# Alcuin, abecedarian hymn to God in te sperantium, audi me miserum. fundis peccatorum corde credulo; tradas tetris tectis et imi inferni. to ore tuo, s, qui dixisti ium esse angelorum pernis satis magnum no peccatori ti poenitentiam. e, pater piissime, e flere, quae feci. ga cor obrutum puro fonte lacrimarum, Vnde anima abluetur a tam sordidis actibus. Deus aeternae gloriae, obsecro te semper, Iesu, Per uexillum uerae crucis eripe me deprecantem De laqueo delictorum et faucibus inferorum. Egens sum ego, in labore conturbatus et confusus. Nihil digne umquam egi, in peccatis concoeptus sum, Degens semper in delictis, pressus pondere pessimo. Fateor nunc facinora tibi conscio secretorum: Ego ore, ego corde, ego opere inquinatus. Ignosce mihi, pater sancte, quia crimen agnosco. Gulae aufer appetitum, repelle a me luxoriam, Amorem dirum pecuniae cum peste iracundiae. Tristi saecli cum tedio, deus, amputa superbiam. Heu mihi, tristis plango. Quis me talem liberat De conpagine peccatorum et uoragine flagitiorum Nisi gratia aduocati, altissimi agni dei? Iterans iteraui, criminum auxi cumulum. Quae si tu, ultor deus, uindicare uoluisses, Olim me terra uiuum deglutisset integrum. Karitatem deus non fictam, castitatem da perfectam Humilemque tenaciam et ueram oboedientiam! In te sint mihi omnia, quem amo super omnia! Lux uera fidelium et larga dei pietas, Qui benignus adstetisti puplicani precibus, Nunc quoque me lugentem foue, sancta trinitas. Miserere mihi, deus, ne patiaris me perire Neque aeternis tenebris uel atra morte consumi; Sed omnes actus uanitatis curet Christi gratia. Nomen tuum gloriosum inuoco, salus sempiterna, Vt confractum redintegres emendesque uitiatum. Indulge hoc, quod peccaui; presta, ne plus adiciam. Omnipotens trinitas, una uera diuinitas, Suscipe me fugientem de criminum caligine. Ad uerum lumen reuoca me tuae sanctae scientiae. Protector deus, protege me scuto tuae ueritatis, Vt me tela ignita diabuli non penetrent Et potestas tenebrarum iam amplius non sauciet. Quicquid mea stoltitia et excessus desidiae Aut non sapit deprecare aut praesumit dicere, Hoc maiestas largiatur et tribuat dei bonitas. Rex regum rectissime et dominus ditissime, Qui nullius eges opibus, semper bona largitus es; Doce me uelle et nosse tuam facere uoluntatem. Spes unica et sincera, mundi salus et uita es. Qui solus mortem uicisti, aditum uitae reserasti, Erue me de umbra mortis facque intrare uiam lucis. Te iudicem esse spero, quem agnosco saluatorem. Veneras pro me iudicari, qui uenies iudicare. Sed quem mitis liberasti, numquam sinas interire. Virtus patris et uoluntas frangens claustra inferorum Hominem odio abiectum astris tulit mirantibus. Meque imo iacentem tua subleuet clementia. EXul homo paradisi per peccatum protoplausti Exitum suum expauescens, dum clauduntur lumina! Sed tu, mi Iesus, miserere, presta, quaeso, partem uitae. Ymnum deo nunc debeo, sed canto carmen lugubre. Factus sine auxilio solus plango peccamina. Tamen dico, quod debeo: soli deo semper laus! Zelo habere, quod amaui, et amare, quod zelaui: Inmuta, dextra excelsi, Iesu fili altissimi, Vt hic et in perpetuo te laudare merear. Gloria deo patri aequalisque deo filio Vna cum sancto spiritu laus honor et uirtus Perpetuaque potestas et aeterna maiestas.