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, Quo cursu deserta petiuerit et quibus ante Infelix sua tecta super uolitauerit alis? Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus Audiit Eurotas iussitque ediscere lauros, Ille canit (pulsae referunt ad sidera ualles), Cogere donec ouis stabulis numerumque referre Iussit et inuito processit Vesper Olympo.