A Consolidated Library of Anglo-Saxon Poetry

Metadata

ID
https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/ALCVIN.Hymn.Sapph
Author
Alcuin
Title
hymn in sapphic stanzas addressed to God
Language
Latin
Edited
E. D├╝mmler, MGH, PLAC 1, 349
Other formats
TEI (xml) Plain text (txt) Metadata (json)

Tools

Highlight uncommon word forms
Poem Concordance

ALCVIN.Hymn.Sapph

ALCVIN.Hymn.Sapph 1. Luminis fons, lux et origo lucis, Luminis fons, lux et origo lucis,
ALCVIN.Hymn.Sapph 2. Tu pius nostris precibus faueto; Tu pius nostris precibus faueto;
ALCVIN.Hymn.Sapph 3. Luxque, peccati tenebris fugatis, Luxque, peccati tenebris fugatis,
ALCVIN.Hymn.Sapph 4. Nos petat alma. Nos petat alma.
ALCVIN.Hymn.Sapph 5. Sancta uis cuius hominem creauit, Sancta uis cuius hominem creauit,
ALCVIN.Hymn.Sapph 6. Iusque damnauit, pietas redemit: Iusque damnauit, pietas redemit:
ALCVIN.Hymn.Sapph 7. Sis ut in cunctis pius atque iustus Sis ut in cunctis pius atque iustus
ALCVIN.Hymn.Sapph 8. Omnipotensque. Omnipotensque.
ALCVIN.Hymn.Sapph 9. Excitat cur nos fidei potestas, Excitat cur nos fidei potestas,
ALCVIN.Hymn.Sapph 10. Erigit spei decus in futura: Erigit spei decus in futura:
ALCVIN.Hymn.Sapph 11. Caritas iungit habitura finem Caritas iungit habitura finem
ALCVIN.Hymn.Sapph 12. Tempore nullo. Tempore nullo.
ALCVIN.Hymn.Sapph 13. Et pius uitae moderator huius, Et pius uitae moderator huius,
ALCVIN.Hymn.Sapph 14. Et labor tempus habeat quiesque: Et labor tempus habeat quiesque:
ALCVIN.Hymn.Sapph 15. Dumque succedunt sibimet uicissim, Dumque succedunt sibimet uicissim,
ALCVIN.Hymn.Sapph 16. Nos uegetemur. Nos uegetemur.
ALCVIN.Hymn.Sapph 17. Ecce transactus labor est diei, Ecce transactus labor est diei,
ALCVIN.Hymn.Sapph 18. Nosque te tuti sumus annuente; Nosque te tuti sumus annuente;
ALCVIN.Hymn.Sapph 19. En tibi grates agimus perennes En tibi grates agimus perennes
ALCVIN.Hymn.Sapph 20. Tempus in omne. Tempus in omne.
ALCVIN.Hymn.Sapph 21. Solis abscessus tenebras reduxit, Solis abscessus tenebras reduxit,
ALCVIN.Hymn.Sapph 22. Ille sol nos inradiet coruscus, Ille sol nos irradiet coruscus,
ALCVIN.Hymn.Sapph 23. Luce qui fulua fouet angelorum Luce qui fulua fouet angelorum
ALCVIN.Hymn.Sapph 24. Agmina sancta. Agmina sancta.
ALCVIN.Hymn.Sapph 25. Caelitus lumen rutilum refunde, Caelitus lumen rutilum refunde,
ALCVIN.Hymn.Sapph 26. Et fuga mentis tepidae tenebras: Et fuga mentis tepidae tenebras:
ALCVIN.Hymn.Sapph 27. Sinus accensi ut face spiritalis Sinus accensi ut face spiritalis
ALCVIN.Hymn.Sapph 28. Vascula lucis. Vascula lucis.
ALCVIN.Hymn.Sapph 29. Quas dies culpas hodierna texit, Quas dies culpas hodierna texit,
ALCVIN.Hymn.Sapph 30. Christus deleto pius atque mitis: Christus deleto pius atque mitis:
ALCVIN.Hymn.Sapph 31. Pectus et puro rutilet nitore Pectus et puro rutilet nitore
ALCVIN.Hymn.Sapph 32. Tempore noctis. Tempore noctis.
ALCVIN.Hymn.Sapph 33. Sit procul luxus, procul omnis horror, Sit procul luxus, procul omnis horror,
ALCVIN.Hymn.Sapph 34. Atque phantasma speciesque pulchra, Atque phantasma speciesque pulchra,
ALCVIN.Hymn.Sapph 35. Mens sed insomnis ualeat supernos Mens sed insomnis ualeat supernos
ALCVIN.Hymn.Sapph 36. Cernere ciues. Cernere ciues.
ALCVIN.Hymn.Sapph 37. Te deum semper uigilans requirat, Te deum semper uigilans requirat,
ALCVIN.Hymn.Sapph 38. Cogitet cunctis resoluta curis, Cogitet cunctis resoluta curis,
ALCVIN.Hymn.Sapph 39. Actibus cunctis queat ut placere, Actibus cunctis queat ut placere,
ALCVIN.Hymn.Sapph 40. Rex, tibi, summe. Rex, tibi, summe.
ALCVIN.Hymn.Sapph 41. Muniat frontem, loca siue cordis Muniat frontem, loca siue cordis
ALCVIN.Hymn.Sapph 42. Sermo diuinus, crucis et trophaeum Sermo diuinus, crucis et trophaeum
ALCVIN.Hymn.Sapph 43. Daemonum uafros abigat meandros Daemonum uafros abigat meandros
ALCVIN.Hymn.Sapph 44. Siue rapinas. Siue rapinas.
ALCVIN.Hymn.Sapph 45. Membra, quae casto dabimus cubili, Membra, quae casto dabimus cubili,
ALCVIN.Hymn.Sapph 46. Prompta consurgant opus ad diurnum, Prompta consurgant opus ad diurnum,
ALCVIN.Hymn.Sapph 47. Quae suum mundum uelit esse templum Quae suum mundum uelit esse templum
ALCVIN.Hymn.Sapph 48. Spiritus almus. Spiritus almus.
ALCVIN.Hymn.Sapph 49. Quod pius totum habitet per aeuum, Quod pius totum habitet per aeuum,
ALCVIN.Hymn.Sapph 50. Hunc nec offendat uitium luesque, Hunc nec offendat uitium luesque,
ALCVIN.Hymn.Sapph 51. Sed uocet uitae probitas, fiatque Sed uocet uitae probitas, fiatque
ALCVIN.Hymn.Sapph 52. Mansio grata. Mansio grata.
ALCVIN.Hymn.Sapph 53. Sit uia prudens, uia fortis, arcta, Sit uia prudens, uia fortis, arcta,
ALCVIN.Hymn.Sapph 54. Iusta seu solers, bene temperata, Iusta seu solers, bene temperata,
ALCVIN.Hymn.Sapph 55. Huius ut cursus peragamus aeui Huius ut cursus peragamus aeui
ALCVIN.Hymn.Sapph 56. Tramite recto. Tramite recto.
ALCVIN.Hymn.Sapph 57. Sex dies iustos operemur actus, Sex dies iustos operemur actus,
ALCVIN.Hymn.Sapph 58. Septimo captent animi quietem: Septimo captent animi quietem:
ALCVIN.Hymn.Sapph 59. Sint in octauo rediuiua nobis Sint in octauo rediuiua nobis
ALCVIN.Hymn.Sapph 60. Gaudia uitae. Gaudia uitae.
ALCVIN.Hymn.Sapph 61. Gloriae laudum pia plenitudo Gloriae laudum pia plenitudo
ALCVIN.Hymn.Sapph 62. Sit patri, nato, tibi, spiritusque Sit patri, nato, tibi, spiritusque
ALCVIN.Hymn.Sapph 63. Sancte, qui trino uehis alma sceptra Sancte, qui trino uehis alma sceptra
ALCVIN.Hymn.Sapph 64. Nomine solus. Nomine solus.