# Aldhelm.Octo Aethereus qui omnia || Mundi Herus molimina Verbi tantum cum numine || Formasti in origine, Mihi, nova qui nutibus || Adgredior nutantibus, Litterarum cum lusibus || Odas coaptem usibus, Facunda funde famina, || [Ut fausta per conamina] Queam coepto in carmine || Celso proferre famine Virum virtutum rumore || Fulgescentem in aethere, Cassem priscum cum nomine || Comptum, veluti lumine Astra Olimpi ignito || Ardui orbi vegeto Larem librant lucifluam; || Lustrant axis ignifluam Molem mundo minacibus || Eminentem cum arcibus, Fumam furvam frigoribus || Foci conplent caloribus, Caeli iubar e culmine || Croceo fundunt fulmine: Titan tremet torrentihus || Taedis late lucentibus Passim orbis per marginem || Ad usque caeli cardinem; Phoebe quoque flagrantibus || Fratrem iuvat ardoribus, Noctem nigram nubiculis || Lucens lustrat corniculis; Ambo spargunt spiramina || Ignis aethralis lumina Neque nocent nitoribus || Nemorosis cespitibus Ruris rigati rivulo || Roscidi roris sedulo, Sed lutosam liquoribus || Tellurem umectantibus Arebant astra ignito || Torrentis globi iaculo: Glescunt, ut glebae germina || Dura atque tenerrima, Situ roscido robora || Quaeque virescunt tenera; Sucorum sumunt saporem, || Si verminant per vaporem. Ita Cassis per culmina || Prisci candunt praefulgida Gloriosa per agmina || Gemmifera ornamina, Rutulanti redimita || Obrizo, velud limpida Astra convexi Olimpi || Orbi clarescunt viridi. Althelmum nam altissimum || Cano atque clarissimum Alto nostratim nomine || Nuncupatum et numine Pollentem per caelestia || Potente ac terrestria, Sic, sic sane sublimibus || Satis ornatum cultibus, Caeli ceu per culmina || Candunt exorta fulmina: Illis, illis in omnibus || Aequalem dico actibus. Quae effari sublimiter || Odes huius inormiter Surgens nempe prolixitas || Refragat atque vastitas. Tibi salus per secula || Sospes et absque macula Maneat inmortaliter || Fine tenus feliciter!