Vita metrica S. Willibrordi University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/ALCVIN.VmetWillibrord Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Vita metrica S. Willibrordi
Vita metrica S. Willibrordi Praef Ecce tuis parui votis, venerande sacerdos, Cor quia de vero fervet amore mihi, Pontificis magni Wilbrordi et praesulis almi Percurrens titulis inclyta gesta citis. Sit licet inferior, strepitans cum murmure rauco, Illius egregiis sermo meus meritis: Protulit ad templum Christi, Wilbrorde sacerdos, Nostra fides vestrum parva minuta tamen, Quae, rogo, suscipias clementer mente benigna, Criminibusque meis posce, precor, veniam. Non sunt digna tuis meritis mea munera, praesul, Qui regnas summi dives in arce poli: Ni pius in templo deus aera minuta ferentem Laudasset viduam, quae sua tota dedit. Aera minuta duo diversi ponderis ista, Sancte pater, supplex in tua templa fero. Sed prius aes retinet planis nummisma figuris, Posterus sed iam Poerium rutilat. Sunt qui in lege sacra pilos pellesque caprarum Ad pia tecta dei ferre iubentur onus. Non tamen hos sperni iussit lex sancta tonantis, Sed grate accipere, mens pia quae tulerit. Sic non magniloquas quaeris, pater optime, gazas, Sed vero calidum pectus amore meum.
Vita metrica S. Willibrordi Venerat occiduis quidam de finibus orbis Vir virtute potens, divino plenus amore, Ore sagax et mente vigil, et fervidus actu, Ad te temporibus Pippini, Francia felix; Quem tibi iam genuit fecunda Britannia mater, Doctaque nutrivit studiis sed Hibernia sacris, Nomine Wilbrordus, meritis vivacibus almus: Qui peregrina petens domini deductus amore, Semina perpetuae cupiens caelestia vitae Spargere, qua rarus fuerat prius accola verbi. Quem Pippinus ovans Francorum rector honestus Suscipit, atque illum sitientia rura rigare Per loca mandavit iam singula rore superno, Auxiliisque dei famulum firmavit honestis.
Ille deo plenus, lumen de lumine Christo, Iam quascumque piis peragravit gressibus urbes, Vel castella, casa, vel conpita, semper ubique Sparsit euangelicae radios per pectora lucis. Multorum donec fidei pia flamma reluxit, Et nox caeca procul illo discessit ab orbe, Cotidieque ruunt idolorum fana profana, Et populi Christus resonabat in ore fidelis.
Crescere Pippinus dum viderat inclytus auctor Ecclesiam Christi, fidei et venerabile donum, Congaudens nimium tali doctore salutis, Ac melius ratus, cicius se mittere Romam Praecipuum fidei praeconem, quatenus illum Pastor apostolicus firmaret in ordine primo, Esset ut ecclesia praesul summusque sacerdos.
Pontificalis apex, Petri dignissimus heres, Sanctus apostolicam tenuit tunc Sergius aulam, Vir bonus et prudens, nulli pietate secundus, Ante diem quartam facta est cui visio nocte, Quam vir venisset Romam praeclarus ad illum. Angelus e caelo veniens praedixerat illi: 'Ecce deo carus properat hanc hospes ad urbem, A duce Francorum missus sub munere largo. Hunc tu mente pia saltim tractare memento, Et mox pontificem summo sacrabis honore, A te quae cupiet, capiat quoque dona sacerdos. Iste deo sociat populorum milia multa'. Angelus his dictis caeli remeavit ad aulam.
Annuit angelicis monitis mox papa beatus, Atque dei famulum tractavit mente benigna: Ut fuerat iussus, conpleverat omnia prumptus, Pontificemque illum magno sacravit honore, Nomine Clementem patrio iussitque vocari, Et quaecumque petit sanctus sibi, tradidit illi, Plurima sanctorum praestans ei dona piorum.
His actis domini famulus remeavit ad orbem Francorum, veniens firmatus munere summo, Et totus gaudens populus tunc accipit illum, Flumina mellifluae cupiens haurire salutis: Quae pater egregius cunctis inpenderat ultro, Rore rigans supero cunctorum pectora Christi, Et quocumque pius veniebat forte sacerdos, Auxiliante deo fructus carpebat amoenos, Catholicae fidei donec impleverat urbes Agnitione dei, villas, atque oppida, rura.
Nec his contentus Francorum finibus, ultra Spargere sed temptans divini semina verbi, Gentibus antiquo captis errore Fresonum, Vel Danais, multum populo per saecla feroci, Quos tunc haud potuit, reges quia forte scelestos Ille habuere quidem, ad fidei convertere donum.
Sed deus omnipotens animas donaverat illi Gentibus ex ipsis aliquas, et mira peregit Perque suum servum quaedam: qui in pace reversus, Ad populum domini spectans regionibus istis, Ianua perpetuae Christo pandente salutis Dum esset aperta piis monitis, sed semper ubique Firmabat cunctos; Pippinus tempora vitae Praesentis conplens, Carolo sua regna relinquit.
Qui mox nobiliter regales rexit habenas, Amplificans fines, gentes superando triumphis Externas, etiam bello vicitque Fresones, Et ferrata super illos carpenta subegit, De manibus tulerat horum quoque frena tributi.
Tunc vir euangelicus remeans Wilbrordus et illis Verba ferens vitae, sacro et baptismate tincxit, Quos fidei donis primo sacer inbuit almis, Et lux orta fuit residenti mortis in umbra Iamque diu populo; verus sol Christus ubique, Eluxit, subito tenebris cedentibus atris.
Tunc data pontifice est Traiecto sedis in urbe, Et gens tota simul Fresonum subditur illi, Disceret ut magno fidei documenta magistro. Mox constructa deo viguerunt templa perenni, Per loca sunt positi et doctores multa fideles, Qui regerent populum, vitae qui verba docerent, Qui baptisma darent, caeli qui pane cibarent, Ne plebs esuriens a se ieiuna rediret, Sed cunctis Christus potus, cibus esset habundans. Hoc opus, hoc fuerat praeclaro praesule semper,
Plurima quod ferret animarum lucra tonanti, Et domino ad servos remeanti occurreret ultro. Multiplicata ferens manibus utrisque talenta. Circuit idcirco vigili tutamine mandras, Nominibus meritis ut Christi augeret ovile, Et quocumque pius perrexit praeco salutis, Gratia celsithroni semper praevenit euntem, Effectum tribuens factis verbisque docentis.
Plurima perque suum fecit miracula servum, Quae nunc non libuit versu percurrere cuncta, Sed strictim quaedam properanti tangere plectro, Et gestis titulos paucis praefigere musis, Ad prosamque meum lectorem mittere primam; Illic inveniet iam plenius omnia gesta Pontificis magni, studium, documenta magistri, Progeniem, vitam, mores, mentemque benignam, Devotumque deo semper cor omnibus horis, Legibus in sacris meditans noctesque diesque.
Ecce deo carus praesul iam tempore quodam Temptabat per se quoddam confringere fanum. Hoc cernens idoli custos, succensus in ira, Pontificisque caput gladio percussit acuto, Sed nihil ex ictu sensit vir vulneris almus. Quem voluere sui comites occidere statim: Hunc tamen eripuit mitis de morte sacerdos. Qui luit arreptus miseras mox denique poenas, Postque dies ternas vitam finivit amaram. Sicque suos sanctos Christus ulciscitur ultro.
Egit iter quondam venerandus forte viator, Qua se per segetes propior iam semita duxit Cum sociis etiam, tenuit quas dives avarus: Cui segetum custos callem prohibere volebat, Plurima conclamans sancto convicia verbis, Nec non augebat factis obprobia diris. Qui divertit iter, qua se via publica monstrat: Mox perit infelix delusor luce secunda, Iam quia non timuit servo maledicere Christi.
Dum divina pius caelestis semina vitae Spargere per multas properaverat accola terras, Pervenit qua nil steriles nisi gignit harenas Infecunda soli species prope litora ponti, Qua nec dulcis aquae inventa est sitientibus unda. Vir cupiens sanctus sociis succurrere fessis, Iusserat ut facerent intra tentoria fossam. Quo facto praesul solum se clauserat intus, Et genibus fixis lacrimas fundebat Amaras Ante deum, dulcem quae mox meruere sed undam. Produxit subito fontem prius arida tellus, De quo potabant socii secumque ferebant, Indiguit quantum steriles via cepta per agros.
Occurrere dei famulo ter forte quaterni Iam miseri pannis vestiti et panis egeni; Quos pius ut videt motus pietate sacerdos: 'Ferte meam', dixit, 'flasconem, ferte ministri, Et miscete viris illam: benedictio Christi Sufficere in totos faciat largissima, credo'. Turba bibebat ovans quantum sibi quisque volebat Flasco tamen fuerat meliori plena falerno.
Venerat ad quandam cellam venerabilis hospes. Omnibus ecclesiae rebus iam rite peractis, Fratribus et solito mandata more salute, Omnia perspiciens sacrae sedilia cellae; Ingrediens etiam sociis cellaria paucis, In qua sola parum vini vix tunna tenebat, Quam Christi famulus baculo benedixit honesto, Quem manibus semper sanctus portare solebat. Nocte sequente merum sed mox, mirabile dictu, Solus in aede manens servator crescere vidit, Donec mellifluo completa est nectare tunna. Hoc laetus retulit venerando patri silenter, Cui pius antistes dederat praecepta tacendi Usque diem mortis, nolens sibi quaerere laudem.
Vir fuit in populo largus pergentibus hospes, Saepius hospitium cuius intrare solebat Egregius praesul, partes dum venit in illas. Ecce die quadam veniens, nil praescius ante Vir fuit adventus; quapropter pocula vini Non habuit caro veniente repente magistro. Hoc pater agnoscens, iussit sibi ferre quaternas, Per loca quas pueri secum portare solebant, Flascones pariter modicas, benedixit et inquit: 'Nunc miscete citi nobis, benedictio Christi Augebit vinum, credo, pietate benigna'. Sic fuit et factum, iam bis simul ecce viceni Namque fuere viri convivae, vina bibentes. Sufficit his Christi per donum potio cunctis.
Lassus iter domini famulus faciebat amatum, Imbribus aetheriis cupiens sata lata rigare. Prata pius praesul cuiusdam divitis intrat, Cum sociis modicum lassis requiescere tempus. Cedere caepit equos vir his, et abigere pratis. Quem pius alloquitur blando sermone sacerdos: 'Desine, quaeso, tuis nos nunc depellere pratis, Sed magis ad nostras epulas conviva venito, Et bibe nobiscum, simus quoque semper amici'. Respondit dives furiosa mente superbus: 'Nolo tuas epulas, tecum potare recuso'. Mox rapuit praesul verbum de voce loquentis: 'Si potare negas mecum, modo non bibe, quaeso'. His dictis domini famulus perrexerat ultro, Atque domum dives propriam repedavit iniquus; Quem sitis inflammat nimio fervore repente. Qui miscere furens famulos sibi vina rogabat, Accipiens calicem sed nil sorbere valebat. Ardebat sitiens stomachus, sed pocula Bachi Respuit, et totus flammis ardebat anhelis. Nec valuit quisquam medicus relevare laborem, Donec ipse miser culpam cognovit iniquam, Atque dei famuli ex dicto tormenta luisse, Optabat reditum quapropter praesulis almi. Venerat ipse senex, alter dum venerat annus. Cui miser occurrit, poenam confessus amaram, Cui pius indulsit quicquid commiserat in se, Atque manu propria potum porrexerat ipse. Qui mox sanatus, fastidia longa relinquens, Accipiens calicem pleno se et proluit ore.
Est antiqua, potens muris et turribus ampla Urbs Treveris, nec non sacris circumdata cellis, In quibus unatim populorum turba piorum Laudibus invigilant domino nocteque dieque. Has inter fuerat sacrarum cella sororum, Quas subito nimium quassavit pestis acerba, Ex vita hac rapuit per quam mors ultima multas; Semineces quaedam longo iacuere dolore, Terror mortis erat nimius sed et omnibus idem. Spes fuit in famulo Christi, vocatus et ille Cum lacrimis citius fessis succurrere rebus. At pius ille pater conplevit vota sororum Adveniens, illas iam nec spes alma fefellit, Sed precibus sancti mox pestis acerba recessit, Et domino laudem reddunt pro sospite vita.
Tota domus patris cuiusdam tempore multo Saepius incursu vexatur daemonis atri, Spiritus et variis dirus terroribus illam Torquebat, vano nec iam phantasmate tantum Sed nocuit multum manifestis publice gestis, Multoties manibus raptas vestesque cibosque Iniciens flammis; infantem nocte iacentem Amplexus inter tulerat vis dira parentum, Nisus in ardentem plorantem mittere pyram, Sed vix ereptus manibus de morte suorum. Hanc pestem nullus potuit sanare sacerdos, Donec ipse dei famulus a patre rogatus Hanc precibus pestem sanctis purgavit, et illis Nomine sub Christi benedictam miserat undam. Praescius et rerum praesul praedixerat atque, Quod domus illa vetus flammis ab hoste fuisset Consumenda prius: 'Ne te, rogo, terreat ignis; Construis optatae melius tibi tecta salutis, Quae munire cito benedicto fonte memento. Post donante deo serpentis peste carebis, Et tua tota domus tecum gaudebit amata'. Omnia mox patris conplentur in ordine dicta: Ex hinc nulla domum tetigit temptatio talis, Sed bene securus mansit habitator in illa.
Iste dei sanctus praedixerat ante futura, Quae post eventus rerum modo vera probavit. Iamque ducis Carli Pippinum nomine natum, Ut pater optavit, sacro baptismate tincxit, De quo discipulis praedixit talia vatis: 'Omnibus iste aliis fuerit sublimior infans Francorum ducibus, quos saecula longa tulerunt. Hic reget imperium felix feliciter istud, Dilatans fines magnis hinc inde triumphis'. Non opus est nostris illud monstrare camenis, Quod toto veris celebratur in orbe loquelis.
Vir fuit iste dei paciens, moderatus, honestus, Moribus egregius, et in omni strenuus actu, Corde pius, humili mitis rigidusque superbo, Solator miseris, et inops sibi, dives egenis. Qui postquam vitae meritis perfectus in annis, Bis octena pius conplevit lustra sacerdos, Ter quater et menses, mensis iam iamque Novembri Idibus octenis, caeli migravit ad aulam, Caetibus angelicis iunctus, caelestibus ymnis Conlaudans Christum semper sine fine beatus.
Quem frates studio curarunt condere sancto Psalmodiis, ymnis, magno cum laudis honore. Sarcofagum brevius fuerat sed corpore patris, In quo tunc fratres voluerunt condere corpus: Effecti nimium tristes, mirabile dictu, Ecce repente lapis se protelare locelli Caepit, et ad formam se aptavit corporis almi.
Inter et exsequias miri flagrantia odoris Ambrosio ecclesiam perfundit nectare totam, Perspicue angelicam monstrans venisse catervam Ad patris officium laetis concentibus almi.
Iste pater sanctus, pastor, patriarcha, sacerdos In propria pausat felix Aefternaco cella, In laudem domini quam iam construxerat ipse, In qua signa deus faciet nunc usque salutis. Ex olei tactu multi sanantur egroti, Quod solet ad corpus magni lucere patroni. Vincula rumpuntur per se properantibus illuc, Qui sua cum lacrimis veniunt mala crimina flere, Et laeti redeunt Christo donante soluti.
Inque loco sancti quo stant sacra lectula patris, Saepius aetherium lumen venisse videtur, Hic quia pontificis linquens ergastula carnis Spiritus astra petit meritis vivacibus alta, Cum Christo et sanctis fruiturus luce perenni, Quod lux demonstrat, crebro quae cernitur istic.
In quo multoties caelesti nectare dulcis Flagrat odor, vere pigmento dulcior omni; Testibus a multis fieri quae vera probantur, Quorum vita fidem certam dat casta relatu. Quam requiem speras animam habuisse beatam, Talia dum terris per sanctas signa geruntur Relliquias, tanti meritis dignissima patris? Qui nostros poterit precibus relevare dolores, Si iam corde pio lacrimas effundimus illic, Quo pater egregius sacrato corpore pausat.
Interea mulier totis paralitica menbris, Continuis semper septenis languit annis, Tabida nec valuit quicquid sibi membra movere: Ultima vix moriens suspiria corde trahebat. Ante dei sancti corpus portata iacebat, Effundens lacrimas fessa cum voce tepentes. Sola fides viguit, posse sperare salute Per famulum Christi, nec se spes ipsa fefellit. Ecce repente salus leviter per membra cucurrit, Igneus atque calor venas afflavit apertas, Ossibus et nervis virtus redit inclyta cunctis. Surrexit mulier toto mox corpore sospes, Atque domum propriis gaudens se currere plantis, Quae prius alterius languens portatur ab ulnis.
Ecce quidam iuvenis valido languore per annos Heu, multos doluit; nervi vix ossibus haerent, Intremuere simul vexati corporis artus. Ceu caput avulsum vidisses vertice summo, Sic huc, sic illuc dextra levaque rotatum: Saepe etiam iacuit multam moriturus in horam. Iste miser talis fidei cum pectore firmo Venerat ecclesiam, manibus deductus amicis, In qua pontificis magni pia membra quiescunt, Proque salute sua lacrimas fundebat amaras. Quem mox audivit miserantis gratia Christi, Et rediviva salus per menbra cucurrit ubique Convaluitque viro nervorum flexilis ordo, Inrepit ossa vigor totis virtusque medullis. Adstanti populo cunctis cernentibus ille est Incolomis subito factus, ac robore fortis Perrexit sanus, quo se sua vota ferebant: Omnipotenti deo grates ob dona salutis Semper agens Christo, Christo laus, gloria semper.
Altaris iuvenis corrupta mente minister, Clam rapuit quidam sancti donaria templi, Tollitur ac saevo quaedam crux aurea furtu, Quam Christi famulus secum portare solebat, Dum pius egit iter Christo comitante viator, Relliquias propter multas quas condit in illa. Mox tormenta lui sceleris praesumptor iniquus: Ultio consequitur peccatum iusta nefandum, Et perit infelix crudeli peste peremptus. Mortis in articulo pandit tamen impia furta, Et quo, quae tulerat, latuissent omnia monstrat. Quo pereunte timor crevit cum laudibus ingens Fratribus et populo, cernentes omnia Christo, Quaeque sui servi fuerant, servante tueri.
Nobilis iste fuit magna de gente sacerdos, Sed magnis multo nobilior meritis. Ut dudum cecini, fecunda Britannia mater, Patria Scottorum clara magistra fuit. Francia sed felix rapuit, veneratur, habebat, Illius atque hodie membra sepulta tenet. Hunc Wilgils genuit proprio pater inclytus aevo: Vir sanctus, sapiens, ac pietate probus, De quo versifico liceat me ludere plectro, Lector, ut agnoscas qualis et ipse fuit; Et de quam sancta generis radice parentum Iste dei famulus progenitus fieret. Vir fuit in populo dictus cognomine Wilgils, In Transhumbrana nobili gente degens. Moribus egregius, populo peramabilis omni, Vita fuit cui cum coniuge casta satis; Quae iam mente pia fuerat subiecta marito, Ut quondam proprio Sarra viro fuerat.
Haec revelante deo cernebat mente future In stratis recubans, somnia vera videns. Namque novam sese lunam vidisse putabat, Cornibus erectis, ut solet esse nova. Crescere paulatimque implere et cornua caepit, Donec ei pleno lumen in orbe micat. Illius haec subito sorbentis in ore ruebat, Viscera perradians luce micante sibi. Evigilans somno mulier haec mente retractat, Quid sibi quod cernit significare queat; Atque sacerdoti cuidam haec omnia pandit, Cuius in aecclesia vita probata fuit. Haec ubi pensabat praedictus corde sacerdos, Coniecit et rebus visa superna novis, Respondit tandem mulieri talia vatis, Inspirante deo, famine veridico: 'Tu mulier lunam cernisti crescere parvam, Et tota impleri cornua luce nova. Illa nocte viro forsan commixta fuisti, Quae generas toto lumen in orbe novum. Parvulus ex utero, mulier, tibi nascitur infans, Qui meritis magnus crescit honorificis. Iste erit eximius doctor praesulque futurus, Splendescet nostro lucifer orbe novus, Et quos caeca prius populos caligo tenebat, Inradiat summi luce poli supera'. Omnia vatidici conplentur in ordine dicta, Et rerum eventus somnia vera probat. Nascitur atque puer matre, et baptismate loto Inposuit Wilbrord nomen habere pater: Cuius vita, fides, mores, doctrina camenis Olim quippe fuit praetitulata meis. Mox pater egregius linquens mala gaudia mundi, Et servire deo, mente, manu, cupiens: Caelestem rapiens tota dulcedine vitam, Et se caenobio tradidit ipse sacro. Fratribus adiunctus vixit sine crimine frater, Iam paciens, humilis, prumptus in omne bonum. Post haec mente sacer famulus maiora secutus, Theoricam cupiens solus adire viam, Incipit undisoni inter promontoria ponti, Qua loca repperiens congrua corde suo, In quibus aetherios possit decerpere flores Et mundi curis liber abesse malis: Totius hic solus transegit tempora vitae, Nocte dieque magis proficiens meritis; Plurima perpessus serpentis bella nefandi, Qui solet in sanctos arma movere sua. Sed deus omnipotens sanctos qui iure triumphat, Trophea concessit clara suo famulo, Efficit et quaedam miserantis gratia Christi Per famulum verum signa stupenda suum. Nec decuit modio abscondi tam clara lucerna, Lectula nec supter subicienda fuit, Sed ponenda magis supra fastigia tecti, Spargeret ut lucem altius illa pia,. Quae tamen haut libuit currenti tangere plectro, Inclyta vel musis signa aperire meis: Sufficit hoc tantum vitam cognoscere patris, Quae placet altithrono semper ubique magis. Vita dei famuli multis exempla salutis Praebuit, et testis pectoris omnis erat. Huic famulo Christi reges famulantur, et illum Per patriam populus totus amore colit. Vir fuit iste dei paciens, moderatus, honestus, Moribus egregius, mitis et ore pius. Plurima qui postquam perfecto dona labore Commeruit, Christo perficiente, sibi, Mox meritis, annis, tota et pietate repletus, Tranquilla tandem in pace quievit ovans. Spiritus aetheriam laetus migravit ad aulam, Gaudia cum sanctis iam sine fine tenens. Corpus in ecclesia curarunt condere fratres, Quae constructa maris stat prope litoribus, Atque sacrata, dei genetrix clarissima Christi, Nomine fulgescit, virgo Maria, tuo: In qua te nostris bene credimus esse futuram In Christo precibus, semper honore potens, Tu mundi vitam, totis tu gaudia saeclis, Tu regem caeli, tu dominum atque deum Ventris in hospicio genuisti, virgo perennis: Tu nobis precibus auxiliare tuis. Carmiger indoctus cecinit hos Alcuine versus, Cui, rogo, quisque legas, dic; 'Miserere deus'.