# Eclog07 Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Thyrsis ouis, Corydon distentas lacte capellas, Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, Et cantare pares et respondere parati. Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, Vir gregis ipse caper deerrauerat; atque ego Daphnin Aspicio. ille ubi me contra uidet, "ocius ' inquit "Huc ades, o Meliboee; caper tibi saluus et haedi; Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. Huc ipsi potum uenient per prata iuuenci, Hic uiridis tenera praetexit harundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu." Quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. Posthabui tamen illorum mea seria ludo. Alternis igitur contendere uersibus ambo Coepere, alternos Musae meminisse uolebant. Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. Nymphae noster amor Libethrides aut mihi carmen, Quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi Versibus ille facit) aut, si non possumus omnes, Hic arguta sacra pendebit fistula pinu. Pastores, hedera nascentem ornate poetam, Arcades, inuidia rumpantur ut ilia Codro; Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem Cingite, ne uati noceat mala lingua futuro. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, paruos Et ramosa Micon uiuacis cornua cerui. Si proprium hoc fuerit, leui de marmore tota Puniceo stabis suras euincta coturno. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis Exspectare sat est: custos es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, Si fetura gregem suppleuerit, aureus esto. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, Candidior cycnis, hedera formosior alba, Cum primum pasti repetent praesaepia tauri, Si qua tui Corydonis habet te cura, uenito. Immo ego Sardoniis uidear tibi amarior herbis, Horridior rusco, proiecta uilior alga, Si mihi non haec lux toto iam longior annost. Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuuenci. Muscosi fontes et somno mollior herba, Et quae uos rara uiridis tegit arbutus umbra, Solstitium pecori defendite: iam uenit aestas Torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis Semper, et adsidua postes fuligine nigri. Hic tantum Boreae curamus frigora quantum Aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. Stant et iuniperi et castaneae hirsutae, Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma, Omnia nunc rident: at si formosus Alexis Montibus his abeat, uideas et flumina sicca. Aret ager; uitio moriens sitit aeris herba; Liber pampineas inuidit collibus umbras: Phyllidis aduentu nostrae nemus omne uirebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri. Populus Alcidae gratissima, uitis Iaccho, Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, Nec myrtus uincet corylos, nec laurea Phoebi. Fraxinus in siluis pulcherrima, pinus in hortis, Populus in fluuiis, abies in montibus altis; Saepius at si me, Lycida formose, reuisas, Fraxinus in siluis cedat tibi, pinus in hortis. Haec memini, et uictum frustra contendere Thyrsin. Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.