Carmen rhythmica: (iv) to Ofa
Vale, vale, fidissime,
Philochriste carissime,
Quem in cordis cubiculo
Cingo amoris vinculo.
Have, Hova altissime,
Olim sodes sanctissime,
Salutatus supplicibus
Aethilwaldi cum vocibus.
Tete Herus in omnibus
Clarum creavit actibus,
Forma et visu virilem,
Facto et dicto senilem.
Tuam primam propaginem
Per profundam indaginem
Curiose conicere
Mentis atque inspicere
Nullus valet volucribus
Summi caeli sub nubibus;
Tamen adgressi gaudiis
Loquimur parum trepidis.
Summo satore sobolis
Satus fuisti nobilis,
Generosa progenitus
Genetrice, expeditus
Statura, [val]de stabilis
Statu et forma agilis.
Capud candescens crinibus
Cingunt capilli nitidis;
Ludent sub fronte lumina,
Lati ceu per culmina
Caeli candescunt calida
Clari fulgoris sidera;
Genae gemellae collibus
Glomerantur cum mollibus,
Pedetemptim purpureo
Pictae fuco et niveo,
Rosa veluti rutulis
Radiat valde flosculis;
Aures auscultant omnia;
Verba ex ore prodita
Almi oris innumera
Nequeunt fari munera.
Adest verbosae fulgidum
Sophiae stemma lucidum:
Manus, manus mirabiles,
Multum podes placibiles,
Tibiae cursu toretes
Tam fortes, ut sonipedes
Saepe sequantur cursibus
Salientes praepetibus.
Iam si centenis clamitet
Quisque linguis et vocitet
Ferrea voce fremitans
Valde et ore crepitans,
Nequit sane in saeculo
Ullus fari oraculo,
Quantum mundo mirabilem
[Te praestes et laudabilem],
Neque altum ingenium
Explicare mortalium
Ullus valet, sonantibus
Licet clamet concentibus;
Quod idcirco non effero
Laude quavis nec reffero,
Quia mundi per omnia
Cunctis claret confinia.
Sospitem tete sordibus
Servet Herus ab omnibus,
Tegat totum tutamine
Truso hostis acumine,
Mite reddens refugium
Robustum per suffragium,
Inque locet aethereum
Caelestis sceptri gremium,
Ubi semper consortium
Perfruaris angelicum
Fine carens, caelestibus
Vitam degens cespitibus.