# Offa.Octo Vale, vale, fidissime, || Philochriste carissime, Quem in cordis cubiculo || Cingo amoris vinculo. Have, Hova altissime, || Olim sodes sanctissime, Salutatus supplicibus || Aethilwaldi cum vocibus. Tete Herus in omnibus || Clarum creavit actibus, Forma et visu virilem, || Facto et dicto senilem. Tuam primam propaginem || Per profundam indaginem Curiose conicere || Mentis atque inspicere Nullus valet volucribus || Summi caeli sub nubibus; Tamen adgressi gaudiis || Loquimur parum trepidis. Summo satore sobolis || Satus fuisti nobilis, Generosa progenitus || Genetrice, expeditus Statura, [val]de stabilis || Statu et forma agilis. Capud candescens crinibus || Cingunt capilli nitidis; Ludent sub fronte lumina, || Lati ceu per culmina Caeli candescunt calida || Clari fulgoris sidera; Genae gemellae collibus || Glomerantur cum mollibus, Pedetemptim purpureo || Pictae fuco et niveo, Rosa veluti rutulis || Radiat valde flosculis; Aures auscultant omnia; || Verba ex ore prodita Almi oris innumera || Nequeunt fari munera. Adest verbosae fulgidum || Sophiae stemma lucidum: Manus, manus mirabiles, || Multum podes placibiles, Tibiae cursu toretes || Tam fortes, ut sonipedes Saepe sequantur cursibus || Salientes praepetibus. Iam si centenis clamitet || Quisque linguis et vocitet Ferrea voce fremitans || Valde et ore crepitans, Nequit sane in saeculo || Ullus fari oraculo, Quantum mundo mirabilem || [Te praestes et laudabilem], Neque altum ingenium || Explicare mortalium Ullus valet, sonantibus || Licet clamet concentibus; Quod idcirco non effero || Laude quavis nec reffero, Quia mundi per omnia || Cunctis claret confinia. Sospitem tete sordibus || Servet Herus ab omnibus, Tegat totum tutamine || Truso hostis acumine, Mite reddens refugium || Robustum per suffragium, Inque locet aethereum || Caelestis sceptri gremium, Ubi semper consortium || Perfruaris angelicum Fine carens, caelestibus || Vitam degens cespitibus.