# CarmRhyth.Octo Lector, casses catholice || Atque obses anthletice, Tuis pulsatus precibus || Obnixe flagittantibus Ymnista carmen cecini || Atque rem sponsam reddidi, Sicut pridem pepigeram. || Quando profectus fueram Usque diram Domnoniam || Per carentem Cornubiam Florulentis cespitibus || Et foecundis graminibus, Elementa inormia || Atque facta informia Quassantur sub aetherea || Convexi celi camara, Dum tremet mundi machina || Sub ventorum monarchia. Ecce, nocturno tempore, || Orto brumali turbine, Quatiens terram tempestas || Turbabat atque vastitas, Cum fracto venti federe || Bacharentur in aethere Et rupto retinaculo || Desevirent in saeculo. Tum libertate polita || Et servitute sopita Spissa statim spiramina || Duelli ducunt agmina, Quibus bis sena nomina || Indiderunt volumina. Horum archon, atrociter || Fumam verrens, ferociter Furibundus cum flamine || Veniebat a cardine, Unde Titanis torrida || Labuntur luminaria; Cumque flatus victoriae || Non furerent ingloriae, Tremebat tellus turbida || Atque eruta robora Cadebant cum verticibus || Simul ruptis radicibus. Neque guttae graciliter || Manabant, sed minaciter Mundi rotam rorantibus || Umectabant cum imbribus. Cum praepollenti pluvial || Essent referta flumina, Turbo terram terentibus || Grassabatur grandinibus, Quae catervatim caelitus || Crebrantur nigris nubibus. Neque caelorum culmina || Carent nocturna nebula, Quorum pulchra planities || Perlucebat ut glacies, Donec nimbo ac nubibus || Torve teguntur trucibus. Nam tenebrescunt turbine || Disrupto rerum ordine Germanae Phoebi numina || Atque praeclara lumina; Neque flagrabat flammiger || Ductor dierum Lucifer, Sicut solet sepissime || Auratum sidus surgere, Sed caecatus caligine || Velud furva fuligine. Plaustri plane pulcherrima || Non conparent curricula Aquilonis a circio || Cursum servantis sedulo, Ac totidem torrentibus || Septem latet lampadibus Pliadis pulchra copula || Ab Athlantis prosapia: Haec conscendunt per ethera || Ab ortu solis sidera. Tunc pari lance limpida || Librae torpebat trutina; Zodiacus cum cetera || Cyclus fuscatur caterva, Quem Mazaroth reperimus || Nuncupari antiquitus, Bis senis cum sideribus || Per Olimpum lucentibus; Nec radiebat rutulus, || Sicut solebat, Sirius, Quia nubis nigerrima || Abscondunt polos pallia. Attamen flagrant fulmina || Late per caeli culmina, Quando pallentem pendula || Flammam vomunt fastigia, Quorum natura nubibus || Procedit conlidentibus, Necnon marina cerula || Glomerantur in glarea, Qua inruit inruptio || Ventorum ac correptio. Per pelagi itinera || Salsa spumabant equora, Cum bulliret brumalibus || Undosus vortex fluctibus; Oceanus cum molibus || Atque diris dodrantibus Pulsabat promontoria || Suffragante victoria: Sic turgescebat trucibus || Pontus ventorum flatibus Infligendo flaminibus || Scopulosis marginibus. Quid dicam de ingentibus || Altithroni operibus, Quae nullus nequit numero || Conputare in calculo? En, multa in miraculo || Nunc apparent propatulo: Clara Christi clementia || Per haec facta recentia! Cum quarta gallicinia || Quasi quarta vigilia Suscitarent sonantibus || Somniculosos cantibus, Tum binis stantes classibus || Celebramus concentibus Matutinam melodiam || Ac synaxis psalmodiam: En, statim fulcra flamine || Nutabant a fundamine; Tigna tota cum trabibus || Tremibunda ingentibus Vacillabant ab omnibus || Aulae pulsata partibus. His tantis tempestatibus || Ac terrorum turbinibus Nostra pavent precordia, || Tot monstrorum prodigia Quando cernebant lumina: || Tectorum laquearia Horrisonis fragoribus || Concuti ac creporibus. Tum tandem cursu caterva || Confracta linquens limina Portum petit basilicae || Populante pernicie: Hic pelluntur pericula || Per Matris adminicula! Quidam discrinem duobus || Devitantes cum saltibus Per devexa ac lubrica || Clivosi ruris latera Metuebant magnopere || Casam contritam crepore. Porro cum tetrae tenebrae || Preterissent et latebrae Fatescente velamina || Orto iubaris lumine, Scissa ceca caligine || Quasi mortis imagine, Tunc videns ab ecclesia || Tigilli fusa fragmina, ‘En, inquam, noctis horrida || Nunc apparent spectacula! Ecce, casae cacuminal || Cadebant ad fundamina, Qua solebant lautissimae || Sumi dulces deliciae! En, genestarum aprica || Frondosarum velamina Pelluntur parietibus || Flabrorum arietibus! Heu! tectorum tutamina || Prosternuntur in platea; Ecce, crates a culmine || Ruunt sine munimine! Flatus saevi spiramina || Haec fecerunt ludibria. Et nisi natalicia || Pauli sancti sollemnia Tuerentur trementia || Timidorum precordia, Forsan quassato culmine || Quateremur et fulmine, Quemadmodum crudeliter || Novies binos circiter Propalant evangelica || Trini Tonantis famina Turris fregisse fragmina || Cum inmensa maceria. Ergo Christo in commune || Adempti a discrimine Grates dicamus dulciter || Manenti inmortaliter! Doxa Deo ingenito || Atque gnato progenito Simul cum sancto superna || Flatu regenti saecula!’