# Alcuin, abecedarian hymn on the Trinity ltus auctor omnium, sator summus seculorum, Legum lator, largus dator ab omnibus adorandus. donai omnipotens, ui mensus es manu aquas Et caelum palmo contines terramque pugno concludis. nus factor bona ualde ondidit cuncta celeriter. Quae singula sunt nam bona, simul omnia satis bona. nedico te, rex aeterne, qui fecisti per uerbum tuum Ima et summa uniuersa quique regis cuncta deus. um esset dei unicus natus natura, non dono, Factus hominis filius plenus gratia per donum; um uirginali in utero coepit esse Christus homo, Non aliud esse coepit homo coeptus quam dei natus. patris unigenitus st matri primogenitus, dem ipse utrumque, ex utroque unus Christus. us pater donat nato omen altum super cuncta, hoc uerbo per gratiam, sed corpori deificato. Ego sum sine principio, qui sum sine fine deus; Ipse unus substantia, qui in tribus subsistentiis. Ex corde patris genitus summa sapientia filius. Procedebat paracletus ex ambobus indiuise. Fidei nostrae fundamentum Christus Iesus crucifixus, De summo patris ima petens, ut nos ad alta reuocaret. Fundamentum hoc habentes in supernis satis altum Illuc mente ascendamus, ubi dextra dei patris est. Gignendo pater appellatus prolem ex se prodit almum, Cuius ante omne tempus una et patris est maiestas. <> <> Homo Christus humanatus de spiritu et uirgine Dei patris esse prolis, non sancti spiritus creditur. Homo ex aqua renatus natus aquae non dicitur, Sed dei patris esse prolis et matris ecclesiae. Idem uirginis filius, idem qui dei est filius, Sine defectu alterius utrumque unus Iesus. pse Christus carne natus ut ceteri cuncti nati, In natura, non peccato, sine crimine castus natus. Kaput nostrum Christus deus nosque omnes eius membra; Sed capiti concordantes caritas nos Christo iungit. Kaput nostrum cum corpore unus Christus est effectus; Quanto magis mediator homo deus unus Christus! Laetare, uirgo Maria, laetare in tuo filio, Laetemurque omnes in eo, qui nasci dignatus ex ea. Laudabatur ab angelis, a pastoribus inspicitur; A magis Christus quaeritur et a stella demonstratur. Maria uirgo ueraciter dei genetrix dicitur. Verbum enim caro factum, non in carnem conuersum est. Mariae gremium germinauit, genuit deum et hominem, Verum corpus et animam, ut homo totus sit redemtus. Nunc commune deitatis deus nomen trinitatis, In quo unicus benedictus uenit et sanctus spiritus. Namque pater omnipotens in hoc esse adprobatur, Quia deum coequalem genuit natura filium. Omnipotens uerbum patris uirtusque et uoluntas Caeli terrae cuncta implet suae deitatis potentia. Omnia data a deo patre humanitati eius uerbi, Sedis paternae consessio et angelorum officia. Passus est princeps regum, cuius pater passus non est; Nec procedens passus umquam: Christus solus carne passus. Primogenitus ex mortuis per sanguinem sibi cuncta, Quae in caelo et in terra, sancta pace sociauit. Quem ante saecula credimus patri natum sine matre, Ipsum quoque in eius fine matri natum sine patre. Qui nec unione est confusus nec distinctione geminatus, Idem semper homo deus, ipse deus homo uerus. Resurgens rex a mortuis mortis destruxit imperium, Soluens uincla mancipatis et reducens regno dei. Redemit nos rerum factor magno pretio mirifice Cum sacro suo sanguine, non metallis mortalibus. Spiritus sanctus paracletus, consolator, aduocatus, Est cum patre et filio noster factor et redem Sancti spiritus processio ita ut filii natiuit Latet cunctas creat et antecellit uniuer. Ter cum deum dicimus, non tres deos credimus, Sed unum inuisibilem in maiestatis gloria. Ternis in his personis trinitatem credimus; Patrem, uerbum, proceden uno laudemus carmine. Vnus deus est nam pater, unicus deus est filius, Vnicus deus est spiritus: hoc unitas trinitatis. Verus pater qui genuit, uerus filius qui genitu, Verus procedens spiritus: hoc trinitas unitatis. Xristo in cruce coronat fel ad escam deder, Sitim potabant aceto: uae tibi, gens miser! Xristus e caelo ueniens, scilicet ut carne praes Excelsus iudicet or et reseret pectora. Ymnum dicat ord, fidelis qui inue Patri, nato, para, gloriosae trini dicamus dei nato, rce alta caeli . . . us uenit corpore, ret nos uitales. sic habentes inanes obloquentes que serpentis sibilo deum adorantes. no omittentes a draconis ubera uitae auriamus tibus saluatoris. tibi, trinitas, , filio, procedenti, ademque indiuisa, onor et gloria. tibi, Iesu bone, uram nostrae carnis deitati adunasti, in te gloriemur.