# The second acrostic addressed to St Dunstan O præsul Dunstane prObus, sine fine valetO, Ruriculis cunctisque Reis tua vita videtuR Omnis esse boni renOvatus, more aquilinO. Sciris enim clemens Sortito munia curanS, Et gratis pandens crEdenda salubria verE. Recta doces et recta Rogas, innoxie doctoR, Efficiendo quod ipsE mones, ne voce monerE Non fecisse velis taNtum devotus in agmeN, Extollar tandem juvEnis, qui si tua dignE, Summe patrone, meiS ascripsi vota CamoeniS Ad coelum rursum veniAm, quo sistitur amplA Conditione salus, neC sese jactitat illiC Effera vis quæcunquE mali, cum desiit indE Rabbulus ad veteris Rixæ divortia libeR, Mordicus unde furit Matri Sion ira suoruM; En te corde sequar quEm qui seceatur in axE Major erit plenus cuMulo virtutis avoruM. O præsul Dunstane prObus, sine fine valetO, Rumpe moras, ne sis duRus, cui ludo parumpeR Inque tuis tutatis primI hic jam carmina nolI Stertere, sed præsens de S odæ vortior aureS, Memet enim satis ore Moves, ut talia dicteM, Et lætator quod adessE piis addicis opimE, Mirus ubique cavens Mores ac facta reoruM Obsistendo rudi, ne mOx male crescat avitO. Rex regum tali proceRum dans gaudia nupeR Ob sua gesta sibi decOret de vertice mundO. Totus enim candes, te Tandem parcius urgeT Ira, furor, quia sis agilIs sub corpore lenI, Vir fervens animis, pUro ferventior æstU; Sum dare verba pater Senio felicior ausuS, Ecce tibi tuus Abbo pEtit, ne despice ferrE, Si quæris laudum cauSas quia fabar iniquuS Turpia, tu carmen nosTrum, mi, suscipe, sicuT O præsul Dunstane prObus, sine fine valetO.