Carmen rhythmica: (iii) to Aldhelm
Aethereus qui omnia
Mundi Herus molimina
Verbi tantum cum numine
Formasti in origine,
Mihi, nova qui nutibus
Adgredior nutantibus,
Litterarum cum lusibus
Odas coaptem usibus,
Facunda funde famina,
[Ut fausta per conamina]
Queam coepto in carmine
Celso proferre famine
Virum virtutum rumore
Fulgescentem in aethere,
Cassem priscum cum nomine
Comptum, veluti lumine
Astra Olimpi ignito
Ardui orbi vegeto
Larem librant lucifluam;
Lustrant axis ignifluam
Molem mundo minacibus
Eminentem cum arcibus,
Fumam furvam frigoribus
Foci conplent caloribus,
Caeli iubar e culmine
Croceo fundunt fulmine:
Titan tremet torrentihus
Taedis late lucentibus
Passim orbis per marginem
Ad usque caeli cardinem;
Phoebe quoque flagrantibus
Fratrem iuvat ardoribus,
Noctem nigram nubiculis
Lucens lustrat corniculis;
Ambo spargunt spiramina
Ignis aethralis lumina
Neque nocent nitoribus
Nemorosis cespitibus
Ruris rigati rivulo
Roscidi roris sedulo,
Sed lutosam liquoribus
Tellurem umectantibus
Arebant astra ignito
Torrentis globi iaculo:
Glescunt, ut glebae germina
Dura atque tenerrima,
Situ roscido robora
Quaeque virescunt tenera;
Sucorum sumunt saporem,
Si verminant per vaporem.
Ita Cassis per culmina
Prisci candunt praefulgida
Gloriosa per agmina
Gemmifera ornamina,
Rutulanti redimita
Obrizo, velud limpida
Astra convexi Olimpi
Orbi clarescunt viridi.
Althelmum nam altissimum
Cano atque clarissimum
Alto nostratim nomine
Nuncupatum et numine
Pollentem per caelestia
Potente ac terrestria,
Sic, sic sane sublimibus
Satis ornatum cultibus,
Caeli ceu per culmina
Candunt exorta fulmina:
Illis, illis in omnibus
Aequalem dico actibus.
Quae effari sublimiter
Odes huius inormiter
Surgens nempe prolixitas
Refragat atque vastitas.
Tibi salus per secula
Sospes et absque macula
Maneat inmortaliter
Fine tenus feliciter!