# Eclog09 Quo te, Moeri, pedes? an, quo uia ducit, in urbem? O Lycida, uiui peruenimus, aduena nostri (Quod numquam ueriti sumus) ut possessor agelli Diceret: "haec mea sunt; ueteres migrate coloni." Nunc uicti, tristes, quoniam fors omnia uersat, Hos illi (quod nec uertat bene) mittimus haedos. Certe equidem audieram, qua se subducere colles Incipiunt mollique iugum demittere cliuo, Vsque ad aquam et ueteres, iam fracta cacumina, fagos, Omnia carminibus uestrum seruasse Menalcan. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum Nostra ualent, Lycida, tela inter Martia quantum Chaonias dicunt aquila ueniente columbas. Quod nisi me quacumque nouas incidere lites Ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris nec uiueret ipse Menalcas. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis Paene simul tecum solacia rapta, Menalca? Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis Spargeret aut uiridi fontis induceret umbra? Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, Cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras? "Tityre, dum redeo (breuis est uia) pasce capellas, Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro (cornu ferit ille) caueto." Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat "Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae, Cantantes sublime ferent ad sidera cycni." Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, Sic cytiso pastae distendant ubera uaccae, Incipe, si quid habes. et me fecere poetam Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt Vatem pastores; sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario uideor nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse uoluto, Si ualeam meminisse; neque est ignobile carmen. "Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? Hic uer purpureum, uarios hic flumina circum Fundit humus flores, hic candida populus antro Imminet et lentae texunt umbracula uites. Huc ades; insani feriant sine litora fluctus." Quid, quae te pura solum sub nocte canentem Audieram? numeros memini, si uerba tenerem: "Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, Astrum quo segetes gauderent frugibus et quo Duceret apricis in collibus uua colorem. Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes." Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles: Nunc oblita mihi tot carmina, uox quoque Moerim Iam fugit ipsa: lupi Moerim uidere priores. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. Causando nostros in longum ducis amores. Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, Aspice, uentosi ceciderunt murmuris aurae. Hinc adeo mediast nobis uia; namque sepulchrum Incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus: Hic haedos depone, tamen ueniemus in urbem. Aut si nox pluuiam ne colligat ante ueremur, Cantantes licet usque (minus uia laedet) eamus; Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce leuabo. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus; Carmina tum melius, cum uenerit ipse, canemus.