Carmen rhythmicum University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/ALDHELM.CarmRhyth.Octo Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Carmen rhythmicum
Lector, casses catholice Atque obses anthletice, Tuis pulsatus precibus Obnixe flagittantibus Ymnista carmen cecini Atque rem sponsam reddidi, Sicut pridem pepigeram. Quando profectus fueram Usque diram Domnoniam Per carentem Cornubiam Florulentis cespitibus Et foecundis graminibus, Elementa inormia Atque facta informia Quassantur sub aetherea Convexi celi camara, Dum tremet mundi machina Sub ventorum monarchia. Ecce, nocturno tempore, Orto brumali turbine, Quatiens terram tempestas Turbabat atque vastitas, Cum fracto venti federe Bacharentur in aethere Et rupto retinaculo Desevirent in saeculo. Tum libertate polita Et servitute sopita Spissa statim spiramina Duelli ducunt agmina, Quibus bis sena nomina Indiderunt volumina. Horum archon, atrociter Fumam verrens, ferociter Furibundus cum flamine Veniebat a cardine, Unde Titanis torrida Labuntur luminaria; Cumque flatus victoriae Non furerent ingloriae, Tremebat tellus turbida Atque eruta robora Cadebant cum verticibus Simul ruptis radicibus. Neque guttae graciliter Manabant, sed minaciter Mundi rotam rorantibus Umectabant cum imbribus. Cum praepollenti pluvial Essent referta flumina, Turbo terram terentibus Grassabatur grandinibus, Quae catervatim caelitus Crebrantur nigris nubibus. Neque caelorum culmina Carent nocturna nebula, Quorum pulchra planities Perlucebat ut glacies, Donec nimbo ac nubibus Torve teguntur trucibus. Nam tenebrescunt turbine Disrupto rerum ordine Germanae Phoebi numina Atque praeclara lumina; Neque flagrabat flammiger Ductor dierum Lucifer, Sicut solet sepissime Auratum sidus surgere, Sed caecatus caligine Velud furva fuligine. Plaustri plane pulcherrima Non conparent curricula Aquilonis a circio Cursum servantis sedulo, Ac totidem torrentibus Septem latet lampadibus Pliadis pulchra copula Ab Athlantis prosapia: Haec conscendunt per ethera Ab ortu solis sidera. Tunc pari lance limpida Librae torpebat trutina; Zodiacus cum cetera Cyclus fuscatur caterva, Quem Mazaroth reperimus Nuncupari antiquitus, Bis senis cum sideribus Per Olimpum lucentibus; Nec radiebat rutulus, Sicut solebat, Sirius, Quia nubis nigerrima Abscondunt polos pallia. Attamen flagrant fulmina Late per caeli culmina, Quando pallentem pendula Flammam vomunt fastigia, Quorum natura nubibus Procedit conlidentibus, Necnon marina cerula Glomerantur in glarea, Qua inruit inruptio Ventorum ac correptio. Per pelagi itinera Salsa spumabant equora, Cum bulliret brumalibus Undosus vortex fluctibus; Oceanus cum molibus Atque diris dodrantibus Pulsabat promontoria Suffragante victoria: Sic turgescebat trucibus Pontus ventorum flatibus Infligendo flaminibus Scopulosis marginibus. Quid dicam de ingentibus Altithroni operibus, Quae nullus nequit numero Conputare in calculo? En, multa in miraculo Nunc apparent propatulo: Clara Christi clementia Per haec facta recentia! Cum quarta gallicinia Quasi quarta vigilia Suscitarent sonantibus Somniculosos cantibus, Tum binis stantes classibus Celebramus concentibus Matutinam melodiam Ac synaxis psalmodiam: En, statim fulcra flamine Nutabant a fundamine; Tigna tota cum trabibus Tremibunda ingentibus Vacillabant ab omnibus Aulae pulsata partibus. His tantis tempestatibus Ac terrorum turbinibus Nostra pavent precordia, Tot monstrorum prodigia Quando cernebant lumina: Tectorum laquearia Horrisonis fragoribus Concuti ac creporibus. Tum tandem cursu caterva Confracta linquens limina Portum petit basilicae Populante pernicie: Hic pelluntur pericula Per Matris adminicula! Quidam discrinem duobus Devitantes cum saltibus Per devexa ac lubrica Clivosi ruris latera Metuebant magnopere Casam contritam crepore. Porro cum tetrae tenebrae Preterissent et latebrae Fatescente velamina Orto iubaris lumine, Scissa ceca caligine Quasi mortis imagine, Tunc videns ab ecclesia Tigilli fusa fragmina, ‘En, inquam, noctis horrida Nunc apparent spectacula! Ecce, casae cacuminal Cadebant ad fundamina, Qua solebant lautissimae Sumi dulces deliciae! En, genestarum aprica Frondosarum velamina Pelluntur parietibus Flabrorum arietibus! Heu! tectorum tutamina Prosternuntur in platea; Ecce, crates a culmine Ruunt sine munimine! Flatus saevi spiramina Haec fecerunt ludibria. Et nisi natalicia Pauli sancti sollemnia Tuerentur trementia Timidorum precordia, Forsan quassato culmine Quateremur et fulmine, Quemadmodum crudeliter Novies binos circiter Propalant evangelica Trini Tonantis famina Turris fregisse fragmina Cum inmensa maceria. Ergo Christo in commune Adempti a discrimine Grates dicamus dulciter Manenti inmortaliter! Doxa Deo ingenito Atque gnato progenito Simul cum sancto superna Flatu regenti saecula!’