Poems contained in the Epistolae of Alcuin: 65 2 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/ALCVIN.Epist065.Vers2 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Poems contained in the Epistolae of Alcuin: 65 2
Auribus haec cordis quaeso te audire libenter, Vt capias vitam, quam tibi corde loquor. Hec tibi si recipis, fert palam pagina patris, Hec tibi si respuis, pagina testis erit. Hec tibi demonstrat affectum pagina patris, Hec tibi celestis sit rogo causa vite. Hec tibi, queso, comes, fili, sit pagina semper, Hec te perficiat esse Deo comitem. Hec nostri memorem faciat te vivere Christo, Hec tibi demandat pagina mille vale. Vive Deo felix, felix carissime vive, Noxia despiciens, quae bona sunt cupiens.