Carmen de uirginitate
Carmen de uirginitate, praefatio
Metrica tirones nunc promant carmina castoS
Et laudem capiat quadrato cardine uirgO.
Trinus in arce Deus, qui pollens saecla creauiT,
Regnator mundi regnans in sedibus altiS
Indigno conferre mihi dignetur in aethrA
Cum sanctis requiem, quos laudo uersibus istiC.
Arbiter altithronus, qui seruat sceptra supernA,
Tradidit his caeli per sudum scandere limeN
Inter sanctorum cuneos, qui laude perennI
Rite glorificant moderantem regna TonanteM
Omnitenens dominus, mundi formator et auctoR,
Nobis pauperibus confer suffragia certA
Et ne concedas trudendos hostibus istinC,
Sed magis exiguos defendens dextera tangaT,
Ne praedo pellax caelorum claudere limeN
Vel sanctos ualeat noxarum fallere scenA,
Ne fur strofosus foueam detrudat in atraM,
Conditor a summo quos Christus seruat OlimpO,
Pastor ouile tuens, ne possit rabula raptoR
Regales uastans caulas bis dicere puppuP,
Omnia sed custos defendat ouilia iam nunC.
Maxima, praecipuum quae gestas numine nomeN,
Addere suffragium mater dignare precatV!
Nam tu perpetuum prompsisti lumine lumeN,
Titan quem clamant sacro spiramine uateS,
Cuius per mundum iubar alto splendet ab axE
Atque polos pariter replet uibramine fulmeN:
Rex regum et princeps populorum dictus ab aeuO
Magnus de magno, de rerum regmine rectoR.
Illum nec terrae nec possunt cingere caelI
Nec mare nauigerum spumoso gurgite uallaT
Aut zonae mundi, quae stipant aethera celsA.
Clarorum uitam, qui castis moribus istiC
Auxiliante Deo uernabant flore perennI,
Sanctis aggrediar studiis edicere paupeR,
Tanta tamen digne si pauper praemia prodaT,
Omnia cum nullus uerbis explanet apertE.
SOTSAC ANIMRAC TNAMORP CNVN SENORIT ACIRTEM
Carmen de uirginitate
Omnipotens genitor mundum dicione gubernans,
Lucida stelligeri qui condis culmina caeli,
Necnon telluris formans fundamina uerbo,
Pallida purpureo pingis qui flore uirecta;
Sic quoque fluctiuagi refrenans caerula ponti,
Mergere ne ualeant terrarum litora limphis,
Sed tumidos frangant fluctus obstacula rupis,
Aruorum gelido qui cultus fonte rigabis
Et segetum glumas nimbosis imbribus auges;
Qui latebras mundi geminato sidere demis:
Nempe diem Titan et noctem Cynthia comit;
Piscibus aequoreos qui campos pinguibus ornas
Squamigeras formans in glauco gurgite turmas;
Limpida praepetibus sic complens aera cateruis,
Garrula quae rostris resonantes cantica pipant
Atque creatorem diuersa uoce fatentur:
Da pius auxilium clemens, ut carmine possim
Inclita sanctorum modulari gesta priorum,
Vt prius ex prosa laudabat littera castos;
Sic modo heroica stipulentur carmina laudem,
Vt fasti seriem memini dixisse priorem
Et dudum prompsit uoto spondente libellus!
Non rogo ruricolas uersus et commata Musas
Nec peto Castalidas metrorum cantica nimphas,
Quas dicunt Elicona iugum seruare supernum,
Nec precor, ut Phoebus linguam sermone loquacem
Dedat, quem Delo peperit Latona creatrix;
Versibus infandis non umquam dicere dignor,
Vt quondam argutus fertur dixisse poeta:
“Pandite nunc Elicona, deae, cantusque mouete!”
Sed potius nitar precibus pulsare Tonantem,
Qui nobis placidi confert oracula uerbi;
Verbum de uerbo peto: hoc psalmista canebat
Corde patris genitum; quod proles unica constat,
Quo pater omnipotens per mundum cuncta creauit.
Sic patris et prolis dignetur spiritus almus
Auxilium fragili clementer dedere seruo:
Est namque in deitate manens substantia simplex,
In deitate manet quoque subsistentia triplex;
Proprietas ergo credatur nomine trino,
Maiestas uero dicatur nomine simplo!
Namque fides cogit personas credere trinas,
Sed natura Dei, caeli praeclara creatrix,
Omnia regnando dispensat saecula simplex.
En promissa nouo scribantur carmina uersu!
Garrula uirgineas depromat pagina laudes
Colaque cum pedibus pergant et commata ternis:
Dactilus excepto decurrat fine metrorum,
Spondei quintam contemnat sillaba partem;
Vltima sic trochei concludat littera uersum,
Extremus iugiter qui gaudet calce teneri.
Sic ternis pedibus properent epigrammata metri!
Nec tibi difficile prorsus quicquam arbitror esse,
Qui crebris uicibus naturae iura relaxas.
Nam nobis rudibus ueterum monumenta librorum
Vocibus humanis fantem testantur asellam,
Garrula quae pridem bombosa fauce rudebat,
Deuotaturus populum cum pergere uatis
Vellet et insontem uerborum sternere telis.
Plus igitur conferre mihi te posse fatebor,
Qui in me terrenam dignaris condere formam
Et brutum inspiras uitali flamine pectus,
Qui corda ingeniis ornas et labra loquelis,
Nequiquam ut nullus sermonum plectra resoluat
Et fidibus citharae moduletur carmina Christo.
Si uero quisquam chordarum respuit odas
Et potiora cupit, quam pulset pectine chordas,
Quis psalmista pius psallebat cantibus olim,
Ac mentem magno gestit modulamine pasci
Et cantu gracili refugit contentus adesse:
Maxima millenis auscultans organa flabris
Mulceat auditum uentosis follibus iste,
Quamlibet auratis fulgescant cetera capsis!
Quis poterit digne rerum misteria nosse
Aut abstrusa Dei gnaro cognoscere sensu,
Torridus altaris ni sumptus forcipe carbo
Calculus aut ardens emundet spurca labella,
Quo Seraphim quondam purgauit labra prophetae,
Vt merito deinceps caelesti fomite flagrans
Egregius doctor uerbi clustella resoluat
Et noxas populi scripturae torribus urat,
Quatenus ad Christum conuertat dogmate plures
Ruricolas mutans ad caeli regna falanges?
Humani generis triplex distantia fertur,
Quae modo per mundum triquadro cardine degit
Et studet in terris mercari regna Tonantis:
Denique nonnullos sortitur uita iugalis,
Qui recte uiuunt concessa lege tororum
Et praecepta Dei toto conamine mentis
Conseruare student thalami sub iure manentes;
Post haec castorum gradus alter et ordo secundus
Subsequitur, nupti qui iam conubia spernunt
Ac indulta sibi scindunt retinacula luxus
Lurida linquentes spurcae consortia carnis,
Vt castis proprium conseruent moribus aeuum,
Dum conexa prius thalamorum uincula rumpunt;
Tertia uirgineis fulgescit uita lucernis,
Cuius praecellit praefatos infula ritus:
Mundani luxus calcans ludibria falsa
Virginitas summo uirtutum uertice paret,
Dum soror angelicae constet castissima uitae,
In qua non regnat fallax petulantia saecli,
Sed potius certat carnem frenare rebellem
Spiritus, ut tetras possit compescere noxas
Et facinus scelerum superans explodat inorme,
Quae plerumque solent ferratas uincere mentes,
Quamlibet existant praedurae cotis adinstar.
His igitur gradibus pandit regnator Olimpi
Aulae caelestis ualuas et limina uitae;
Quos numero supra ternos iam diximus ante.
His quoque fecundo largitur semine fruges,
Quas pia perpetui praedixit gloria regni
Glescere sulcati per squalida iugera ruris.
Sanctis centenos meritorum iure maniplos
Virginibus iugiter fecundos sorte spopondit,
Qui falsas mundi contemnunt pectore pompas
Fetida calcantes spurcae contagia carnis;
At uero decies senas de cespite ruris
Fruges deprompsit caelorum gloria Christus:
Quos proprie casti carpunt de rure maniplos,
Qui modo disrumpunt conubia nexa tororum
Et demunt proprias deuota mente lecebras
Mundanae licita spernentes gaudia pompae;
Sed demum decies metens ex aequore garbas
Ternas accipiet, qui uincla iugalia nectit
Nec penitus calcat licitae commercia uitae,
Sed magis in mundo sobolem generare nepotum
Progeniemque libens exoptat gignere stirpis.
Quapropter cuncti, quos flammat cura pudoris
Et quorum integritatis amor praecordia pungit,
Spiritus ac castae coniungant foedera carnis,
Dum diuina docet duplam sententia uitam!
Corporeis nam anima praefertur gestibus alma.
Idcirco iugiter mentis monarchia regnet,
Vt non insultent animam fantasmata carnis
Nec uincat dominam stolido uernacula gestu
Aut umquam regnet contemptu serua superbo!
Nunc igitur raros decerpant carmina flores,
E quis uirgineas ualeant fabricare coronas!
Quid plus caelicolas iuuat in certamine nostro
Quam integritatis amor regnans in pectore puro?
Namque pudicitiae superos praeconia pascunt;
Cui licet in terris stirpis generamina surgant,
Attamen in caelis uirtutum culmina scandit.
Virginitas castam seruans sine crimine carnem
Cetera uirtutum uincit praeconia laude;
Spiritus altithroni templum sibi uindicat almus,
Taliter immunis flagrat si corde uoluntas,
Sanctus apostolicae cecinit dum sermo loquelae:
“Nescitis, quod fana Dei sint ilia uestra?
Spiritus in uobis habitat iam iure Tonantis!”
Quae temerare nefas est et maculare piaclo.
Virginitas fulget lucens ut gemma coronae,
Quae caput aeterni praecingit stemmate regis;
Haec calcat pedibus spurcae consortia uitae
Funditus exstirpans petulantis gaudia carnis.
Auri materiem fului obrizumque metallum,
Ex quibus ornatur praesentis machina mundi,
Glarea de gremio producit sordida terrae:
Sic casta integritas, auri flauentis imago,
Gignitur e spurca terreni carne parentis.
Vt rosa puniceo tincturas murice cunctas
Coccineosque simul praecellit rubra colores;
Pallida purpureas ut gignit glarea gemmas,
Puluerulenta tegit quas spurci glebula ruris;
Vt flos flauescens scandit de cortice corni
Tempore uernali, dum promit germina tellus;
Dactilus ut dulcis frondenti uertice palmae
Truditur et sicco praestabit stipite proles;
Vnio de conca ut ponti sordente nitescens
Nascitur et proprio matrem praecellit honore;
Squalidus ut sablo spreti sub cespite ruris
Bratea flauentis depromit fila metalli -
Vt bino sena cludam paradigmata uersu -:
Sic sacra uirginitas caelorum grata colonis
Corpore de spurco sumit primordia uitae.
Vinea frugiferis ut constat gloria campis,
Pampinus immensos dum gignit palmite botros
Vinitor et spoliat frondentes falcibus antes;
Sidera praeclaro cedunt ut lumine solis,
Lustrat dum terras obliquo tramite Titan
Cuncta supernorum conuincens astra polorum:
Sic quoque uirginitas, quae sanctos inclita comit,
Omnia sanctorum transcendens praemia supplet.
Integritas quoque uirtutum regina uocatur,
Iungitur angelicis dum casta sponte maniplis:
Haec, inquam, uirtus caelesti munere pollens
Aurea flammigeris praestat crepundia gemmis.
Virginitas fulget ueluti rubra purpura regum,
Qua regnatores funguntur iure togati;
Integritas animae regnans in corpore casto
Flos est uirgineus, qui nescit damna senectae
Nec cadit in terram, ceu fronde ligustra fatescunt.
Cernite, fecundis ut uernent lilia sulcis
Et rosa sanguineo per dumos flore rubescat,
Ex quibus ornatus, qui uincit forte palestris,
Accipit et circo uictor certamine serta!
Haud secus integritas deuicta carne rebelli
Atque nefandorum prostratis strage cateruis
Pulchras gestabit Christo regnante coronas.
Quamuis integritas ornetur laude metrorum
Atque pudicorum crebrescat uita per aeuum,
Non tamen aeterno fraudantur munere Christi,
Qui concessa colunt licitae conubia uitae.
Non ergo argenti squalescit spreta libella,
Vncia bis senis quam pensat lancibus aequa,
Quamuis auratis praecellat fibula bullis
Amplius aut certe flauescant petala fulua;
Nec lanterna tibi uilescat uitrea, uirgo,
Tergore uel raso et lignis compacta salignis
Seu membranarum tenui uelamine facta,
Quamlibet aerata praecellat forte lucerna
Aut furuas lichinus illustrans luce latebras;
Pallida nec lunae spernuntur lumina noctu,
Caerula dum fuscat tenebris nox saecula furuis,
Plus licet ex centro Titan uibramina fundat,
Cum nimbi fugiunt et feruet torridus aether;
Nec putei laticem spernendum ducimus altum,
Anthlia quem sursum solet exanthlare cisternis,
Quamuis praecipua praecellant flumina fontis,
Frigida quem gelidis progignit glarea limphis;
Mergula nec penitus nigris contemnitur alis
Ingluuiem uentris squamosis piscibus implens
Garrulus aut etiam uilescit graculus ater,
Qui segetum glumas et laeti cespitis occas
Depopulare studet carpens de messe maniplos,
Quamquam uersicolor flauescat penna pauonis
Et teretes rutilent plus rubro murice cycli,
Cuius formosa species et fulua uenustas
Omnia fabrorum porro molimina uincit;
Sic caro, mirandum fatu, putrescere nescit,
Vt referunt nobis ueterum documenta uirorum:
Quod signum et species est uirginitatis amandae,
Quae calcare solet deuota mente nefandas
Spurcitias mundi spreta putridine carnis.
Punica neu granis temnuntur mala rotundis,
Quae circum simplo cortex uelamine cingit,
Quamquam palmeti praecedant dulcia poma
Nectaris et mellis mulsos imitantia gustus.
Sic, inquam, integritas fama ueneretur in aeuum,
Vt tamen electos, qui nectunt foedera nuptis
Et iuste uiuunt castorum iure tororum,
Carpere non cupiat strofoso pagina rictu,
Praesertim antiquae cum narret littera legis
Illustrem patres uitam duxisse priores,
Qui uentura Dei prompserunt flamine sancto
Dona, salutaris dum Christus saecla beauit.
Helias uates, quem tetra uolumina regum
Insignem memorant uirtutum tenia fretum,
Virgo sacer fuerat fama per saecula notus.
Plurima quapropter terris miracula gessit
Atque arcana Dei uerbis oracula prompsit,
Quae series libri promulgat famine claro.
Nam geminos quondam caelesti fulmine fretus
Iusserat arsuros flammas perferre focorum
Penticotharcos atque uiros ad funera centum
Truserat implentes pariter praecepta tyranni.
Quique quater denis et binis mensibus actus
Astriferum clausit quadrato cardine caelum,
Aridus ut nullis roraret nubibus aether
Atque negarentur latices morientibus herbis
Nec sitiens pratum caperet nutrimina limphae;
Tunc iterum nutu nimborum obstacula rupit,
Vt fluerent imbres ubertim ex aethere furuo
Glesceret et rursus fecundo germine tellus
Pabula densa ferens uulgo uernantibus aruis.
Arbiter aeternus quem iussit scandere bigis
Aurea caelorum penetrantem culmina uatem;
Sospes qui numquam sensit discrimina mortis,
Cetera per mundum ceu gessit turba parentum
Atque futurorum gestura est turma nepotum,
Sed manet in tempis paradisi hactenus heros,
Helisium colit ut superis in sedibus Enoch,
Quem quondam rapuit diuina potentia caeli,
Lurida ne mundi pateretur damna nefandi:
Idcirco simul ad belli certamina cruda
Contra Antichristum gestant uexilla Tonantis.
Omnia de nigris resurgent corpora bustis
Clausae per campos et tumbae sponte patescunt,
Dum salpix crepat et clangit uox clara tubarum
Aduentante Deo, qui cunctis praemia pensat
Seu pia perfectis seu certe saeua profanis.
Sic quoque famosis decorauit saecula signis
Virgineo flagrans Heliseus flore propheta.
Aurea hunc bombis nascentem bucula uatem
Signauit, quoniam destruxit sacra deorum;
Munere quem duplo ditabit spiritus almus,
Lauta supernarum qui confert munia rerum
Singula per sanctas cumulans charismata mentes.
Excitat horrenda constrictum morte cadauer,
Quamuis iam leti sopitus sorte fuisset;
Ast pueros stolidos, sanctum qui carpere uatem
Et laniare student bombosa uoce frementes,
Tradidit ursorum mandendos rictibus ultro
Caluitiem capitis scurrarum more loquentes:
Sic Deus horrifera sanctos ulciscitur ira
Et merito plectit peccantes uerbere saeuo.
Hieremias bino pollebat munere clarus,
Quamlibet innumeris esset ditissimus heros
Virtutum donis, quas Christi gratia confert;
Sed tamen, ut dixi, duo maxima munia constant.
Hunc pia uirginitas ornabat flore pudoris
Integris totum seruantem legibus aeuum
Atque superna Dei uatem praesagmina ditem
Caelitus implebant, ut nosset clausa latebris
Et reserare poli posset penetralia sensu.
Quem Deus ex uteri sacrauit matrice mundum,
Ante praesentis quam nosset lumina uitae,
Vt foret affatim promens oracula uatis;
De quo caelestis fatur sententia patris,
Quod, dudumquam nascatur de uiscere matris,
Sanctificaretur praestanti munere uirgo.
Mittitur interea mox uaticinare propheta,
Daemonis ut regnum necnon et sceptra tyranni
Diruat in mundo fretus uirtute Tonantis
Et regnum caeli destructa fraude maligni
Aedificet plantetque restaurans sceptra polorum.
Conspicit et geminas uernanti uimine uirgas,
Quae signant speciem populorum forte duorum;
Nec non et totidem corbes ex ordine cernit:
Sed tamen aequiperans interpretatio plebes
Portendit geminas per sacramenta uetusta.
Scriptorum ueterum liquido monumenta testantur,
Quod Danihel semper uirgo floresceret almus,
Qui nobis normam sacratae uirginitatis
Imbuit et speculum uitae monstrauit alumnis.
Certius idcirco promulgat tempora Christi
Omnibus antiquis praesaga uoce prophetis;
Annorum numeros explanans ordine recto
Nuntiat in mundo nostri cunabula regis,
Iam quadringentis annorum cursibus absque
Bis nouem scribens aetatum lustra fuisse,
Donec prodiret Christus regnator in orbem.
Porro disseruit uerax sermone futura:
Quatuor in mundo regnorum surgere sceptra,
Vt prius in strato truculentus imaginis altae
Diuersis uidit iam praesagata metallis.
Denique frondoso regnator stipite robor
Imperio fretus uidit de cespite crescens,
Cuius tangebant praecelsa cacumina nimbos
Et sub qua uolucrum turbae et genus omne ferarum
Dulcia de ramis carpunt alimenta ciborum;
Arbore sed procera signatum iure tyrannum
Mox intellegit praesago pectore uatis,
Cuius caelestis contriuit sceptra potestas,
Tempora torquerent donec septena superbum,
Vt merito fugiens dumosis saltibus erret
Et, dum dispexit torrentis flagra Tonantis,
Squalidus hirsutus peteret myrteta luporum
Quadripedum socius factus sine mente tyrannus.
Hic quoque destruxit Belis dilubra nefandi
Flaminibus scelerum mortis discrimina passis
Atque sacerdotes populum sub fraude sacelli
Fallentes pariter multauit morte cruenta.
Tempore sic alio uincens uirtute draconem
Horrendis atram iactabat faucibus offam;
Dum gluttit piceam crudelis bestia massam,
Ilico rumpuntur multatae uiscera beluae.
Hunc Deus horrenda semper tutatur ab ira,
Quamlibet expertus toleret tormenta malorum;
Denique non trepidat fretus caelestibus armis
Saeuos beluarum rictus morsusque leonum,
Quamuis inclusus saeuis tortoribus esset
Egregius uates foueam retrusus in atram.
Virginitas castum sic seruat semper amicum
Tetrica contemnens millenis damna periclis.
Sic quoque uirgineis redolentes floribus olim
Tres pueri pariter seruarunt iura pudoris
Aurea spernentes stolidi simulacra tyranni,
Qui turmas uulgi surdum mutumque metallum
Imperio terrente iubet uenerarier omnes:
Tum tuba raucisonis reboat clangoribus alte,
Fistula cum citharis reclamans aethera pulsat,
Sambuca salpicibus respondet musica crebris,
Vt genibus flexis et curuo poplite plebes
Aurea per campos orarent idola regis;
Sed tamen Ebrea spernens ludibria pubes
Cernua non flectit simulacris colla nefandis.
Impius idcirco fornacis torre minatur
Puberibus castis, ut cultum suggerat ardor,
Dum furibunda pios nodarent uincla lacertos.
Extemplo nexus combussit flamma feroces,
Sed sacra sanctorum non quibat membra cremare.
O mirum dictu, pueros quod flamma camini
Torribus innocuis diro sub carcere coxit,
Verum uirginitas spreuit tormenta rogorum,
Scintillante fide dum feruent corda uirorum.
Angelus ignicomis nam scandit sanctus ab astris
Torrida cum gelidis sedans incendia flabris
Carbonumque globos extinguens imbre superno.
Sed priscos tantum cur patres pagina prodat,
Limpida quos celebrant ueterum monumenta librorum,
Cum rudis antiquam praecellat gratia legem,
Saluator clemens qua saecula cuncta beauit?
Virginibus uates tum primo exempla Iohannes
Edidit affatim sacro spiramine plenus;
Qui dominum obtrusus sensit genetricis ab aluo
Pignus caelorum terris gestante Maria.
Hic erat in saltu siluestria pabula mellis
Atque locustarum mandens corpuscula frugi;
Cetera nectareae contempsit fercula pompae.
Hunc Gabrihel patri sanctus praedixerat ante
Dextris altaris promens oracula uati,
Turibulum aurato cum ferret sorte sacello.
Sed cum forte foret felix praecursor adultus
Atque prophetali iam maturesceret aeuo,
Praedicat aduentum Christi paranimphus in orbe
Plures conuertens sacro sermone cateruas.
Namque salutiferum mundus baptista Tonantem
Diluit aequoreis mergens in gurgite limphis;
Accipit inde latex mox munera sacra salutis,
Plurima quadratum quae nunc sparguntur in orbem,
Dum populi passim baptismi dona capessunt.
Sic fulsit felix uirgo baptista Iohannes
Nuntius et domini dictus praecursor in aeuum;
Quem genuit sero patris ueneranda propago,
Quamuis fecundo caruisset corpore mater
Iamdudum et sterili matrix algesceret aluo.
Nullus erat potior muliebri uiscere natus
Ni medicus mundi, proles generata Tonantis;
Idcirco mundus mundum sine labe piacli
Abluit et laticis Christum sub flumine tinxit
Humida fluctiuagi sacrantem caerula ponti
Fontibus et uitreis donantem munera partus,
Dum uetuli redeunt iterum ad cunabula uitae.
Tunc linquente Deo torrentum marmora glauca
Ac ripas lustrante piis cum passibus amnis
Alta supernorum patuerunt claustra polorum;
Aethera celsa tonant, dum fatur rector Olimpi
Compellans sobolem serbo currente per aethram:
“Hic est ecce meus dilectus filius”, infit,
“Qui mihi complacuit totum regnare per orbem.”
Caelitus ad Christum descendit spiritus almus
Praepetis adueniens iam per simulacra columbae:
Haec auis idcirco confertur flamine sacro,
Sola caret quoniam crudelis felle ueneni,
Cetera quo ringens stomachatur turba uolucrum;
Mitia sed gestat candescens ilia praepes.
Plurima pro Christo patiens tormenta prophetes
Carceris illuuiem et furuas sine luce latebras
Pertulit atrocis damnans conubia regis,
Qui consanguinei disrupit foedera, fratris
Germani thalamum incestans sine iure tororum;
Acriter idcirco compescit uoce tyrannum
Non metuens furibunda necis tormenta nefandae.
Protinus effuso rubuerunt sanguine lances,
Dum caput abscisum populi ad conuiuia portant,
Quod regina ferox per natam fraude poposcit
Scenica uirgineo monstrantem ludicra saltu.
Sic igitur Christum signauit sanguinis ostro
Horrendum mundi medicantem uulnere uulnus,
Dum crucis in patulo suspensum stipite poenas
Cogeret insontem uiolentia ferre reorum.
Sed tamen optatam senserunt saecla salutem,
Dum Deus ad herebi uagas descenderit umbras
Ferrea uectiferae fracturus limina ualuae;
Aerea portarum quassauit claustra tetrarum,
Vt psalmista prius praesaga uoce canebat
Passurum mundi promens in calce Tonantem.
Promere nunc nitor sacrum sermone Iohannem,
Qui fuit accubitor Christo gratissimus almo.
Pectore de sacro sorbebat flumina doctor,
Imbribus aeternis sitiens ingurgitat aluum;
Florida qui castae seruauit tempora uitae
Horrescens penitus falsae commercia carnis.
Plurimus idcirco deuulgans semina famae
Virtutum rumor latum crebrescit in orbem:
Non igitur speciem per singula sermo retexit,
Sed genus explanat salebroso pagina uersu.
Suscitat interea sopita cadauera leto,
Quae gelidae strictim nodabant uincula mortis;
Dedidit obtutum caecorum lumina tangens;
Claudos firmatis mox iussit pergere plantis;
Armoniam surdi sumpserunt aure sonoram
Necnon et muti soluebant labra loquelis;
Sanatis manibus concessit uiuere mancos;
Atra uenenorum non sensit damna nigrorum,
Quamuis letiferos sorberet faucibus haustus.
Sic legimus prisco uulgatum tempore Saulum;
Imperiis procerum qui Christi dogmata dempsit
Alma beatorum contorquens membra uirorum,
Dum priscae uoluit legis regnare latebras
Et Christo patrios ueterum praeponere ritus.
Vertitur interea: mutato nomine sanctus
Paulus apostolicae meruit praeconia famae;
Infula uirgineo quem floret sacra pudore,
Quamuis iamdudum damnaret carcere tetro
Membra cateruarum seruantum foedera Christi.
Sed Deus excelsus, qui mutat corda reorum,
Traxit ouem egregiam saeua de fauce luporum;
Qui plerumque tetros furua nigredine coruos
Vertit in albentes glauco sine felle columbas,
Dum sceleratorum clementer crimina laxat
Candida uirtutum concedens dona sacrarum;
Quem pater ingeminans alta bis clamat ab arce;
Tunc ruit in faciem prostrato poplite Paulus
Stipatus tenebris et clari luminis expers:
Quamuis caecatus sentiret damna pupillae,
Ast tamen e caelo uidit fulgescere solem,
Pectora qui semper lustrauit luce serena
Hic erat egregius doctor mundique magister
Barbara conuertens doctrinis agmina sacris.
Quadripedis uituli Lucas formatur adinstar;
Lucida diuino scripsit qui dogmata libro
Septuaginta patrum scribens et nomina septem,
E quibus omnipotens regnorum gloria Christus
Gignitur et nostrae sumpsit cunabula carnis.
Quem sacra uirgineis ornabant serta coronis,
Quatuor et decies cum septem degeret annos
Progeniem domini narrans ab origine prima,
Dum chaos obstrusum et torpens confusio rerum
Tetrica terrificis texisset saecla latebris
Thesaurosque poli reseraret claue paternos,
Donec quadrati praepollens conditor orbis
Florida sub nimbis formasset saecla supernis.
Hic medicus dudum sanabat uulnera carnis
Putrida fibrarum procurans ulcera fotu;
Vberius deinceps animarum crimina sontum
Et scelerum facinus, quae mentis uulnera patrant,
Discipulus Pauli scripturae dogmate dempsit;
Denique post mortem sacratis ossibus ornat
Sedem Augustorum, qua nunc monarchia mundi
Post Romae imperium sub caeli culmine regnat.
Roma sacerdotem clementem tempore prisco
Edidit et merito cui dat clementia nomen;
Quem Deus aethrali ditauit gratia gratis,
Dum se uirgineo seruaret munere mundum.
Hoc genuit pignus caelestis semine uerbi
Et baptizandi tribuit cunabula sacra
Petrus, apostolicae qui culmen praesidet aedis;
Nam sacrum iugiter doctorem dogma docentem
Atque superna Dei crebro praecepta serentem
Discipulus fidis deuotus passibus aequat.
Contigit idcirco longaeuos forte parentes
Et proprios pariter germanos uisere fratres,
Quos Petrus, Christi clarus piscator in orbe,
Retibus angelicis raptos ex aequore mundi
Secum felices ad caeli sidera uexit.
Tempore quo clarus fulsit regnator in orbe,
Cui Constantinus censebant saecula nomen,
Siluester Roma degebat praesul in urbe,
Sanctus apostolicae qui rexit culmina sedis.
Plurima hic fecit uirtutum signa sacerdos,
Quae modo per mundum chartis inserta legantur;
Denique squamigerum uinxit uirtute draconem
Fortia ferratis constringens uincla catenis,
Qui prius e crypta funesto flamine spirans
Romani regni uexabat iure cateruas,
Dum contempserunt Christo famularier uni
Natricis horrendi cultum praestare putantes.
Sed cum strinxisset beluam collaribus artis
Morbida pestiferi compescens flabra draconis,
Ciuibus exoritur mox exultatio laetis:
“Bestia delituit, quae desaeuire solebat!”
Idcirco statim baptismi gratia fulgens
Caelitus illuxit Romanis arcibus ut sol.
Hic Constantini curauit lurida membra
Horrida leprosis explodens ulcera squamis,
Dum regnatorem Christi sub gurgite tinxit.
Quapropter Roma fregit dilubra sacelli
Prisca nefandorum contemnens fana deorum
Et potiora rudis sectatur culmina templi,
Quae saluatoris signata cruore coruscant
Perpetuosque Dei produnt per saecla triumphos.
Sic mundum propriis ornabat moribus amplum,
Dum regem Romae correxit dogmate Caristi.
Porro conflictum gessit dedasculus idem
Contra bis senos certantes arte magistros,
Qui pignus mundi fallaci uoce negabant,
Dum mediatoris spernebant dona uocantis,
Lucida perpetuae qui pandit limina uitae.
Quapropter cunctos fretus caelestibus armis
Vicerat extemplo uoti certamine compos
Ac uelut aduersus frendentes ore molosos,
Frustra qui superas implent latratibus auras,
Ferrea scripturae direxit spicula miles,
Dum consternati mos omnes terga dederunt
Excepto Zambri, qui tunc necromantia fretus
Ignarum populum strofosa fraude fefellit.
Dum magus in taurum pellax sine uoce susurrat,
Corruit in terram quadrupes spiracula linquens:
Vastus tunc uulgi clamor ferit aethera nimbi.
Sed tamen intrepidus dominum Siluester adorat,
Vt plebs, quam Christus pretiosi sanguinis ostro
Reddidit immunem sublata fraude maligni,
Tetro haud fallatur falsi fantasmate Zambri.
Mox igitur tauri prostratum morte cadauer
Suscitat exertis absoluens uincula nodis
Et mitem armento fecit succedere taurum:
Tunc populi passim clamabant uoce Tonantem,
Laudantes dominum coeperunt reddere grates.
Hic fuit, ut fertur, comes integritatis, adeptus
Donec supernam claudebat tempore uitam.
Rex Constantinus quondam praesagia certa
Atque futurarum rimatur somnia rerum.
Culcita dum plumis Augustos sterneret artus,
Cernens matronae rugosae forte figuram
Vidit in extasi deformem fronte uetusta,
Cernua quae graditur tremulis agitata lacertis;
Insuper hanc mortis iam sors mulcarat acerba.
Imperat illustris regem sermone sacerdos
Siluester Constantinum, decrepita membra
Suscitet ut uetulae rursus cum sospite uita.
Tunc regis precibus surrexit bella puella,
Quam prius effigies turpabat torua senectae,
Et licet ante situs torperet morte cadauer,
Fit tamen extemplo formosa puerpera uultu.
Quam rex contemplatus ouans cum stemmate comit
Tempora praecingens auro flauente corona
Et peplo clamidis necnon cicladibus ornat;
Vt regina gestat rubicunda crepundia collo:
Talis erat species formosae uirginis alma.
Tunc Helena docens regem sermone futura
Sic ait Augusto depromens omina somni:
“Haec tua semper erit leti calceque carebit,
Vltima ni diris cum flagrent saecula flammis.”
Cumque toro foret Augustus perterritus alto,
Pallidus euigilat somni formidine captus;
Conglobat in coetum disertos arte sophistas,
Gymnica qui iactant uentoso dogmata fatu.
Quos rogat, ut rerum sibi fata latentia soluant,
Quae dudum in stratis signant arcana futura.
Sed cum forte nihil stolido sermone referrent,
Plurima sed falsis finxissent friuola uerbis,
Tunc rex frugales ieiunans castigat artus
Atque dies septem declinat fercula pompae
A Christo domino poscens oracula pandi.
Nox ruit et tetro mundum uelamine uallat
Necnon et furuis terram complectitur alis:
Tum sopor in strato regales occupat artus;
Cui Siluester ait pandens misteria rerum:
“Femina, quam torua creuisti luce uetustam,
Quae tibi horrebat multum squalente senecta,
Vrbs est, quam uulgo Bizanti nomine dicunt:
Constantinopolis post haec uocitetur in aeuum!
Nomine nempe tuo gestat per saecla triumphos;
In qua murorum praecelsa cacumina quondam
Nunc prostrata solo ueterescunt arce ruenti;
Moenia marcescunt et propugnacula nutant,
Quae quassat caries et frangit fessa uetustas.
Sed te conseruare mea praecepta iubebo:
Cornipedis spina uectus per squalida rura
Cuspide uexilli scrobem sulcare memento;
Labara sic equitans per terram trudito dextra
Quattuor infindens directo tramite sulcos,
Per quos erectis castrorum turribus altis
Moenia murorum restaures imbrice rubra!
In qua regnabit proles prolesque nepotum,
Sicut regnabat patrum numerosa propago,
Quorum progenies et aui glomerantur auorum!”
Iam fuit Hesperiae famosus laude sacerdos
Ambrosius: Christi complens praecepta benigni
Spiritus et castae seruauit foedera carnis;
Qui nomen gerit ambrosiae de nectare ductum.
Hic tener in cunis quondam dum paruulus esset,
Magna futurarum meruit spectacula rerum.
Namque examen apum numerosis forte cateruis
Contexit faciem pueri - mirabile fatu -,
Quae licet horrenda stiparent labra cohorte,
Non tamen infantis sensit discrimina corpus.
Sic crebris uicibus replebant ora iacentis
Atque cateruatim rursum remeare studebant;
Post haec aethereos repetentes agmine nimbos
Visibus humanis certant abscedere porro.
Haec pater Ambrosius stupuit miracula cernens,
A quo sortitur nomen sic inclita proles.
Hoc nempe examen, quo sancti labra redundant,
Dulcia mulsorum portendit uerba fauorum,
E quibus affatim dulcescunt pectora plebis.
Lucida digessit uenerandus opuscula doctor
Cum ratione pia pandens ab origine prima,
Qualiter hunc mundum summi prudentia patris
Tempora praesentem tunc per bis terna dierum
Fecerit aeterno disponens saecula nutu.
Haec, inquam, docuit crebro sermone sacerdos
Plures perducens ad caeli regna falanges.
Garrula Martini nunc prodat littera laudem,
Quam celebrat totus quadrato cardine mundus.
Hunc pater omnipotens nondum baptismate lotum
Nec balsamorum sacris chrismatibus unctum
Tempore nocturno caelesti laude beauit,
Dum stipem mancis et peplum ferret egenis
Christo deuotus, cum iam catacuminus esset.
Quis uero studeat facundo famine fretus
Omnia uirtutum cartis describere signa,
Quanta Deus dederit deuoto dona clienti?
Saepe salutifero correxit dogmate pagos,
Vt ritus uellent magis extirpare nefandos
Atque creatorem regnantem credere Christum.
Nam paganorum destruxit fana profana
Iure tyrannorum sternens dilubra reorum
Et mox antiqui confracta fraude sacelli
Fabricat altithrono uenerandus templa sacerdos.
Sic quoque famosam frondenti stipite pinum,
Qua proceres stolidi tunc turificare solebant -
Heu scelus! - in ueribus torrentes exta bidentum,
Diruit, ut populum non fallat cultibus error.
Surgere ter fecit defuncta cadauera leto
Tetrica torrentis disrumpens tartara mortis
Necnon aegrotis impendens munia uitae
Lurida debilium fomentat membra uirorum.
Quamlibet expertus non esset uulnera ferri
Vmquam nec rubro roraret sanguine martyr
Aut etiam diris arsisset torribus ignis,
Attamen illustrem meruit confessio palmam,
Dum mens parta fuit mortis discrimina ferre.
Hic praesul iugiter permansit uirgo perennis,
Donec aetheream miles migraret in aulam
Angelicis uectus caeli ad conuexa cateruis.
Temporibus priscis uenerandos Graecia patres
Edidit, ex quorum numero celeberrimus extat
Gregorius felix fama super aethera notus,
Quem Deus edocuit mundam seruare pudorem,
Corporis et castae coniungens foedera mentis.
Tempore nam quodam geminas per somnia cernens
Virgineo uidit fulgentes flore puellas;
Quas ille adspiciens toruis obtutibus horret,
Femineos quoniam non gestit cernere uultus.
Tum sanctum placidis compellant socibus ambae:
“Ne grauiter, iuuenis, deuotas sperne puellas
Neuque indignatus uultum contemne sororum,
Dum tibi perpetuo fratris copulamur amore!
Nam nobis mundum tribuisti in corde sacellum,
Quo iucundantes semper laetabimur ambae!
Frater, amicitia numquam fraudabere nostra:
Altera Virginitas fecundo flore uocatur,
Altera gestabit solers Sapientia nomen;
Et sumus angelicis missae de sedibus istuc,
Vt tecum maneant nostrae consortia uitae.”
Basilius, quondam doctorum maximus auctor,
Condidit egregiam diuino dogmate legem,
A qua processit libratae normula uitae,
Vergere quae nullum laxat sub pondere scaeuo,
Trutinat electos sed iustae lance libellae,
Alternis uicibus reddens oracula sanctis,
Qualiter ornetur uerax concordia fratrum
Et iustae iugiter fulgescant foedera mentis.
Necnon diserto digessit famine librum
Prima creatarum pandentem semina rerum,
Qualiter aeternus plasmaret saecula rector
Atque potentatu quadratum conderet orbem
Materiam mundi discernens ordine recto,
Aurea deuexi dum format sidera caeli;
Hinc nobis oritur mundi nascentis origo,
Cuderet ut summus rerum molimina princeps.
Hic se uirgineum prodit seruasse pudorem
Taliter affirmans perfecto famine praesul:
“Feminea praeceps cognoui corpora numquam
Nec tetigi penitus muliebres turpiter artus;
Non tamen immunis uocitabor nomine uirgo.”
Edidit insignes tellus Memphitica patres
Lucida perpetuae mercantes munera uitae,
E quorum numero pollebat sorte beata
Nomine famoso felix Antonius auctor
Summa supernorum conquirens regna polorum.
Hic primus docuit cultores accola sanctos,
Squalida per saltus peterent ut rura locorum,
In quis contemplatiuos decerpere fructus
Possent et iugiter domino famularier alto.
Hic, inquam, monuit caelorum regna merentes
Spernere dilicias et mundi linquere gazas,
Ardua sectari necnon deuexa caueri,
Dum calles gemini dispari tramite tendunt:
Vnus ut aethereos per caeli culmina campos,
Alter sic herebum lustrat sine fine profundum.
Cuius clarificam qui malunt noscere uitam,
Qualibus in mundo signis effulserit almus
Quoque modo spurcas curarit corpore clades
Dira salutifero restaurans ulcera fotu,
Qualiter ut medicus populorum pestibus obstans
Morbida sanatis renouarit uiscera fibris,
Non pigeat prorsus seriem spectare libelli,
In quo scribuntur uirtutes illius amplae.
Haud secus et Paulus signis super aethera notus
Omnibus et regnis, qua lustrant lumina Phoebi,
Per deserta fuit; quo non praestantior alter
Tendit ad aeterna felix habitacula miles.
Hunc gener infidus strofoso fallere gestu
Maluit insontem disrumpens foedera pacis;
Idcirco fugiens quaerit sub rupe latebras,
Donec tortoris saeui tormenta fatescant
Et rursus placido laetetur tempore mundus.
Quem nutrit in cripta palmeti dactilus arta
Et fruitur foliis pro aprico tegmine pepli;
Nam sitis ardorem demebat gurgite fontis:
Quem mos ut genuit telluris glarea glaucum,
Rursus in obliquum latices effuderat antrum.
Aliger hunc praepes gracili nutrimine farris
Pauerat in specu palmae sub frondibus altis;
Cui famulabantur spreta feritate leones
Atque lupi rapidos iussi mitescere rictus.
Vixerat in terris caelesti munere fretus
Vndecies denos et tres feliciter annos;
Tunc demum aethereis stipatus iure cateruis
Iuit ad aeterni castus consortia regni
Percepturus in excelso noua gaudia uictor.
Nec non eximia uirtutum gratia fretus
Plurima patrauit deserto signa stupenda
Hilarion felix famoso nomine dictus;
Quem praesens crebro mundus rumore celebrat,
Dum cupidus gestit normam aequiperare magistri
Et similare sui iam perpendicula patris.
Hic stricta corpus frenabat lege petulcum
Torrida lasciuae demens incendia carnis;
Quique titillantis spreuit primordia luxus
Prima iuuentutis calcans ludicra seuerus.
Claruit Aegipto, quod strictim carmine pando.
Nam gypsam, miseros quae dudum faucibus atris
Sorbuit indigenas, flammis combussit inormem,
Dum rogus ingenti lignorum fomite flagrans
Reptantem in prunas consumpsit torre chelidrum.
Denique, cum pelagi montanis fluctibus olim
Aequora per uitreos bullirent turbida campos
Priscaque turgescens non nosset litora pontus,
Caerula fluctiuagis sed regnant molibus alta,
Dum proprias spernunt spumosis fluctibus oras,
Tunc omnes pariter glomerantes agmine denso
Contra flustra senem sistebant turgida sanctum
Et fidum tremuli patronum rite rogabant,
Auxilium miseris ut ferret ciuibus ultro.
Ille crucis pingens per ter signacula sulcat:
Horridus in cumulum salsarum fluxus aquarum
Concreuit porro surgens ad sidera caeli;
Mox furibunda maris compressit caerula saeui.
Sic miles Christi frenabat marmora ponti,
Vt merito sancti non umquam fama fatescat.
Sic quoque in Aegipto fertur uixisse Iohannes
Accola deserti uitam sine crimine ducens;
Qui strictis proprium nodabat nexibus aeuum
Carnea lasciuae uincens ergastula mentis,
Conseruans geminum iusto moderamine pondus,
Dum diuina docet duplam sententia uitam,
Quam rector debet iusta discernere lance
Atque gubernandum carnis cognoscere motum.
Hunc famosa rudem replebat gratia uatem,
Vt posset clausas rerum reserare latebras
Clancula uirginea pandens misteria claue.
Tempore nam quodam per somnum femina sensit,
Munere uirtutum quam pleno praeditus esset,
Scilicet optatam dum sumpsit carne medelam,
Quamlibet ante gemens gestaret corde querelam.
Imperium mundi florens cum Roma teneret
Atque gubernaret regnorum sceptra per orbem,
Temporibus faustus Benedictus claruit isdem;
Quem Deus Ausoniae clemens indulserat auctor,
Vt populum domini uadentem tramite recto
Ferret ad aeterni ductor uestigia regni,
Quem prius abstrusus scaeuis anfractibus error
Trusit ad inferni torrentis tartara nigra.
Saepe tyrannorum contriuit templa priorum,
Qui dominum lucis tenebroso corde negabant,
Mox ibidem figens uictricia signa salutis.
Sic miles Christi deuicto hoste triumphat
Basilicam domino restaurans aede renata.
Quis modus aut numerus uel certe calculus index
Explanare ualet uirtutes illius amplas,
Quae modulum et numerum excedunt, pro mole gestorum?
Namque cadaueribus reddebat lumina functis,
Quae gelidae mortis per uim fortuna necarat;
Auditu surdos et claudos gressibus ornat,
Aegrotos uegetat membrorum uiribus augens,
Demonis arma fugans necnon et spicula frangens
Hostibus explosis restaurat saucia corda.
Nam capisterium rimarum fragmine ruptum
Innouat, ut nutrix lacrimarum flumina fudit;
Pestiferum calicem, qui mortis pocula cinxit,
Porrecta rupit dextra per signa salutis;
Sic etiam chalibem prolapsum gurgite Gothi
Ad proprios iterum iussit remeare lacertos.
Primo qui statuit, nostrae certamine uitae
Qualiter optatam teneant coenubia normam
Quoque modo properet directo tramite sanctus
Ad supera scandens caelorum culmina cultor.
Cuius praeclaram pandens ab origine uitam
Gregorius praesul cartis descripserat olim,
Donec aethralem felix migraret in arcem;
Huius alumnorum numero glomeramur ouantes,
Quos gerit in gremio fecunda Britannia ciues;
A quo iam nobis baptismi gratia fluxit
Atque magistrorum ueneranda caterua cucurrit.
Quid memorem geminos germano foedere fratres
Reddentes animas astris et corpora terris?
Purpureo passum uenerantes sanguine Christum,
Martires effecti rubuerunt carne cruenta;
Quique uicem reddunt domino, ut psalmista canebat:
Ecce salutarem calicem per pocula mortis
Accipiunt pariter pergentes tramite Christi.
Quos simul inuenit sanctus monstrante beato
Ambrosius Paulo pausantes carne sepulta,
Saxea quadratis quos condit tumbula fossis.
Hos pia uirginitas comebat flore superno,
Angelicis semper quae constat cara cateruis:
Vnus Geruasius nec non Protasius alter
Imperio ueterum sortita uocabula gestant.
Praesul erat quondam Narcissus forte uocatus,
Virtutum meritis redolens, ut nomine florens;
Quem simul ornabat pollescens munere duplo
Pontificatus apex cum uirginitatis honore.
Claruit idcirco celebri rumore per orbem,
Dum uitae meritis fulcitur dogma loquelae;
Nam fontis laticem oleo pinguescere fecit
Et liquida crassis mutauit flumina guttis.
Denique cum tempus festis paschalibus aptum
Annua Christicolis renouaret uota per orbem,
Qui solet uberius Christi celebrare triumphos,
Cetera quam celebrent anni sollemnia festa,
Tunc oleum in uacua defecit lampade uitri
Et lichinus fumans furuis obtorpuit umbris,
Pendula cum nulla flammaret luce lucerna.
Mox fontana iubet Narcissus flumina limphae
Fidens in dominum sacros haurire ministros
Et complere cauum cum glauco gurgite uitrum.
Funditur interea per cunctas unda lucernas:
Sic exorcizans lichinos benedixit aquosos,
Iamque latex lucens flammas pascebat edaces;
Papirus in medio radiabat lumine centro
Clarius et multo quam fomes pinguis oliui
Aut certe in uitro <re>splendens aruina scrofae.
Mox uulgi cuneus cernens miracula rerum
In commune Deo grates laudesque frequentat;
Non tulit hanc faustam grassator crescere famam,
Qui genus humanum strofis elidere certat:
Concilium glomerant cum trino teste nefandum,
Qui scelus horrendum concinnant crimine falso,
Praesulis ut famam serpentis dente lacessant
Atque uenenata sanctum cum fraude sugillent.
E quorum numero procedens primitus unus,
Quamuis iuraret, pellaci fraude fefellit:
“Ignibus sic atris et flammis fomite farsis
Conflagrem penitus, si fatu friuola fingam!”
Alter subsequitur strofosam ferre querelam;
Taliter ad turmas infit cum uoce procaci:
“Sic mea non pereant regali corpora morbo,
Quod ueros promit iurans sententia fatus!”
Tertius ast testis profert e pectore questus
Et iuramenti nodosis uincla catenis
Nititur imprudens uerbis constringere falsis:
“Sic mea non tenebris nigrescant lumina furuis
Glaucoma nec penitus lippos suffundat ocellos,
Assertor uerax si fingam famina falsa!”
Propterea exilium uoluit perferre sacerdos:
Inuidiae maculam fugiens declinat iniquam.
Sic pater in saltu fertur uixisse remotus
Contemplatiuos carpens sub monte maniplos,
Dum solus soli Christo famularier optat
Lubrica fallentis conculcans gaudia saecli.
Mox igitur punit praefatos ultio testes,
Qui sacramentis concinnant friuola falsis
Et temerare student insontem crimine uatem.
En lare torrenti testis conflagrat iniquus,
Primus qui labris contorsit tela nefandis,
Praesulis ut uitam fuscarent uerba maligna;
Culmina celsa crepant ignitis usta fauillis
Atque propinquorum turmas combusserat ardor.
Sic quoque crudescens multabat poena secundum
Morbo regali plectendo lurida membra,
Donec putrescens prodiret pectore flatus.
Tertius orbatur geminis sub fronte fenestris,
Limpida dum tenebris clauduntur lumina tetris;
Hic ergo aspexit tremulus tormenta priorum,
Qualiter altithronus pellaces plecteret astu:
Horrendi sceleris scenam patefecit opacam.
Machina detegitur caecis frustrata sutelis
Et reus in tantum lacrimarum flumina fudit
Irrigat et salsis oculorum fontibus ora,
Donec ocellorum caruissent luce pupillae.
Sic uindicta reos plectebat trina Tonantis
Vsque fugam uitae, cum mors bacchatur acerba;
Arbiter aeternus dum sontum crimina punit,
Alma sacerdotis pandit praeconia casti.
Nec minus interea stupuit Memphitica tellus
Rumores patrum sub caeli culmine claros;
E quis ortus erat felix Athanasius olim,
Cuius Alexander sanctissimus extitit altor.
A quo uictus erat, toruum qui scisma docebat,
Arrius infaustus, uentris dum uiscera foeda
Turpiter egessit ruptis extalibus ani,
Quae caua per criptas complebant antra latrinae.
Sanctus Alexander, missae solemnibus actis
Cum celebrarentur sacrae libamina mensae,
Aspicit infantum ponti per litora turmas
Mistica dona Dei ludo simulare stupendo.
Vidit nempe procul, quod sic Athanasius illo
Tingeret infantes baptismi gurgite mersos,
Ceu foret antistes sacrato more dicatus.
Talia signa sacrum portendunt esse futurum,
Prospera quod rerum liquido fortuna declarat;
Hoc gestum ludis apicum sed seria firmant,
Almus Alexander cum uitam funere clausit.
Post haec successit florens Athanasius aeuo,
Qui gregis excubias ut pastor ouile tuetur
Contra beluarum fraudes rictusque luporum,
Qui lustrare solent mandras et saepta bidentum.
Hic ergo praesul stolidorum dogmata demens
Scaeuos scismaticos et mille pericula perfert;
Quem idem scismatici spissa fallente caterua
Infamare student fingentes friuola falsa,
Dum regi monstrant euulsum carne lacertum
Et loculo gestant uulgi ad spectacula truncum;
Quod magico stolidi dicunt fantasmate gestum
Turpiter Arsenium sic fantes corpore mancum,
Qui dudum extiterat librorum tramite lector.
Tum iubet Augustus uatem Constantius almum
Protinus amessi porro de finibus istuc.
Sed secus euenit, quam machina straba putabat,
Praefatus lector dum fraudem prodidit atram;
Tunc pius antistes detecta fraude maligna
“En, inquit, sanam lectoris cernite dextram
Necnon neruosam cuncti spectate sinistram!”
Tum nouus insonti crebrescit laude triumphus,
Quando sacerdotem noscunt sine crimine sanctum;
Aemulus obstipuit, fraudis dum scena patescit.
Buxeus o quantos obtexit pallor inertes
Seu certe quosdam rubrae confusio frontis!
Sic rea suffragante Deo commenta fatescunt.
Sed contrita rotis extollit uipera cephal
Et rursus ructat tetrum de fauce uenenum;
Namque alia sanctum nituntur fallere fraude.
Femina nempe procax strofis instructa nefandis
Insimulare studet stuprorum crimine uatem,
Sed dicto citius uerborum spicula peltis
Presbiter obtundit mecham molimine uincens,
Quem probrosa manus strictim fallentis obuncat.
Sed tamen antistes Christi testudine fretus
Aemula scaeuorum uitat figmenta uirorum:
Delituit senis annorum cursibus intro
Cisternae latebram descendens usque profundam,
Quae limphis uacua praestabat tecta tigilli.
Qua latuisse ferunt lustris uoluentibus ipsum,
Cerneret ut nusquam radiantem lumine Phoebum;
Iustitiae uero solem septemplicis aethrae,
Quem sacra per biblos descripsit littera lautos,
Pectoris intuitu desistit cernere numquam.
Garrula nunc Babilae depromat cartula palmam
Plurima pontificis pandens praeconia clari,
Qui excubias gregis et caulas uallare bidentum
Imbutus fuerat conscripto dogmate bibli
Dirorum contra morsus rictusque luporum.
Princeps, imperium qui Romae rexerat amplum,
Immo triquadrum discreto limite mundum,
Non cunctante gradu cum sanctae limina ualuae
Vellet adire ferox strofa stimulante maligni,
Tum pius Augustum castigans uoce superbum
Increpat antistes contempto stemmate regis:
Fatu defendens sacri uestibula templi
Praecipit audacter maculatum caede cruenta
Absidam ecclesiae pullis non tangere palmis.
Ducitur augustam quapropter praesul ad aulam,
Vt uice uerborum strabo cum rege loquatur.
Impius extemplo uenerandum cogere poenis
Christicolam coepit constrictum nexibus artis,
Vt supplex ueterum oraret figmenta deorum,
Dilubri statuis libans holocausta litaret.
Quod flamen felix ut spurca uenena recusat
Nec blandimentis inclinat colla sacellis.
Tum tres infantes germano foedere uinctos,
Quos prius imbuerat scripturae dogmate praesul,
Imperat Augustus lentis sexare flagellis,
Quatenus inflictis nutarent pectora flagris,
Quae prius obstiterant regi parere nefando.
Sed tamen infantum non cedant corpora poenis;
Quin magis horrendas uincunt praecordia uirgas,
Quamuis sanguineos fudissent uerbera riuos
Crudaque per teneras rorarent uulnera pulpas.
Tunc demum capital perpessus sorte sacerdos
Aethera glauca petit deuicta morte triumphans,
Necnon inuestes, sursam migrante magistro,
Hoc est effebi, quos rubris serta rosetis
Ornabant, pariter caelorum culmen ouantes
Angelicis iuncti penetrabant coetibus altam.
Quis ualet urbane laudes sermone polito
Fari sanctorum sub caeli culmine claras,
Qua croceos Titan radios defundit in orbem,
Dum lustrat latum reflexo tramite mundam?
Sed tamen egregios depromens garrula scabro
Incipiat celebrare uiros nunc pagina uersu,
Quos materna simul matrix enixa gemellos
Edidit in mundo sortitos nomina dupla!
Quorum alter Cosmas, Damianus dicitur alter;
Imbuit hos pariter saecli doctrina medelam
Necnon diuina praestauit gratia gratis,
Vt possent fibris putres explodere pestes
Atque salutiferam morbis impendere curam
Artibus horrendas pellentes corpore clades.
Mutos et maucos, claudos surdosque repertos,
Luscos ac strabos, qui torta luce fruuntur,
Blessos ac balbos, qui scaeuis uerba loquelis
Fantes corrumpunt et, quicquid debile fertur,
Caelitus instaurant, Christo donante, salute
Sicque luem carnis trudunt medicamine spurcae.
Nec tamen eximio uirtutum munere dites
Auri fallentis gestant marsuppia farsa,
Sed loculos nummi calcant ut tetra uenena
Omnia donantes gratis pro stipe superna.
Princeps interea, mundi qui sceptra regebat,
Martires edictis multat crudelibus atrox.
Tum geminos pelagi praedictos gurgite fratres
Merserat in pontum fretos uirtute Tonantis;
Algida sed uitreis mitescunt aequora flustris,
Dum dicto citius sanctos ad litora uectant:
Sic compressa salis sacra uirtute potestas
Turgida fluctiuagis sopiuit caerula campis,
Dextera dum patris portum patefecit in undis.
Impius idcirco cernens uexilla tropei
Altera Gorgoneis molitur damna uenenis.
Nam truculenta ferox flammarum pabula torret
Et sarmentorum fornacem fomite farcit,
In quam flagrantem sacros detrudere iussit,
Vt rogus insontes prunarum torre cremaret
Artus, quos dudum turgescens gurgite pontus
Mergere non quibat limpharum fluctibus atris.
Sic facula flammae fornacis fomite friget,
Vt miles Christi neglecto turbine flammae
Redderet ingentes pro uita sospite grates,
Ceu salamandra focos solet insultare pyrarum,
Quamuis congerie glomeretur forte rogorum.
Tunc crucis in patulum coguntur scandere robur
Atque faretrarum densas sufferre sagittas.
Mox sator aeternus, qui sanctos iure triumphat,
Spicula tortorum confregit dira reorum;
Exin martirii sumpserunt serta cruenta
Ad conuexa poli migrantes culmina celsi.
Nec meminisse moror praeconia clara Chrisanti,
Quem merito mundus famosa laude frequentat.
Hunc igitur genitor florentem tempore proto
Tradidit inuestem rethorum forte magistris,
Vt puer indolis librorum disceret artes,
Quos mundana colit stolido sapientia sensu;
Qui fuit, ut fertur, donatus mente sagaci
Ardens ingenio et prudens pectore puber.
Post haec illustris cum sacra uolumina lector
Auribus hausisset caelesti grammate scripta,
Protinus antiquae contemnens dogmata sectae
Falsa uetustarum calcauit friuola legum
Et dicto citius nanctus rudimenta fidei
Flagitium sceleris baptismi diluit unda;
Mox publice Christum paganis praedicat ultro
Dira superbarum spernens tormenta minarum.
Tum genitor sobolem naturae iura resoluens
Truserat in tenebras conclusi carceris atras
Magnopere metuens fisci decreta nefandi;
Insuper et capital tremulus formidat acerbum.
Sed cum mens iuuenis ferret tormenta libenter,
Mox aliam genitor concinnans machina scenam
Lubrica mundanis admouit gaudia pompis:
Serica purpureis praebens uelamina peplis,
Quae moritura facit fetoso uiscere bombis,
Induit egregium pretiosa ueste nitentem.
Tunc iussu patris conuiuia larga puellae
Diliciasque ferunt epuli luxusque culinae
Vestibus ornatae uariis et fronte uenusta,
Talibus ut pompis miles mollesceret audax,
Ferrea quis crebro cedunt praecordia uirum.
Sed tamen armatus Christi testudine tiro
Oscula uirgineis dispexit lubrica labris
Nec penetrare sinit stuprorum spicula pectus,
Sed procul excussit iaculatas fraude sagittas:
Non, sicut cecinit sponsali carmine uatis,
Mellea tunc roseis haerescunt labra labellis,
Dulcia sed Christi lentescunt labra labellis.
Venit ad extremum uirgo certamen adulta
Daria Vestalis formosa fronte rubescens,
Aurea cum glaucis quam comit lunula gemmis.
Nititur haec iuuenem Veneris constringere nexu,
Quatenus ad thalami flectat conubia mentem.
Haec falerata fuit facundis freta loquelis;
Denique diserti stupuerunt forte magistri
Virginis ingenium biblorum famine fultum:
Nempe tenax scripti fuerat ueloxque legendi.
Sed secus euenit fortunae casus opacae:
Dum pius opposuit fatis contraria fata,
Daria, quae dudum seruabat numina Vestae,
Credidit altithronum, caeli qui sceptra gubernat,
Facundis uirgo uerbis conuersa Chrisanti.
Tunc simulata tori fingunt consortia fatu
Moribus et castis uiuunt concorditer ambo,
Vt spurcum penitus uitarent pectore naeuum
Et maculam Veneris pullam, cum corde fugassent.
Post haec baptismi sacratis tingitur undis,
Quatenus exuuias spoliaret mente uetustas
Et noua de liquido sumatur gurgite lodix;
Tum uirgo ueterum spreuit documenta librorum
Et sequitur Christi quadratis dogmata biblis.
Quis poterit uulgi tantas numerare cateruas,
Quantas exemplis egerunt credere Christo?
Traditur idcirco poenis torquendus acerbis,
Septuaginta uiri quem denso milite seruant,
Herculis in fano ni forsan tura litaret.
Tunc miles coepit dirus uexare negantem
Anthletam domini fretum uirtute superna
Vdis et crudis neruorum nexibus angens
Torrida flammantis laturum caumata solis;
Sed puncto citius laxantur lora lacertis
Omnipotente Deo restes soluente nefandos.
Ecce suras iterum cipporum uincula cludunt
Cruraque cum rigidis nectebant turgida lignis:
Extemplo cippum findit regnator Olimpi,
Quamuis hunc stolidi caecata mente ligarent.
Lotia tunc lictor crudelis spargere iussit
Sacros umectans artus fetore putenti, -
Qui liquor, ut dicunt, atrum fantasma fugabit -
Dum uernam domini sperat necromantia fretum;
Sed putor ambrosiam flagrabat nectare suauem.
Exin tortores buculam deglobere byrsa
Mandant, ut crudo stringantur tergore membra
Martiris ardentem passuri lumine solem;
Torrida sed Titan compressit fulmina feruens,
Vt nulla insontis ferrent incendia membra.
Tum reciproca uirum claudunt ergastula sacrum:
Arta catenarum constringunt uincla lacertos
Necnon et collum nectunt cum crure gemello;
Ecce repente pius nodatos arbiter artus
Eripit et chalibis mox stricta ligamina rupit.
Porro cum sanctum nodoso uimine miles
Caederet infaustus, rubro qui sanguine gaudet,
Sed - mirum dictu - sceptrorum flagra beatus
Ictibus argutis martyr non sensit acerba;
Quin immo, ut plumae, mollescunt uimina sancto
Lenia, ceu uiridis lentescit papirus amne.
Claudius his signis compunctus credidit ultro:
Septuaginta uiros conuertens dogmate claro
Fecit baptismi purgari gurgite mersos.
Quapropter rubro perfusos sanguinis ostro
Miles ad aethereum faustus perduxit Olimpum;
Quos simul obstrusit felix spelunca sepultos
Lucida perpetuae uisuros praemia uitae.
His conuexa poli merito lustrantibus alta
Daria cum duro patitur tormenta Chrisanto.
Impiger ast ille strictus molimine ferri
Truditur in tenebras laturus carceris atras,
Lurida quo putridis fluxerunt stercora criptis;
Nectare sed fetor cedit ceu luce latebrae.
Truditur interea sceleratis Daria scortis
Prostibulum mechae penetrans sine crimine scaeuo;
Sed leo de clatris rugibundus mittitur artis
Virgineos artus tutos seruare puellae:
Si quisquam cuperet sacrum temerare pudorem
Gestibus obscenis contrectans corpus honestum,
Arcam ceu quondam probrosus contigit Oza,
Protinus oppeteret confusus fronte petulcus
Rictibus et rabidis, corrosus dente leonis,
Vltricem poenam sentiret morte ferina.
Tunc demum Augusti, qui Romae regna regebat,
Decreto rubras sumpserunt morte coronas
Et simul in cripta pausant sablone sepulti,
Quos simul in uita uexauit poena cruenta.
Credimus, ut faustis glomeratos iure cateruis
De gremio tumuli, cum tellus sponte dehiscit
Et genus humanum tumbis emerserit atris,
Suscitet ad requiem, mundum qui laxat habenis.
Tempore transacto sanctum gentilibus armis
Ecclesiam Christi tempestas saeua cruentans
Martiribus sacris mortis discrimina mille
Conglobat insontes torquens sine crimine culpae,
Vt miles Christi stricto mucrone negaret,
Impia tortorum cum ferret flagra malorum.
Hos inter quidam Iulianus nomine martyr
Horrida sanguineis perfert certamina poenis.
Quem pater ad scolam, cum primo glesceret aeuo,
Prodidit, ut tomis dialectica dogmata rerum
Et simul rethoricas biblorum disceret artes.
Mox igitur iuuenis ueterum documenta librorum,
Quamuis in tenero pulcher pubesceret aeuo,
Limpida discipulus scripsit scolasticus astu;
Cumque pater sobolem uetulus uidisset adultam,
Nititur indolem claris natalibus ortam
Flectere cum precibus, thalamorum ut iura capessat,
Quatenus inde foret post successura nepotum
Progenies, mallet si ditem ducere sponsam.
Flagitat indutias septem sufferre dierum,
Quatenus hoc spatio pulsaret uoce Tonantem
Subnixis precibus rogitans oracula, diui
Certius ut quiret Christi cognoscere nutum.
Denique transacto uenerandus tempore puber
Lecto sopitus cum somno membra dedisset,
Oroma per noctem cernebat rite supernum;
Caelestes fatus sic felix auribus hausit:
“Protinus e strato festina surgere, miles!
Ne metuas iuuenis sortiri dote puellam
Dulcia neu rigidus frangas decreta parentum,
Sed tamen hanc sociam sanctam seruare memento,
Quae tibi cum mero copulatur corpore uirgo!
Namque pudicitiae comes indefessa manebit.
Multa mihi populi seruibunt milia passim,
Quae uestris credent caelorum sceptra loquelis.”
Interea iuuenis patris praecepta facessit
Et simulata tori spondens conubia matri
Accipit ornatam gemmis auroque puellam.
Attamen altithronus quadrati conditor orbis
Pacta tutatur sponsum cum uirgine castum,
Propria fuscarent ut numquam crimine membra
Luxuriam carnis frenantes ilibus almis,
Praesertim pia cum Christus praecordia pungens
Per somnum moneat castum seruare pudorem.
Nam bibli seriem, quem rex direxit Olimpi,
In thalamo cernunt aurato grammate scriptam,
In quo uirginitas seruari sancta iubetur;
Exin uernarum fundant coenubia Christi,
Normam iustitiae qui seruant tramite scripto;
Virginibus quoque condunt gurgustia cellae,
Quas licet inferior sexus discriminet ordo,
Non tamen inferior uirtutum cardo sequestrat.
In quis nempe decem monachorum milia florent:
Cantibus assiduis et psalmi carmine crebro
Hic famulabantur iugiter noctesque diesque
Viribus infractis pulsantes atria caeli,
Astriferi precibus dum lustrant limen Olimpi.
Interea ueteris ructantur fauce draconis
Atra uenena sacras Christi torquentia turmas.
Tum miles Christi nodoso fuste flagella
Sustinet immerito constrictus nexibus artis,
Flagraque cum crepitu persultant caede cruenta,
Donec purpureo rorarent sanguine riui:
Sic sequitur dominum deuota mente minister
Ad superas arces angusto tramite tendens,
Vt prius angusto tendebat calle magister
Sanguine purpureo demens peccamina mundi,
Dum pius in patulum dignatur scandere lignum.
Tum luscus tortor sensit detrimenta pupillae
Martiris afflictus flagris et stipitis ictu;
Mox monoptalmi restaurat lumina martyr,
Quamuis pontifices fani ludibria passi
Reddere non possent euulsam stipite lucem.
Insuper excelsum forti compage sacellum -
Quinquaginta simul stabant simulacra metallis -
Diruit ad fundum sternens molimina prisca.
Non Mars uulnificus, qui belli semina spargit
Rancida Gorgoneis inspirans corda uenenis,
Dilubri statuis potuit succurrere parmis;
Nec Venus aut Veneris prodest spurcissima proles;
Aurea sternuntur fundo simulacra Mineruae,
Quamque deam stolidi dixerunt arte potentem;
Nec Bacchus ualuit, cui frondent palmite uites,
Vt referunt falso ueterum figmenta librorum,
Numine nutantes fani fulcire columnas,
Sed titubant templi tremibundis marmora crustis
Et ruit in praeceps tessellis fabrica fractis.
Neptunus, fama dictus regnator aquarum,
Qui regit imperium ponti turgentibus undis,
Falsas effigies, quas glauco marmore sculpunt
Aurea seu fulua quas ornant petala fronde,
Non ualuit ueterum tunc sustentare deorum.
Alcides fertur Centauri uictor opimus,
Flammea qui pressit latronis flamina Caci,
Quamuis fumosis ructaret flabra loquelis:
Herculis in cripta sed torquet dextera; claua
Non tamen in templo rigida uirtute resultat,
Qua famulus Christi supplex oramina fudit.
Vulcanus catax, quem fingunt igne potentem
Torrida flammigeris moderantem fulmina frenis,
Funditus occubuit fraudatus torre rogorum.
Sic quassata ruit simulacris machina lapsis,
Vt ueterum narrat uerax historia regum:
Cum geminam flamen prolem peccare uideret
Nec tamen asperitas patris compesceret ulla
Plecteret aut sontes crudescens ultio natos,
Acriter idcirco exarsit uindicta Tonantis,
Quatenus arca Dei dirae post funera stragis
Ducta per Azotos simulacrum sterneret altum;
Tunc ruit in frontem confracto poplite Dagon
Et caput infandum funestos liquerat artus
(Quod uulsum ex umeris ciues in limine cernunt,
Aurora in fuluis dum luxit lutea bigis
Et croceum iubar in quadrum flauesceret orbem
Ac roseos patulis radios infunderet aruis)
Spinaque cum trunca membrorum parte remansit:
Haud secus in diuos, quorum cassata potestas
Ad fundam cecidit, saeuit regnator Olimpi,
Expers ut nullus diri discriminis esset,
Ceu stili series praesenti grammate pandit.
Sic quoque terga dedit cassato numine Phoebus
Qui fuit infausti Saturni filius atrox,
Iupiter, ingentem quem pompant carmina uatum:
Hic patris imperium, quod fantur opuscula prisca,
Contra naturam pulso spadone capessit;
Tum miser in Latio demptis genitalibus exul
Delituit nati uitans discrimen acerbi.
Nec Pluton prodest, qui tetris tartara sceptris
Rexit et inferni furua regnauit in aula;
Hic Cereris sobolem nigrantes uexit ad umbras,
Sed regina sequi matrem Proserpina nolle
Fertur in antiquis falsato grammate biblis.
Nec Pan, Arcadiae quem gens colit exta litando,
Plurima dum ueribus torrebunt uiscera flammis,
Contulit auxilium fani fundamine fracto.
Machina celsa labat, cum culmina fracta fatescunt:
Nec glus lentescens murorum moenia pangit
Nec durus scopulus calcis compage quadratur;
Sed simul exhausta ueterum uirtute deorum,
Insuper augusti quassata mole sacelli,
Diruit in cinerem uindex censura Tonantis,
Vt precibus martyr supplex cum uoce poposcit,
Quatenus altithronum, lauta qui regnat in arce,
Possent clarificis pagani credere signis.
Vnica tunc soboles praefecti credidit ultro,
Dum pia fructiferis pandit praecordia uerbis
Martiris amplexus felix oracula puber.
Tunc simul in latebras truduntur carceris atras,
Qua damnatorum putrescens forte cadauer
Turpiter introrsum bulliret uermibus atris;
Sed tamen insontum complentur nectare nares
Olfactum ambrosiae spirantes forte supernum,
Nec lucis radius linquens ergastula cessit,
Limpida sed tenebras arcebant lumina furuas:
Sic Deus in sanctis alma uirtute triumphat.
Tum custos cernens rerum miracula tanta
Credidit altithronum saluantem saecula regem;
Baptismum nanctus stipatur milite denso,
Qui prius excubias seruabant carceris atri.
Imperat interea multatum morte cadauer
Surgere de nigris anima redeunte latebris,
Quod prius obuoluens constrinxit fascia nexu:
Mortuus euigilat disrumpens tartara tetra.
Tunc precibus turmae uasto crepitante tumultu
Hortantur iuuenem uero depromere fatu,
Qualiter exanimis furuae uestibula ualuae
Infernique nigras posset penetrare latebras
Et rediuiuus item splendentem cernere solem;
Edidit extemplo leti decreta resurgens
Postumus angelica prodens suffragia turbis.
En iterum sancti strofa stimulante draconis
Martires in cupas merguntur fomite farsas,
In quibus atra picis massa flagrauerat ardens;
Nec non sulphureas ructant incendia flammas
Et sarmentorum comburunt pabula pagi,
Donec in aethereas flamma prorumperet oras;
Sed tamen insontes Christi suffragia uallant.
Licia tunc digitos oleo madentia nectunt,
Quae mox ignis edax flammis combussit acerbis;
Non tamen exussit sanctorum torre lacertos.
En iterum gypsa spiris sinuata malignis
Caerula pestiferis extollit colla uenenis:
Martires ad theatrum truduntur reste ligati,
Rictibus ut rodant sanctorum membra leones
Necnon mandibulas ursorum ferre cruenta
Cogeret insontes tortorum poena lacertos.
Sed secus euenit sanctis uictoria palmae:
Bestia sanctorum labris uestigia linxit
Obsequium praebens praedas oblita recentes.
Sic mutante Deo mitescunt corda ferarum,
Quamuis stultorum torpescant corda uirorum,
Vt quondam uates cola cum commate prompsit:
“Et didicere truces praedam seruare leones.”
Post haec martirii mercantur serta cruenta
Lucida stelligeri scandentes culmina caeli;
Ad quorum tumbas gelidae post funera mortis
Corpore calloso deni uenere leprosi,
Qui simul in sacro baptismi gurgite mersi
Spiritus et carnis sumpserunt corde medelam.
Antiquo fuerat famosus tempore quidam
Legitime Christo famulans uernaculus alto,
Quem genuit mundo clarum Nilotica tellus
Sacra pudicorum quaerentem lucra uirorum;
Quem uocat Aegiptus crebris rumoribus Amos.
Plurima hic gessit uirtutum signa sacerdos;
Qui fuit in Nitriae frondosis accola dumis
Squalida deserti procurans iugera ruris.
Hic locus ex nitro sortitur Nitria nomen:
Creditur interdum, quod nomen saecula gignunt
Causa fortunae, si his confidere fas est.
Si fors aut fatum seu constellatio quicquam est.
Si Parcae nulli parcentes fila gubernant
Mortalis uitae fusoque rotante minantur,
Quod uehit in collo tereti uertigine molam;
Sed magis arbitror, quod sic errata reorum
Nitria purgauit, sicut corpuscula nitro
Sordibus expurgata malis et lota nitescunt.
Hic quodam offendit turgentem tempore Nilum,
Qui fecunda rigat flustris Memphitica regna;
Nam transire uolens obtata lintre carebat.
Sed spoliare uetat carnem uerecundia frontis,
Corpore ne nudo temeraret iura pudoris.
Tum dicto citius spumantes litore limphas,
Pinniger ut praepes, transfertur caelitus ultra,
Discifer ut dudum momenti tempore uates
Angelico raptu lustrabat Chaldea regna,
Vt uernam domini nutrirent crustula farris.
Ecce puer quidam laceratus dente molosi
Atque uenenato perpessus uulnera rictu
Vertitur in rabiem fraudatus mente sagaci;
Ferrea quem strictis nectebant uincla catenis,
Bacchatur quoniam uagabundis passibus amens.
Idcirco prolis luxerunt fata parentes
Et ueneranda petunt flentes oracula sancti,
Vt miseri cladem et uulnus sanaret acerbum.
Quem consulta ferunt tali cum uoce dedisse:
“Reddite nunc uiduae sublatum fraude iuuencum,
Et sospes soboles uobis comitatur amanda!”
Olli mirantur, quod nosset clancula furta,
Quae prius abstrusis credebant gesta latebris.
Dum genitor gaudens gratatur sospite nato,
Actutum scaeuis reddunt direpta rapinis;
Sic fors euenit, uerax ut uoce spopondit.
Tempore mox alio dolium deferre poposcit;
Quod duo uouerunt, alter sed uota fefellit.
Idcirco gelida constrictum morte camellum
Perdebat gippum, quo uascula ferre pepercit;
Sospite perfruitur sed uerax alter asello,
Qui promissa seni compleuit uota benignus.
Hunc uidit ferri felix Antonius olim,
Linqueret egregius cum carnis uincula miles,
Angelicis turmis ad caeli sidera uectum
Pulchraque perpetuae penetrantem limina uitae.
Tempore iam prisco fuit Apollonius almus:
Edidit hunc signis clarum Nilotica tellus.
Hic erat in quadrum uulgatus laudibus orbem
Praebens exemplum quingentis fratribus aequum
Et pubertatis desertum tempore quaerit;
Nam ter quinquennis mortalis aufugit ultro.
Hic octena simul conuersans lustra peregit
Centies exorans nocturnis ferme latebris
Et totidem uicibus sic gessit forte diurnis,
Vt genibus flexis et curuo poplite patrem
Cernuus oraret fretus pietate Tonantis;
Stuppea cui fuerant pepli uelamina texti,
Donec degebat, numquam passura senectam;
Claruit idcirco celebri rumore coruscans.
Nam pagana procul uulgi cultura manebat,
Qua stetit antiquo dilubrum more dicatum;
Inde sacerdotes crebro simulacra ferentes
Bacchantum ritu longis anfractibus errant.
Taliter ut uidit dementes forte cohortes
Fanorum statuam per girum ferre nefandam,
Tum fixis genibus pulsabat uoce Tonantem
Et mox stare facit bacchantes agmine turmas,
Funditus ut nullus cum plantis pergeret usquam;
Sed cuncti pariter uelut aenea signa rigebant
Torrida flagrantis perpessi lumina solis,
Dum plus aestiuo torrebat tempore Titan.
Interea, damnum dum norunt unde fuisset,
Credula doctrinae spondent praecordia uerbis
Mistica caelestis sumentes dona lauacri,
Aemula si precibus disrumpat uincla sacerdos,
Passibus ut properis trames per rura patescat
Et possent solito pergentes calle meare.
Ille moras rupit fundens oramina sursum,
Dum crebris uicibus celsum pulsabat Olimpum.
Sic sator arcitenens dissoluit competa clausa
In tantum, ut cuneus uotorum compos abiret
Purgatus maculis baptismi gurgite sacro,
Idola fracta frians et mox in frusta resoluens.
Lis quondam pacem crudescens rupit honestam
Inter credentes, qui Christum corde fatentur,
Et diffidentes, qui Christum fraude refutant;
Nam Bellona ferox infecit corda uenenis,
Arma cruenta ferens turbauit foedera pacis.
Procedunt acies densa stipante caterua;
Horridus exultat crudo certamine Mauors:
Cornua rauca sonant et salpix classica clangit,
Dum stimulant Martem bombosa uoce falanges.
Tum celer aduenit praefatus forte sacerdos,
Qui pacare studens belli certamina saeua
Nititur accensam fraudis restinguere flammam
Et necis horrendae stolidum sedare tumultum.
Sed quidam incentor bacchatur mente maligna,
Qui caput et princeps ac pugnae signifer atrox
Extiterat dicens se numquam pignera pacis
Malle, tetram donec perpetret funere mortem.
Tunc ait audacter depromens fata futura:
“Sic tibi contingat leti fortuna cruenta,
Ceu uerbis optas crudeli calce casurus!
Solus nempe necem cernes moribundus acerbam,
Sospite cum reliqui uita funguntur ouantes.
Sed tibi post funus non praebet terra sepulcrum,
Bestia sed rabidis discerpet rictibus atrox
Et uolucrum pariter truncatum rostra lacessant!”
Sic fuit, ut uerax fatur sermone sacerdos:
Funere transacto tectum sablone cadauer;
Rursus mane uident rumpente crepuscula luce
Beluis effossum funesto corpus ab antro
Et uolucrum rictus artus lacerasse nefandos.
Tum passim populi credebant esse prophetam,
Dum celer effectus rerum spectacula pandit:
Omnes certatim, qui fanis tura litabant,
Lurida culturae linquunt simulacra uetustae
Limpida mundantis sectantes dona lauacri.
Hic pater illustris celebrans solemnia paschae
Vndique deserti turmas asciscere iussit
Atque cateruatim cuneum glomerare fidelem.
Post haec, exactis missae concentibus omnes
Fercula dum solitae peterent paupercula mensae,
Vescuntur pariter sicco nutrimine farris
Necnon fasciculis, quos hortus tempore uerno
Germinat ex gremio, cum glescit gramine tellus.
Tum pius alloquitur tali cum uoce cateruas:
“Credula si uere gestamus pectora, fratres,
Nunc precibus dominum, caeli qui regnat in arce
Et regit imperium, mundi dum sceptra gubernat,
Pulsemus pariter solamina digna petentes,
Quatenus impendat iudex alimenta misellis;
Nempe die festo laxantur frena rigoris!”
Ecce dapes lautas et munera larga ciborum
Ante fores antri cernunt - mirabile fatu.
Haec gestant geruli, quos umquam nemo uidebat,
Quamuis Aegipti lustrasset passibus arua.
Punica mela uident granis citrisque referta,
Botros et ficos et plures ordine tortas;
Cernitur hic etiam palmeti dactilus alti
Et mel lentescens cerarum machina clausum
Atque faui croceum destillans flumine nectar
Et simul ubertim candescens lacte colostrum.
His gestis geruli properant abscedere rursus,
Ast olli Christo coeperunt reddere grates,
Fercula qui dapibus largus compleuit opimis.
Vsque diem penti, quem dicunt nomine, costen
Sic Deus omnipotens, qui cuncta latentia noscit,
Diliciis proprios tantis pascebat alumnos.
Iam famis Aegipti multauit clade cohortes:
Ecce cateruatim densis uenere maniplis,
Vt pariter miseri peterent alimenta ciborum.
Tum tres expendit sportas cum pane refertas,
Quas prius exorans palma benedixerat alma;
Bis binis exin nutriuit mensibus omnes,
Vt numquam penitus farris fragmenta negaret
Nec tamen exhaustis cessaret sportula crustis;
Sic quoque naturam pinguis cumulauit oliui,
Vt quondam Helias legitur cumulasse propheta
Lenticulae crassum fecundans ore liquorem.
Ecce sacerdotis pandam praeconia lauti,
Mentio dum sancti pulsat penetralia cordis,
Cuius quadratum crebrescit fama per orbem
Atque per extremas fulget prudentia metas.
Qui fuit interpres et custos uirgo pudoris,
Ebrea Romanis uertens oracula uerbis.
Nam rudis et priscae legis patefecit abyssum
Septuaginta duos recludens bargina biblos,
Quos nunc sacratis describit littera cartis.
Insuper elicuit tractatus iure stupendos
Atque prophetarum commentis clancula certis
Dicta retexebat pandens misteria rerum.
Inclitus hic constat scedis per saecla magister,
Quae nunc per mundum scribuntur rite quadratum,
Scilicet illustris lectorum turma per orbem,
Eusebio genitore satus, ceu prodidit idem
Enumerans ueterum uulgata uolumina patrum,
Ex quo saluator nostrae cunabula carnis
Sumpserat in terris emundans crimina saecli,
Quando crucis gabulum sacrato corpore scandit
Et genus humanum pollutum fraude maligni
Vulnera perpessus purgarat sanguine rubro.
Quis tanto studio geminarum famina legum
Aut tam solerter rimari nititur umquam,
Ceu meditatus erat sacros dedasculus idem,
Vt psalmista canit, noctesque diesque libellos?
Aemulus idcirco pollutus peste liuoris
Rictibus horrendis uatem lacerabat eundem:
Faucibus inuidiae sic gloria carpitur atris
Et laus almorum mulcatur fraude malorum;
Namque canes crebro stipant latratibus aprum
Vndique uallantes densa cingente corona,
Ast ille infestos dispergit dente molosos
Et uoti compos saltu regnabit in alto.
Iam nunc almorum descripta laude uirorum,
Candida uirginitas paradisi cara colonis
Quis dedit, ut mundus celebret praeconia uastus,
Supremis donec soluantur saecula flammis,
Dum colles ut cera fluunt saltusque fatescunt,
(Immo post mundum, cum cesset cyclos Olimpi,
Clarius ante thronum sanctorum serta nitescunt),
Tempus adest sacras metris uulgare puellas,
Qualiter integritas uirtutum culmen adeptis
Virginibus dederit nitidas gestare coronas,
Dilicias saecli quae temnunt corde profanas
Fetida pomparum linquentes gaudia sontum,
Vt dominum lucis deuota mente sequantur,
Agnum uirginea spissis cum forte cateruis
Stipat in aethereo caelorum culmine turma
Et grex cum pastore pio gratabitur albus,
Purpureis uernant qua campi floribus arua
Et lupus horrendis non frendet rictibus atrox
Pascua nec norunt crudelis damna latronis,
Sed pacis iugiter perpes concordia regnat.
Nunc igitur casto ueneror rumore Mariam:
Versibus egregiam nitor laudare puellam
Cui mundus merito celebrat praeconia totus.
Quae fuit Israhel claro de germine gentis
Desponsata proco fecunda puerpera uirgo;
Sed Deus omnipotens, quadrati conditor orbis,
A quo processit praesentis machina mundi,
Cui secreta patent ex alto culmine cuncta
Quique abstrusa suo perlustrat lumine tetra,
Virginis intemerata uidens praecordia castae
Maluit, ut prolem peperisset uirgo supernam,
Sordida qui ueniens dempsisset crimina mundi,
Dum dilubra dedit Christo atque sacella pudoris.
Mox genuit uerum lumen de lumine patris,
Exueret mundum ut furua caligine Christus,
Qua genus humanum tetro torpebat in orbe,
Vsquequo clarifici luxerunt lumina solis,
De quo iam dudum cecinerunt uerba prophetae.
Haec, inquam, uirgo caelesti pignore feta
Edidit ex aluo saluantem saecula regem,
Imperium mundi solus qui iure gubernat,
Vt dudum angelico discit uirguncula fatu,
Cum pater altithronus Gabrihel misisset ab astris.
Haec fuit, egregius quam promit carmine uatis,
Qui Solimis quondam diues regnauit in aruis,
Hortus conclusus florenti uertice uernans,
Fons quoque signatus caelesti gurgite pollens
Necnon et turtur tremulus; cui praescius infit
Angelus: “En sobolem generabis uirgo perennem
Atque puerperium paritura puerpera gignes:
Filius altithroni faustus uocitetur in aeuum!
Spiritus e caelo ueniet sanctissimus in te:
Virtus ecce tuo confert umbracula cordi;
Patris obumbrabit te, uirgo, celsa potestas.”
Quo dictu matris turgescunt uiscera fetu,
Qui genitus mundum miseranda labe resoluit
Atque crucifixus scelerata piacula dempsit.
Porro Caeciliae uiuacem condere laudem
Quae ualeat digne metrorum pagina uersu?
Quae sponsum proprium conuertit dogmate sancto
Mellea carnalis contemnens ludicra lusus,
Basia dum potius dilexit dulcia Christi
Candida praepulchris complectens colla lacertis.
Quamuis armoniis praesultent organa multis
Musica Pierio resonent et carmina cantu,
Non tamen inflexit fallax praecordia mentis
Pompa profanorum, quae nectit retia sanctis,
Ne forte properet paradisi ad gaudia miles.
Taliter interea compellans uocibus infit,
Dum secreta petunt concessa lege tororum:
“Angelus, en, inquit, superis tranauit ab astris.
Hic me patronus caelesti foedere fulcit,
Vt nequeam prorsus quicquam carnalis amare;
Namque meum iugiter conseruat corpus in aeuum,
Vt nullus ualeat spurco succensus amore
Contrectare mea probroso crimine membra;
Sed mox angelicis ulciscens uindicat armis,
Qui me pollutis nituntur prendere palmis.”
Sic deuota Deo conuertit femina sponsum
Necnon et leuirum soluens errore uetusto,
Donec credentes sumpsissent dona lauacri
Facti municipes in summis arcibus ambo,
Martires effecti carnis tormenta luentes.
Siciliae tellus, quam uallant caerula ponti
Fluctibus et rabies pulsat per saecula salsis,
Edidit Agathen Christi famulatibus aptam,
Accola quam Siculus famosa laude frequentat;
Quae se diuinis subdebat cultibus ultro.
Nam pubertatis florebat tempore Christo
Diuitias mundi conculcans mente caducas
Et sequitur dominum deuota iuuencula Christum
Omnia saeclorum mox ornamenta relinquens.
Quis uero poenas uerbis enarret acerbas
Aut mortis ualeat clades effarier atras,
Quas tunc in terris perfert uirguncula membris?
Horrida uulnifici patitur discrimina ferri,
Quod castum lacerat corpus mucrone cruento:
Pectora uirgineis fraudantur pulchra papillis
Purpureusque cruor stillans de carne fluebat.
Sic quoque carnifices torrebant igne puellam
Virgineos artus assantes torribus atris;
Sed dicto citius perdebat flamma uigorem
Ignibus innocuis exurens membra puellae.
Nec fuit in poena simplex uexatio carnis,
Sed triplex potius torquet strictura lacertos,
Dum rogus ardescens et rubrae fragmina testae
Necnon et rigidi crudelis sectio ferri
Membra cruentabant spurco sine crimine culpae.
Tum pater omnipotens, deuotae uirginis altor,
Arcibus aethereis defixit lumina terris
Femineum indolis gaudens spectare triumphum;
Mox dedit auxilium clemens defensor egentum,
Fortior ut fieret truciter torquentibus illam.
Post haec martirii mercatur sanguine serta
Perpetuas regni sumens ex carne coronas.
Denique post obitum signorum non uacat expers,
Quamlibet in tumba pausarent ossa sepulcri
Et sacer astrifera gauderet spiritus arce.
Tempore nam quodam feruescens ignibus Aetna
Torrida flammiuomis trudebat sulphura riuis:
Tunc ruit in praeceps ambusta cacumina linquens
Congeries lapidum liquefactaque uiscera montis.
Tum Siculus cultor flammarum fulmina cernens
Ignibus opposuit sanctam cum corpore tumbam,
Et dicto citius sopiuit damna focorum;
Vnde Trinacriae tellus exultat in aeuum.
Cum stolidi proceres, qui mundi regna regebant,
Martires immerito mulcata carne necarent
Seu potius fuso decorarent sanguine sanctos,
Passuros inter fuerat uirguncula quaedam,
Lucia, quae dominum dilexit sedula Christum.
Quam de stirpe bona et claris natalibus ortam
Nonnulli iuuenum thalamis adsciscier optant,
Sed sacrata Deo foedus sociale reliquit
Mores ob castos et caeli regna lucranda.
Haec matrem monuit fessam languore cruento,
Tangeret ut tumbam, qua clausum uirginis almae
Agathae corpus placida sub morte quieuit,
Femina ceu quondam fluxu uexata cruoris
Occulte Christum tetigit; quam fimbria pepli
Curauit medicans domino donante salutem.
Sic igitur genetrix sancta uirtute sepulcri
Claudebat patulas extemplo credula fibras,
Vt numquam flueret uenarum riuulus ultra
Et dicto citius siccaret sanguinis undam.
Tunc proles coepit uerbis narrare parenti,
Quod uellet iugiter Christo seruire pudica
Atque torum sponsi mallet contemnere uirgo
Aurea gemmatae linquens crepundia pompae
Vtque peregrinis daret ornamenta procorum
Pauperibus stipem tribuens et munera mancis
Thesaurosque suos sub caeli conderet arce.
Filia mox matrem fatu correxit amico
Credula uirgineis pandentem pectora uerbis,
Vt simul offerrent dites patrimonia Christo.
Quod dum compertum uulgi sermone crebrescit
Atque fatigantur sacris rumoribus aures,
Tetrica mox sponsi feruent praecordia felle
Gorgoneis infecta malis pro uirgine adempta,
Quam sibi saluator sponsam copularat adultam
Sanguinis arratam conquirens dote puellam.
Ignescunt populi limphatica corda furentis
Ringitur et consul dira Pascasius ira,
Dum altercaretur crudus cum uoce tyrannus
A Christo sponsam nitens auferre uenustam.
Tum nec sermonum stimulis cedebat acerbis
Neu blanda flecti lenonum fraude ualebat,
Quamlibet ad tetrum traheretur fune lupanar
Atque boues pariter trusissent restibus almam,
Quasquam tortores assarent igne tenellam,
In quo nigra picis necnon et pinguis oliui
Flumina terrifico crepitabant torre pirarum,
Vt magis horrorem sentiret uirgo beata,
Plurima dum flammis augerent pabula pagi.
Sed cito uexantis cedebat machina poenae:
Innocuis prunae coxerunt membra fauillis
Defensante Deo flammasque fugante rogorum.
Tunc igitur morbo mentis cruciatus acerbo
Non tulit opprobrium iudex a uirgine factum,
Candida sed rigido uiolauit uiscera ferro:
Purpureus cruor extemplo de carne manauit.
Nec tamen exultat saeuus de morte tyrannus
Neu gratatur ouans pro Christi uirgine caesa,
Sed Siculi nexis stringebant colla catenis
Nodatis merito nectentes bracchia uinclis.
Sic reus aduenit Romanam consul ad urbem,
Vt uindicta grauis noxam puniret inormem,
Dum cruor insontis cum sontis sanguine fuso
Vlciscebatur digne pro talibus ausis.
Sic quoque Iustinam modulabor carmine castam
Aurea uirgineo lucrantem regna pudore,
Quae terrena tori disrupit uincla iugalis
Florida mundanae calcans commercia uitae.
Huic procus illustris prauo succensus amore
Nectere non cessat uerborum retia frustra,
Vt sibi forte foret dotalis uirgo per aeuum,
De qua posteritas esset uentura nepotum.
Sed cum tale nefas gestiret mente malignus
Nec tamen insontem posset peruertere fallax
Virginis aut fibras caecis incendere flammis,
Nititur egregiam magicis maculare uenenis.
Tunc famosus erat Cyprianus fraude nugaci
Doctus in horrenda sceleratorum arte magorum;
Qui tunc auxilium spondebat ferre petenti
Plurima scematizans sacrae molimina menti
In tantum, ut diris certaret demonis armis.
Quos magus assidue strofosus misit ad almam,
Vt pia pulsarent stimulis praecordia stupri;
Sed cum uirgo Dei spreuisset tribula carnis
Lurida tetrorum confringens tela latronum,
Credidit altithronum saluantem saecula Christum
Ad dominum tota conuersus mente fidelis:
Paenituit tandem magus idola spurca relinquens
Expertus, uirgo quid posset ferre pericli,
Quae numquam ualuit superari mille nocendi
Artibus, incesti sed fugit crimen iniquam.
Post haec imperio regeret cum Claudius orbem
Impius edictis sanctos crudelibus urgens, -
Heu scelus! - ut Christum damnati uoce negarent,
(Nolentes autem sectari scita tyranni
O quam dura necis grauiter tormenta luebant!)
Tunc Iustina suum ferro supponere collum
Sanguinis aut riuos non horret fundere fibris.
Sic geminis felix ornatur uirgo triumphis:
Martira cum roseis rubuit ueneranda coronis,
Candida uirgineis florebat femina sertis;
Cum qua martirii meruit uexilla cruenti
Crudus athleta Dei Cyprianus fuso cruore,
Sicque poli pariter scandebant sidera sancti,
Vt praedira necis pariter tormenta tulerunt.
Eugeniam porro claris natalibus ortam,
Gemmam uirgineo rutulantem stemmate rubram,
Quis digne indoctus metrorum uersibus usquam
Rusticus explanet, cuius praeconia passim
Latus concelebrat sub caeli cardine mundus
Atque supernorum reboat concentibus aula?
Denique baptismi nondum cunabula sacra
Suscipiens Christum miro ueneratur amore
In tantum, ut proprios dempsisset femina crines
Caesarie spreta sumens signacula Christi
Ac sexum simulans posset tonsura uirilis
Hac ratione rudi sic occultare latentem.
Namque crucem domini sincera mente uirago
Gratulabunda uehens basternam linquit inanem
Pergere cum pueris, astus quos arte fefellit,
Vt remeare queat prudens per deuia uirgo
Passibus et properis sanctorum limina lustret
Pontificemque petens baptismi lucra capessat.
Protinus ad sedes uenit basterna relictas;
Quam ut creuere simul spretam remeare parentes,
Pectora ferratis riguerunt marcida curis;
Plurima tunc etiam fortunae casibus acta
Turma propinquorum questus e pectore promit
Salsaque palpebris effundit flumina luctus:
Tristia rorifluis umectant imbribus ora.
Tum bino spadone fuit comitata uirago,
Suspicio ut nullam posset generare querelam.
Hanc Deus insontem, pius auxiliator egentum,
Clementis dextrae clipeo protexit inermem,
Vt cecinit dudum famosus carmine uates.
Nam mentita fuit strofosis lingua loquelis
Criminibus stupri nitens damnare puellam;
Sed pater omnipotens, qui cuncta latentia noscit,
Virginis intactae uoluit monstrare triumphos
Auctorem sceleris populo praesente reuincens:
Sicut matrona stimulis agitata maligni
Illustrem Christi famulam sermone procaci
Deformare studet naturae iura rescindens,
Sic iterum infelix plebis uallante corona
Magna cachinnantum pateretur ludicra uocum
Plecteret et merito uultus confusio noxam,
Vt numquam dicant gentes: “Vbi est Deus eorum?”
Floruit in mundo quaedam uirguncula Christi,
Agne cui nomen prisci dixere parentes.
Inclita haec fuerat flagrans uirtute pudoris, -
Aetatis decimus necnon et tertius annus
Fluxerat in terris - cum primo glesceret aeuo
Illuuiem mundi contemnens corde nefandam.
Sed procus illustrem praefecti filius Agnam,
Qui famosus erat regali fasce, togatus
Subnixis precibus thalamis adsciscere nitens
Aurea cum rubris offert crepundia gemmis
Necnon argenti spondendo plura talenta
Nititur intactam donorum fallere uisco,
Sicut auem nectit nodosis retibus auceps.
Sed mox letiferam sensit uirguncula cladem,
Crebrius hauriret si spurcas aure loquelas
Aut pulsaretur probrosis uirgo labellis:
Muscipulam metuens spreuit sermone petulcum.
Nam sponsam potius spondebat se fore Christi
Virgineo semper seruantem foedere corpus,
Qui se rite subarrauit cum dote fidei
Anulus et cuius sacrauit membra puellae.
Plurima quapropter patiens discrimina uirgo
Pertulit in terris insons ergastula tetra,
Sed prius aspectans certantis bella puellae
Arbiter horrendas discussit carceris umbras
Et clarum e caelo lumen de lumine fudit,
Virginis ut tenebras non ferrent lumina furuas.
Truditur ad tetrum scortorum casta lupanar,
Quatenus incesti fuscetur crimine uirgo
Almaque probrosis notetur uita loquelis,
Quae infamare student uernarum nomina Christi,
Vt lacerare solent latrantes fauce molosi.
Tunc procus aduenit densa comitante caterua
Garrula uerbosis contorquens spicula labris,
Quod sua dispiceret castis conubia uotis;
Sed Deus, insontes qui semper iure triumphat,
Irae caelestis punit mucrone reatum.
Nam dicto citius crudeli funere uitam
Liquerat horrendi contingens tartara Ditis,
Qui sanctam uoluit maculoso laedere gestu.
Mox igitur precibus disrupit uincula mortis
Pallida purpureo restaurans membra colore,
Quae mulcata prius torpebant frigore leti,
Quatenus inde forent laudis praeconia Christo,
Vnde prius fuerant spurcis ludibria uerbis.
Nam Constantinam sanauit tumba sepulcri
Et sarcofagus, qua pausant membra puellae,
Vt merito posset regnantis filia regis
Aeterno regi regum, qui regnat in aethra,
Reddere magnificas pro uita sospite grates.
Virgo dicata Deo florebat tempore prisco, -
Nomine hanc Teclam ueteres dixere parentes -
Quae conuersa fuit sacrato dogmate Pauli
Et Christum sequitur conubia pacta relinquens.
Virginitatis amor flagrans in corde puellae
Dulcia mundanae spreuit consortia uitae;
In qua fundauit caelestis gratia mentem,
Saecula quam penitus numquam mollire ualebant,
Durior ut ferro foret ad tormenta cruenta.
Hanc pater et genetrix pactis sponsalibus ambo
Ad stirpem generis satagebant dedere nuptis,
Sed mens uirgineis ardescens torrida flammis
Gurgite mundano perfusa tepescere nescit,
Quamuis uerborum rorarent imbre parentes,
Sicut nimbosis stillabant aethera guttis.
Propterea focus et flagrans accenditur ignis:
Vulcanus late feruebat torribus atris,
Vt uirgo felix ferret tormenta rogorum
Consumptura piam falso sine crimine carnem.
Tali femineam sontes molimine spinam
Excruciare student, membratim quatenus ossa,
Si fieri posset, uacuarent cruda medullis;
Sed Deus aeterna defendit ab arce puellam,
Vt uoti compos flammas euaderet ignis.
Truditur ad rictus uirgo laceranda leonum,
Diris ut rodant muliebres morsibus artus;
Bestia sed sacrum non audet carpere corpus
Defensante Deo deuotae membra puellae,
Dum tenerae carni non usquam sponte pepercit.
Sic sator electis, cum mundi scammate certant,
Aurea caelestis largitur praemia regni.
Haec suprema suae decorauit tempora uitae
Purpureo sanctam perfundens sanguine carnem,
Martira perpetui dum scandit limina caeli.
Eulaliam prosae uulgatam laudibus olim
Metrica nunc studeant uenerari carmina sanctam,
Quae mortale nihil uano dilexit amore
Nec quicquam in mundo satagit praeferre Tonanti,
Sed cunctas pariter pompas contempsit opimas,
Funditus ut spretis caeni squalentis adinstar
Diliciis gazae sequeretur libera Christum!
Hinc thalami luxus et gaudia blanda tororum
Atque caducorum sortem dispexit honorum,
Quatenus in caelis castae uirtutis amator
Arbiter omnipotens impendat praemia uitae,
Qui solet assiduis castos armare triumphis
Militibusque suis portam reserare per aethram,
Dum uincunt sancti fallentis proelia mundi
Atque coronatis gestant uexilla maniplis.
Tempore Gothorum fuerat uirguncula quaedam,
Quae proprium ex scola sumpsit Scolastica nomen.
Hanc Deus ubertim caelesti munere ditat,
Aurea uirgineo lucrantem praemia uoto.
De qua hoc praecipuum uitae rumusculus almae
Deuulgare solet, latus qua tenditur orbis,
Quod fratrem sibimet germano foedere uinctum
Subnixis precibus gestit compellere uirgo,
Quatenus acciperent sacrorum dulcia noctu
Fercula librorum et sancti conuiuia uerbi,
E quibus affatim saturantur pectora plebis
Atque saginantur sanctorum corda uirorum.
Sed fidus precibus frater non flectitur ullis,
Quin immo sanctam contempsit uoce sororem.
Tum uirgo Christum pulsabat corde benignum,
Vt sibi dignetur uulnus sanare doloris.
Mox igitur caelum nimboso turbine totum
Et conuexa poli nigrescunt aethere furuo:
Murmura uasta tonant flammis commixta coruscis
Et tremuit tellus magno tremibunda fragore;
Vmida rorifluis umectant uellera guttis
Irrigat et terram tenebrosis imbribus aer;
Complentur ualles et larga fluenta redundant.
Tunc mansit nolens, qui pridem sponte negauit,
Quod germana petit deplorans anxia curis.
Sic Deus auscultat deuota mente rogantes,
Quamlibet a nullo solandi uerba capessant.
Nobilis in Roma uixit pulcherrima uirgo
Constantina nouae praebens spectacula uitae
Omnibus, integre qui conuersarier optant
Lurida linquentes ueteris contagia uitae.
Haec, inquam, uirgo caelesti freta patrono
Contempsit mundum felix cum flore uirentem,
Arida ceu paleae proiecta peripsema sordent;
Vtque magis stupeas, rumorem aduerte parentum!
Nam pater auguste regnorum sceptra gubernans
Imperium mundi Christo regnante regebat,
Qui Constantinus sortitur nomen in aeuum.
Hic sobolem sanctam miro dilexit amore,
Dum uitae merito late praeconia cursant.
Quam pater intactam summus sub dote spopondit,
Felix uirgineis cum iam pubesceret annis;
Namque proco fuerat, quo non praestantior alter
Regibus escepiis, mundum qui iure gubernant,
Desponsata probo pactis sponsalibus arrae;
Sed Deus integram satagens seruare puellam
Satrapae mentem stimulis compungit acutis,
Funditus ut pompas saecli spreuisset opimas
Mallet et immunis regi famularier alto
Diliciis mundi quam opulentis degere diues;
Cui sic euenit miranda salutis origo.
Tempore nam quodam diris exercitus armis
Scythicus adueniens densa stipante caterua
Hostibus innumeris Traciam uastabat inertem.
Tum gener Augusti uallatur milite paruo;
Moenibus inclusus mox propugnacula scandit,
Armis diffisus saeuo grassante tumultu,
Esset ut horrendae crudescens mortis imago
Et desperatus torperet miles in urbe.
Tunc consul, Paulo necnon hortante Iohanne,
Ocius excelso deuotus uota spopondit,
Vt saluatori reliquum seruiret in aeuum
Christicola clarus dilubra uetusta relinquens,
Si populi strages et saeua pericla duelli
Protinus auferret solita clementia Christi
Temperiem reddens discusso turbine belli.
Quae cum dicta forent spondentis uoce sequestra,
Extemplo Christi sensit solacia praetor
Caelicolis superis mos defendentibus urbem,
Aemula dum passim uerterunt terga falanges
Pace salutiferis populum stipante coronis.
Denique dum uoti remeasset compos ad urbem
Compta triumphorum sortitus labara princeps
Inclita Romanis reuehens ex hoste tropea,
Seruorum decies quingentos liberat heros,
Hoc est uernarum famulantia milia quinque
Participes faciens Romanis ciuibus omnes.
Nec petit Augustum pactam sibi reddere sponsam
Coniugium penitus famosum sponte recusans;
Spreuit opum nodos mundique reliquit habenas,
Vt pauper Christum miles sequeretur egentem
Iam factis complens scripturae dicta loquentis:
“Vota uouete Deo reddentes debita pacta!”
Sic Deus omnipotens famulam protexit amantem,
Vocibus assiduis pulsantem regna Tonantis,
Vt se seruaret sator, integritatis amator,
Lurida linquentem scaeui colludia luxus.
Plures nam Christo conuertit dogmate turmas
Exemplo simul et celebri rumore coruscans;
Vberius pandunt geminae quod forte sorores
Attica et Arthemia praetoris sanguine cretae,
Quem Gallicanum uocitabant saecula prisca.
Praefatas cuius soboles regina monebat,
Virgineum castis ut seruent gestibus aeuum;
Florida quae pariter meruere tropea pudoris,
Dum mundum linquunt transacto tempore uitae
Et faustae properant ad caeli sidera sursum.
Nec minus interea Romae tiruncula Christi
Floruit Eustochium, uenerandae filia Paulae,
Infula quam nitidae comebat casta iuuentae
Legibus angelicis seruantem iura pudoris,
Quamuis Blesellam saecli fortuna sororem
Necteret ad thalami copulam taedasque iugales
Vincula comptorum passuram blanda tororum;
Attamen ereptum sic luxit sponsa pudorem,
Cum uir mundanae clausisset limina metae,
Plangere ceu solet ablatum matrona maritum,
Anxia dum queritur singultu funera sponsi.
Hos igitur threnus, quos mundi fata facessunt
Letifer et morbus crudeli calce lacessit,
Eustochium lacrimis uirgo non sensit amaris
Mellea mundani temnens contagia luxus.
Aspidis ut morsum spernebat basia buccis,
Dulcia sed Christi compressit labra labellis,
Oscula dum supero defixit limpida sponso,
Vt cecinit quondam famoso carmine princeps,
Qui sceptrum regni Solimis erexit in aruis
Personam Christi sponsali dramate sumens.
Sic, inquam, uoti uixit uirguncula compos,
Vt merito fama reliquum celebretur in aeuum.
Cui sacer interpres conscripsit opuscula plura,
Qui rudis et ueteris digessit famina legis
Ebrea Romulidis uertens oracula linguis
Necnon Argolicas Italo sermone loquelas;
Idem translator biblis opulentus opacis
Transtulit in Latium peregrina uolumina pandens
Thesaurosque simul librorum forte Pelasgos
Edidit in lucem, quos bargina texerat umbra
Clauibus Ausoniae uerbi clustella resoluens.
Tomum praeterea comptum sermone polito
Ad famulam Christi scripsit dedasculus idem,
In quo pinguntur castae praeconia uitae,
Qualibus integritas ornetur candida sertis
Immunes artus seruans sine sorde petulca.
Sic soboles Paulae degit lectissima uirgo,
Donec supremam clausissent saecula metam;
Aurea tum propere penetrarat regna polorum
Spiritus, ad superas anima remeante cateruas.
Hic quoque metrorum crebrescat laude per orbem
Demetriadis honor sacratae uirginis almus!
Quam licet Europae faustis natalibus ortam
Plurima cum densis celebrarent agmina turmis,
Punica sceptra tamen praeconia sancta stupescunt
Virginis egregiam uulgo mirantia famam.
Sicut enim lichinus modii non cluditur umbris,
Summa sed potius fulgescens arce locatur,
Omnibus ut radiet clara cum luce coruscans:
Sic sacrata Deo casto uirguncula sexu
Vixerat in terris caelesti freta patrono.
Inclita haec fuerat generosa stirpe parentum
Nobilibus titulis uitae cunabula sumens,
Sed tamen ante Deum multo generosior extat
Virtutum meritis rutilans, ut gemma coronae.
Pulchra comis cirrisque decens et candida uultu
Fronte caperrabat frugalis uirgo Tonantis.
Hanc opulenta sibi certatim turma procorum
Formosam specie thalamis asciscere gestit,
Plurima dum felix ditis patrimonia gazae
Possidet, obrizum et gemma fulgente metallum,
Ac segmentata fulgebat ueste uirago;
Innuba sed uoluit dotales linquere pompas
Et superi potius sponsi lentescere labris
Suasia compressis impendens oscula buccis.
Nam nuper legi facundo grammate biblum,
Virginis eximiam qui scribit commate uitam,
Vt precibus genetrix subnixis sancta poposcit,
Cum pia trans pontum pulsaret carta magistrum,
Scriberet ut soboli doctrinam rite supernam,
Qualiter in cordis thesaurum condat acerra
Virgineum seruans stupri sine sorde pudorem.
Tempore quo rigidos saeui tormenta tyranni
Anthletas Christi cogebant ferre cruenta,
Tres simul illustres sumpserunt forte sorores
Splendida purpureis plectentes serta coronis,
Dum simul integritas candens et passio rubra
Virginibus Christi cumulabant praemia dupla;
Quarum per prosam descripsi nomina dudum.
Impius Augustus, qui mundi regna regebat,
Has Christi famulas nuptis asciscere gestit,
Plurima sacratis promittens dona puellis,
Si mallent omnes consortes esse procorum
Nobilium pulchra fungentes dote uirorum;
Si uero nollent ritum complere iugalem,
Mox tormenta iubet sanctas perferre puellas
Lurida passuras strictis ergastula claustris,
In quibus exiguae caperent nutrimina crustae.
Sed tamen insontes felix Anastasia uernas
Pascere non cessat praebens alimenta misellis;
Quae stipem quaestus simul et patrimonia gazae
Martiribus confert mortis discrimina passis.
Illius idcirco deuulgant saecula famam
Et rumor laudis perpes crebrescit in aeuum;
Quae contempta sui spreuit patrimonia sponsi
Et sequitur dominum neglecta sorte mariti.
Pertulit idcirco poenas matrona cruentas,
Quas nunc in cartis biblorum digerit ordo
Et legitur felix descriptis passio scedis,
Annua dum redeunt celebrandis tempora fessi
Denique praedictas germana mente sorores
Diri tortores ducunt e carcere caeco,
Quas simul aspiciens formosis uultibus atrox
Praeses Dulcitius spurco succenditur igne
Luxuriue stimulis caeco et correptus amore.
Plurima tunc pellax spondebat dona puellis,
Si mallent animo nutum complere nefandum.
Sed famulas Christi protexit parma pudoris
Spicula luxuriae spernentes corde profana.
Sed nocturna quies cum fessos occupat artus,
Dulcia dum famulae cecinissent carmina Christo
Odis psalmorum pulsantes ostia caeli,
Audet atrox sanctam spurco flammatus amore
Audacter cellam stolidis irrumpere plantis;
Sed praestante Deo caecatur corde malignus,
Basia caccabis dum stultus tradidit atris:
Sic ollis niger, sic furua sartagine teter
Per totam noctem praeses diluditur amens
Defensante Deo sacrasque tuente puellas;
Egreditur tandem infelix gurgustia linquens.
Quem scelerum socii nequeunt cognoscere fronte,
Sed procul abscedunt uasto crepitante tumultu:
Linquentes laruam furuum fantasma putabant.
Nam proprias acies fautor caecabat iniquus,
Vt solus nebulam strofae non nosset adulter,
Cernere quam reliqui quirent sine fraude maligna.
Tum petit Augusti demens suffragia questu,
Vindicet ut flagris uernarum crimina sontum;
Quo uiso proceres densa stipante corona
Cum colaphis caedunt et lento uimine flagri,
Vt procul effugeret facies laruata nefandi.
Ducitur ad propriam famulis comitantibus aulam
Moxque clientelae resonant singultibus aedes,
Dum cernunt dominum picea fuligine pictum:
Autumat incassum fretas uirtute magorum
Hoc sibi clasma tetrum sacras gessisse puellas;
Idcirco peplis iussit fraudare beatas,
Pasceret obscenos ut nudo corpore uisus,
Quos prius in latebris fraudis fantasma fefellit.
Sed Deus ex alto, qui sanctos iure triumphat,
Cum forti famulas dextra defendit inermes,
Vt nullus posset membris auferre ciclades.
Venit ad extremum princeps Sisinnius atrox,
Vt famulas Christi, si nollent tura litare
Nec dilubrorum ritus offerre profanos,
Insontes pariter crudeli morte necaret.
Sed nullus ualuit sanctas terrore minarum,
Quamuis centenis plagis incumberet atrox,
A Christi cultu mentes discludere fixas.
Tum geminas iussit flamma crepitante cremari;
Quae sic orantes potius quam damna ferentes
Angelicis ulnis ad caeli sidera scandunt.
Tertia sed sequitur cuneum uisura supernum
Tramite dissimili tendens ad praemia uitae,
Spicula dum patitur longis exempta faretris
Vulneribus crebris occumbens saucia uirgo
Purpureusque cruor tenera de carne cucurrit.
Praeterea geminas diuulgat fama sorores
Romae sortitas primae cunabula uitae:
Nomine nempe prior felix Rufina uocatur,
Altera posterior florens aetate secunda.
His pater Asterius necnon Aurelia mater
Nobilium pulchra consulunt dote procorum;
Sed tamen illustres sponsalia iura recusant
Cunctaque fallentis mundi patrimonia spernunt,
Vt sponsi thalamis, caeli qui regnat in arce,
Iungantur iugiter, qua floret pulchra iuuentus
Et numquam aggreditur rugis sulcata senectus.
Harum igitur sponsi neglecto tramite Christi
Errorum anfractus salebroso calle sequuntur,
Quamuis ante fidem gestarent pectore puram.
Idcirco sponsae temnentes iura procorum
Vrbis Romanae linquunt fastigia celsa,
Vt tempestatem tranquilla mente nescirent,
Quam rea sponsorum concinnant famina sontum.
Namque petunt pariter basternis praedia nota,
Quae procul in Tusciae felices parte regebant;
Sed rursus Romam sponsis prodentibus ambae
Missis militibus propere ducuntur ad urbem
Squalores pariter passurae carceris atros.
Tunc Rufina soror dictis parere nefandis
Rennuit, ut uetitum fanis offerret honorem.
Caeditur idcirco cum lentis femina flagris,
Vt soror aspiciens mollescat mente Secunda,
Verbera dira pati cum sanctos cerneret artus;
Sed secus euenit, quam tortor credidit atrox,
Dum nutabundis non fatur uirgo loquelis.
Nam constanter ait numquam tremibunda Secunda:
“Affer cuncta simul nobis tormenta cruenta,
Ignes et macheras et rubras uibice uirgas,
Restes et fustes et dura grandine saxa
Caerula sanguineis arpagans uulnera riuis;
Quot tu poenarum genera crudeliter infers;
Ast ego tanta feram uicto tortore tropea,
Quot tu concinnas crudi discrimina leti,
Tot nos in supera numerabimus arce coronas!”
Tunc iterum carcer lanternae luminis expers
Passuras claudit fimoso stercore poenam,
Sed splendor lucis radiantis ab axe polorum
Furuas extingit latebrosi carceris umbras
Et fetor fimi ut turis flagrantia spirat.
Post haec in thermas ambusto torre calentes
Ambas trudebant diuino numine fretas,
Sed tamen in thermis crepitantes fomite flammas
Protinus extinxit caelestis rore potestas;
Artus uirgineos sic texit parma pudoris,
Vt nihil innocuis laesisset carbo fauillis;
Sed fax et fomes et dempto pruna uigore
Nequicquam ardentes sopito torre tepebant.
Tum famulas tortor sacratas imperat atrox
Pondere cum scopuli collum constringere nexu,
Alueus ut Tiberis mersisset gurgite glauco,
Quas prius exusti non audent urere torres,
Sed famulas Christi uectabant caerula fluctus;
Frigida cum uitreis stupuerunt flumina flustris,
Ad ripas remeans rursus cum sospite uita.
Corpus uirgineum dum nat ceu planca carinae
Tunc iussu rigidi truculento principis aeque
Sanguine purpureo sanctarum membra rubescunt;
Ambae martirii mercantes serta cruenta
Necnon uirgineos sumpserunt iure triumphos:
Rura relinquentes caelorum regna capessunt.
Quamuis ossa tegat tellus et tumba sepulcri
Artus includat pro Christo funera passos,
Donec scintillans exurat saecula carbo,
Attamen ad caeli scandunt spiracula sedes
Absque chao densis gestantia labara turmis,
Quando cateruatim uallant caeleste tribunal.
Tempore quo Decius triquadrum rexerat orbem
Militibus Christi mortis discrimina patrans,
Extitit in Roma binarum forte sororum
Fama praecipuis pulsans rumoribus aures;
Quas nullis poterat tormentis uincere tortor,
Quamlibet insontes multaret caede cruenta,
Vt uitae auctorem reflexa mente negarent,
Altera de geminis felix Anatolia dicta,
Altera sed gestat uerum Victoria nomen.
Has igitur sponsi claris natalibus orti
Ad prolem generis satagunt coniungere nuptis;
Sed mens uirgineis ambarum torrida flammis
Stuppas luxuriae combussit torre pudoris
Spurcitias mundi contemnens corde caducas.
Diuitias spargunt simul et patrimonia dantes
Aurea purpureis calcant crepundia gemmis
Cunctaque pauperibus mox ornamenta misellis
Nil sibi seruantes uendunt pro stipe superna.
Nuntius e caelo pinnatus labitur alto:
Flammeus aspectu, niueo candore coruscus
Sceptrinum uimen dextra gestabat in alma;
Ambas alloquitur tali cum uoce puellas:
“Nunc procul a uestro pallorem pellite uultu,
Pectore nec pauido quatiens timor ilia pulset,
Dum uobis thalamus paradisi sede locatur,
In quo perpetui numquam consortia sponsi
Deficient, penitus sed gaudia longa manebunt,
Si uos uirginitas comes indefessa tuetur!”
Tunc ambae seruant castae consortia uitae,
Angelus ut dederat sancti praecepta pudoris
Vsque fugam uitae, cum mors in limine latrat
Marcida depopulans uitali pectora flatu.
His igitur gestis ringuntur scaeua procorum
Pectora letifero zeli maculata ueneno,
Dum cernunt amplum sponsas expendere censum.
Interea Romam linquens Victoria uirgo
Exul in exilium Tribulanae ducitur urbis,
Quo draco funestus ructabat flamina uentris
Limpida letiferis corrumpens aera uenenis
In tantum, ut ciues uasto crepitante tumultu
Linquere iam mallent pollutam flatibus urbem
Exosi latebram, qua horrens belua latebat.
His igitur miseris spondet Victoria uirgo,
Credula si domino pandant praecordia Christo
Lurida pestifero linquentes idola cultu,
Vt dicto citius truculentam flamine gypsam,
Quae turmas uulgi multabat strage cruenta,
Pelleret e populo, dum mallent credere Christo.
Quod dum sponderent concordi uoce cateruae,
Ilico squamigerum proturbat uirgo celydrum
Et procul in uacuas iussit reptare salebras;
Mox draco crudelis sermonum pondere pressus
Deserit obscurum squamosa pelle tigillum.
Sic uirgo felix aethrali freta triumpho
Ingentem explodit sancta uirtute colubrum,
Vt numquam ulterius serpens irrumperet antrum;
Sed procul abscedens incultis exulat aruis,
Iusserat ut gypsam uerbo terrente migrare
Ciuibus impendens expulso natrice palmam.
Tunc rogitat ciues felix uernacula Christi,
Quatenus in cripta sibi, natrix unde nefandus
Aufugit, pariter dignentur condere cellam.
Mox ueneranda Dei supplex ut uirgo poposcit,
Insuper et decies senas iunxere puellas,
Quae precibus crebris laudarent uoce Tonantem,
Odis Dauiticis modulantes carmina sancta.
Tunc procus Eugenius dilubri flamine fretus
Turificare iubet munusque litare Dianae,
Alma sed imperium spreuit complere nefandum.
Idcirco macheram stricto mucrone uibrabat
Crudelis tortor fundendo fluenta cruenta
Virgineos artus consecrans sanguine rubro.
Mox interfector sensit discrimina palmae,
Arida marcescens dum torpet dextra lacerti;
Insuper expertus calloso corpore lepram
Vermibus et scatens efflauit flamen in auras.
Sic quoque famosis felix Anatolia signis
Claruit exilium scaeui perpessa tyranni.
Consulis en sobolem constrictum nexibus artis
Expertem sensus cum bruta mente uagando
Hostibus explosis restaurat pectus anhelum.
Quo rumore rudi diuersis pestibus aegros
Conglomerant pariter stipantes agmine sanctam:
Ollis optatam reddebat uirgo salutem,
Necnon et marsum, qui toruam carmine gypsam
Irritat, ut sanctos crudelis belua lacertos
Dentibus horrendis et rictu rodat aperto,
Extemplo curat disrumpens uincla celydri,
Qui prius in spira marsum glomerauit inertem.
Idcirco cursim festinat credere Christo
Agnoscens propriam tanta uirtute salutem,
Insuper et meritum cumulauit sanguinis ostro
Praemia sumpturus cum caeli coetibus almis;
Candida post sequitur cum binis martira sertis:
Integritas nitidam necnon et passio rubram
Plumabant pariter macta uirtute coronam.
Digestis igitur sanctorum laudibus almis,
Quorum rumores sub caeli culmine flagrant,
Restat, ut ingentes depromant carmina pugnas
Ex uitiis procedentes, uirtutibus atque
Virginibus Christi quae caeli regna negabunt
Florida lucifluae claudent et limina portae,
Ni uirtute Dei procul eliminata fatescant
Et fugiant furuas Christo trudente sub umbras.
Ecce cateruatim glomerant ad bella falanges,
Iustitiae comites et uirtutum agmina sancta;
His aduersantur uitiorum castra maligna,
Spissa nefandarum quae torquent spicula rerum,
Aemula ceu pugnat populorum turma duorum,
Dum uexilla ferunt et clangit classica salpix
Ac stimulant Martem legionum cornua cantu.
His, inquam, denso uirtutes agmine plures
Occurrunt uitiis: gestantes bellica signa,
Cassida cum thoracis necnon ancile duelli
Et macheram uerbi peccati monstra necantem
Se in spatium pariter portant ad proelia mundi;
Virtutes quoque parmarum testudine sumpta
Saeua profanorum contundunt tela sparorum.
Virginitas igitur, quae calcat crimina stupri,
Quam non deturpat peccati scaeua cicatrix,
Contra bellantes studeat certare cateruas
Octenosque duces, quibus haerent agmina saeua,
Viribus armatis nitatur uincere uirgo!
Nec solum prodest tirones sternere stupri
Et macerare suam crudeli uibice carnem,
Cetera ni fuerint uitiorum crimina septem
Ad diram prostrata necem grassantibus armis:
Vt populus domini liquit Memphitica sceptra
Vmida cum siccis peruadens caerula plantis
Et quater annorum compleuit tempora dena,
Hoc est octeni spatiosa uolumina lustri,
Vsquequo promissae telluris regna capessit.
Sed plebs Aegipti rubro sub gurgite mersa,
Qui turmas flustris densas perdebat aquosis,
Ingluuiem uentris iuste signare potestur.
Quapropter prauas expugnans uirgo cohortes
Hanc pestem primo diram certamine uincat!
Quam sequitur scelerata falanx luxusque ciborum
Ebrietasque simul necnon et crapula cordis,
Ingluuiem dapibus quae semper pascit opimis;
Sed gula, quae dulcis lurcatur fercula uictus
Et gestit saturare sui penitralia uentris
Ac stomachum farcire studet praepinguibus extis,
Ieiunii ualidis pellax prosternitur armis.
Nam protoplaustus, quem rex formauit Olimpi
Ruricolamque rudem palmis plasmauerat almis
Pectora fecundans caelesti flamine uitae,
Iamdudum cecidit prostratus fraude gulosa,
Dum uetitum ligni malum decerperet ambro;
A quo pestiferum glescebat semen in orbe,
Vnde seges spissa spurcis succreuit aristis.
Ebrietas animos solet eneruare uirorum:
Nam sator et mundi regnator post cataclismum,
Cum genus humanum multarent aequora flustris,
Pastinat in scrobibus frondenti palmite uitem
Atque bibens nectar nudabat turpe ueretrum,
Proles ut stolide rideret uoce procaci;
Quod probrum cupiunt fratres uelare paternum
Tertius et primus pepli sub ueste tegentes.
Si Bacchus ualuit uenerandum cogere uatem,
Vt deuotaret sobolem et genus omne nepotum
Dicens “Sit famulus Chanaan maledictus in aeuum”,
Nunc potius metuat defruti pocula uirgo,
Aethralem linquat ne uictrix forte coronam,
Ebrius ad uitae si nescit tendere callem!
Loth quoque, qui largus sceleratos uixerat inter,
Hospes hospitibus praebens umbracula lecti
Dapsilis et tribuens cunctis solamina uictus,
Cum scortatores et molles sorde cenidos,
Qui Sodomae facinus patrabant more nefando,
Caerula sulphureis torrerent fulmina flammis,
Nonne sator soboles stupro cognouit adultas
Ebrius? in thalamo natarum nescius errat;
Quod scelus infandum patraret crimine numquam,
Ni mero madidus nesciret iura tororum.
Quid memorem sapae temulentum nectare Nabal,
Qui genus extorris necnon et nomen auitum
Ebrius exprobrat stolida cum uoce cachinnans?
Et ni matrona prudens fore damna marito
Peruigili sensu nosset uentura maligno,
Heu quantos demens seu quales stragis aceruos
A rege spreto pateretur lentus in aula,
Vt nullum paries mingentem lotia nosset,
Ante Aurora rubrum quam lumen spargeret aruis!
Idcirco hanc beluam studeat superare uirago,
Ne balena uorax ualuas explodat Olimpi,
Spiritus ut nequeat paradisi scandere sceptrum!
Dura quidem iugiter uirtutes bella facessunt
Ingluuiem contra uincentem ferrea corda,
Sed tamen integritas ieiunis uiribus obstat,
Frangantur dapibus ne propugnacula mentis.
Nectaris idcirco contemnit pocula mulsa
Atque opulenta fugit pro Christo fercula uirgo,
Virginitas felix queat ut seruire Tonanti.
Exin certamen stuprorum bella secundum
Blanda cient caste Christo famulantibus alto,
Verum uirginitas scortorum casta lupanar
Conculcat pedibus caeni fetentis adinstar.
Ex hoc nascuntur monstro turpissima uerba
Necnon scurrilitas et scaeuo ludicra gestu,
Friuolus et fallax amor ac petulantia lusus.
O quantos qualesque uiros et laude celebres
Haec Bellona ferox sub tristia Tartara trusit
Virgineum demens strofosa fraude triumphum!
Non sic egregium uirtutis perdere palmam
Forma uenustatis ualuit compellere Ioseph,
Qui dominam spreuit nectentem retia luxus
Et stuprum fugiens pepli uelamina linquit.
Idcirco felix meruit Memphitica sceptra;
Quem totus celebrem terrarum praedicat orbis.
Quid referam Iudith generosa stirpe creatam
Prostibulum regis temnentem corpore puro
Et stuprum sceleris calcantem corde profanum?
Ciuibus idcirco mortis discrimina passis
Casta cruentatum gestauit bulga tropeum
Seruans integrum deuota mente pudorem.
Sic uitium carnis polluta sorde nocentis
Integritas almo contemnit casta triumpho
Aemula uirgineis proturbans bella sagittis,
Lurida prostibuli ne possit serpere uirus
In fibras fragiles succensis torre medullis.
Post Philargiria producit tertia bellum,
Interpretatur uitium quod forte cupido.
Haec ductrix pugnae stipatur milite denso,
Non sola graditur per publica strata pedestris
Arma cruenta ferens et spicula lita ueneno;
Haec comites prauos, id est mendacia mille,
Fraudes et fures ac falsis fribola gestis,
Appetitus turpis lucri et periuria inepta
Atque rapinarum maculatos crimine quaestus
Conglobat in cuneum cum falsis testibus ardens:
Vt psalmista canit lacrimans delicta reorum
Semper auaritiae nummi seruire uolentum
“Thesaurizat et ignorat, cui congregat illa”;
Paulus apostolico promulgat famine doctor
Sanctorum causam contestans esse malorum.
Hoc uitium idcirco conetur frangere uirgo,
Dum facinus uastum loculi gestator auarus
In dominum lucis strofa patrauerat atra;
Credita qui rabidis furtim marsuppia palmis
Compilat et stipem cupidus clam fraudat egentum;
Vltio quapropter letali calce reatum
Vindicat et furem crudeli uerbere plectit,
Qui regem caeli redimentem saecla cruore
Vendidit argenti caecatus munere demens.
Necnon Ebreae gentis regnator auarus,
A quo florigera fraudatur uinea Naboth
Coniuge crudeli scedam scribente nefandam, ...
Hoc scelus amborum strofoso crimine gestum
Castigat ex superis prospectans arcibus ultor.
Namque cruenta canes linxere fluenta tyranni,
Qua dudum occubuit scopulorum grandine uasta
Innocuus princeps, qui nullum laeserat armis;
Iezabel uero, quae tomum scripsit ad urbem
Atque probos domini multauit dira profetas,
Acriter horrendi discerpunt dente molosi
Membraque purpureo tabo perfusa ruebant.
Sic quoque quassatis princeps sub moenibus urbis
Perdidit aurati uitam per lucra metalli;
Tale fuit letum miserorum forte clientum,
Quos simul ad mortem saxorum turba terebat,
Cum domini populus muri pinnacula septem
Denso uallaret cuneo fulgentibus armis:
Salpicis et clangor necnon et classica sistri
Horrendum incussere metum per corda uirorum;
Mox euersa ruunt urbis fastigia fractae,
Quae dudum steterant, septenis arcibus amplae.
Aurea sic cupidus cumulans crepundia quaestu
Farcit egens iugiter fuluo nummismate saccum
Et tamen expleri rabies ambusta negatur,
Ceu laris accensi crepitant incendia flammis
Amplius et, quanto fuerint augmenta rogorum,
Tanto plus sitiunt, ut torris fomite flagrent:
Sic igitur cupidus necnon infernus et ignis
Conferri possunt terno paradigmate rerum.
Ast uero quartam trux congregat Ira cateruam,
Quae semper furibunda cupit discrimina belli
Et ciet ad pugnam mentes discordia fratrum,
Dum copulata piae disrumpit foedera pacis;
Ex hac nascuntur caedes cum strage nefanda
Et clamor uocis, simul indignatio frendens.
Sed moderata gestat cetram Patientia contra
Atque cruentatum ferro fractura cerebrum
Irae bacchantis strepitum compescit inormem,
Vincere ne ualeat furiarum maxima mentes,
Quamuis Gorgoneo stridat maculata cruore
Atque uenenatis mordendo sibilet ydris,
Dum caput ex herebo nigrantis filia Noctis
Tollit et in mundum Stygiis emersa latebris
Suscitat Allecto scaeuas ad scandala mentes.
Haec solet ad bellum ferratos ducere contos
Horrida facturos animabus uulnera sanctis,
Nostras ni dominus mentes defendat inermes.
Tristitiae quinto grassantia bella tumultu
Virtutum muros et propugnacula frangant
Tironesque Dei uexant crudelibus armis
Quaeque pusillanimis trux desperatio mentis
Opprimit incautum obtentu rancoris amari;
Bellator Christi sed mox umbone retundit
Gessa tristitiae - pariter genus omne mucronum -,
Quae mentem stimulare solent; ni forte fatescant,
Hunc morbum aegroti medicantur gaudia cordis
Spiritus et laeto moderans praecordia gestu,
Ne rigor et rancor mentis penitralia turbent,
Vt nequeat Christi securus uiuere miles.
Frangatur potius mox desperatio maesta,
Ne ruat in praeceps mentis statura labantis,
Si firmo careat nostri fundamine Christi,
Qui semper tremulos tutatur gratia gratis
Et nullum patitur letali uulnere labi,
Ni desperatus medicantem spreuerit aeger!
In geminas istud nomen se findere partes
Creditur et duplici dirimuntur tramite causae:
Vna salutaris tendens ad limina lucis,
Altera mortalis penetrans ad Tartara tetra;
De qua nos saluare Deus dignetur ab arce!
Hinc aciem sextam torpens Accidia ducit,
Otia quae fouet et somnos captabit inertes,
Importuna simul uerborum friuola sontum,
Instabiles mentis gestus et corporis actus;
Inquietudo simul stipatur milite denso.
Peruigil hanc pestem calcat constantia mentis,
Quae cetra Christi gestit defendere uitam:
Hostibus explosis secura pace potitur.
Spiritus ille uagus cupit, ut mens otia quaerat
Occupet et stupidum iam somnolentia sensum,
Sedula sollicitum pulset ne lectio pectus
Lumina nec uigilum scripturae tramite tendant.
Septimus insequitur densis exercitus armis,
Quam pestem prisci dicunt Cenodoxia Graeci,
Vana quod in Latium transfertur gloria nomen.
Haec protoplaustum pellexit fraude colonum
Dirum persuadente scelus fautore malorum,
Tales ex atro dum rupit pectore uoces:
“In quacumque die uultis decerpere fructum,
Mox patefacta fiunt uestratis lumina frontis
Necnon diuini uobis comitantur honores.
O quam falsa latro spondebat friuola mendax,
Vt concessa rudis fuscaret munera uitae!
Nonne satis foret, ut quadro cum cardine mundus,
Quem uertigo poli longis anfractibus ambit,
Vsibus humanis seruiret rite per aeuum,
Infula terrenos ni caeli comat alumnos?
Heu! scelus, heu! facinus miseris mortalibus ortum
Ex hoc est: uana praesertim gloria fretus
Haud metuit princeps, spe circumuentus inani.
Ex hoc gignuntur uitiorum fomite clades:
Letiferi primum uerbi contentio praeceps;
Inde heresis glescit necnon iactantia crescit,
His quoque congreditur praesumptio trux nouitatum.
Sed tiro infracta tectus testudine Christi
Horrida uulnifici detrudit spicula ferri.
Octauam cumulat truculenta Superbia turmam
Militibus Christi torquentem pila piacli;
Quae glomerare studet uentosa fraude maniplos
Et graditur semper fastu comitata maligno,
Dumque pedes pergit per mundi crimina fallax,
Sed cristata caput quassat sub nubibus atris;
Nam plerumque probos propriis prosternere telis
Nititur et strages alienis factitat armis.
Nascitur atra frutex ex ista radice frondens
Et nemus umbrosum diro de semine surgit:
Primo contemptus procerum praecepta docentum,
Dum mentis typhus uentoso pectore turget;
Necnon insidiae pestis progignitur inde,
Quae solet aequales tumido contemnere fastu
Atque satellitibus spretis regnare superba.
Namque per inuidiam letalia sceptra uigebant,
Dum praedo pellax et tetrae mortis amator
Auctorem generis strofa pellexit inani,
Scanderet ad superas arces ne turba nepotum;
Sic quoque liuoris tabo corruptus inormi
Splendida germani disrupit foedera frater,
Pinguia qui primus combusserat exta bidentum,
Dispiciente Deo crudelis munera Cain:
Inde praua seges glitibus densescet acerbis,
Sanguine purpureo dum scaeuus rura cruentat.
Inde superbarum nascuntur murmura uocum
Et crimen cordis dicto parere negantis
Ac lacerans homines trux detractatio linguae.
Cetera, quae dudum numerauimus, agmina septem
Inter mortales terrena stirpe creantur;
Ast uero monstrum, de quo nunc pagina fatur,
Principium sumpsit super alta cacumina caeli,
Angelicus princeps et protus lucifer aethrae
Ex aquilone suum dum sublimare tribunal
Gestiit et domino similem se fraude spopondit;
Iamque nouem lapidum forma faleratus amoena
Contra creatorem frustra turgescere coepit,
Dum scelus horrendum tetro sub pectore uersat,
Vt dominum propriis aequaret uiribus audax.
Lucifer idcirco deserto climate caeli
Nigra satellitibus stipatus Tartara farsit;
Caelicolas ista prostrauit belua superbos,
Qui prius angelica fulserunt luce corusci
Sedibus et superis florebant sorte beata:
Tertia stellarum rueret dum portio praeceps,
Lucida bis tantum manserunt sidera sursum.
Denique, si potuit caeli mulcare cateruas
Pestiferum natrix ructans de fauce uenenum,
Plus se terrenus mundani cultor agelli
Hic metuat multo gypsam lacerare superbam.
Talia monstra potest humilis superare satellis,
Qui tumido nescit mentis turgescere typho
Atque superborum conculcat crimina morum.
Nequiquam integritas famae praeconia captat,
Si cordis peplum corrodens tinea sulcat;
Si mentis gremium uentosa superbia farcit,
Frustra uirginitas laudem rumoribus aptat:
Culmina celsa ualet humilis conscendere uirgo,
Si sequitur Christum, qui formam praestat alumnis
Et mundi maculas purgarat sanguine fuso.
Sed me materiae moles ceu sarcina grandis
Deprimit, ut cunctas non possit carta coronas
Prendere uirgineas; aliis sed plurima restant
Perficienda, rudem malunt qui noscere sensum
Ingeniique sui nolunt torpescere cotem;
Non aciem cordis scabra rubigine perdunt
Otia neu propriam linquunt obtundere mentem.
Quin potius sacros uersant sub pectore libros
Crebro scrutantes praescripta uolumina legum,
Quae superant mellis mulsum dulcedine gustum
Flauentisque faui, cecinit quod carmine uates.
Sic lector libri solers et gnarus amator
Sititur electos scripturae carpere fructus,
Vt pecus agrestes ex prato uellicat herbas,
Nocturnis recubans quas rursus ruminat horis;
Sed sus caenosis uolutabri sordibus apta
Alternare nequit crasso sub gutture rumen,
Dum stratis recubans porcaster pausat obesus
Iuncis et stipulis necnon filicumque maniplis.
Ante dies, inquam, mihi, quamuis Quintilis ardens
Sextilis aut etiam protelent tempora terris,
Deficiet, totam quam possim pandere famam
Virginibus castis fantem praeconia laudis,
Nec ualet immensum perfecte forte pudorem
Garrula raucisono complecti pagina uersu,
Quamuis millenis collaudent ora loquelis,
Sicut folligenis respirant organa flabris
Musica concisis et clamat barbita bombis.
Vinea parua mihi flauentes protulit uuas,
Quamuis in gracili uernaret pampinus aruo;
Vnde pudicitise carpens de palmite botros
Ocius expressi metrorum paucula musta.
Non tamen arbitror, quod acescant prorsus in aeuum
Aut dentes stridant in potu forte bibentum,
Si fallax caupo strofas infundat aquosas,
Qui solet interdum mercantes fallere, limphis
Dum studet in cupis defruti perdere nectar
Taliter adstipulans natos de uite racemos,
E quibus in praelo plantis contunditur uua.
Iam tempus cogit currentes cludere uersus
Rustica magnificis condentem carmina sanctis,
Terminus aequoreo dum uenit margine metri;
Ponti spumosas ut nauta transfretat undas,
Maxima permodica emensus mox caerula lintre
Affigit obtatum lassus de gurgite litus
Turgida uentosis deponens carbasa malis
Antemnasque simul soluens de parte rudentum.
Anchora fluctiuagam nunc sistat metrica barcam,
Vt saltem in portu quassatus nauita flustris
Ad requiem tendens obtata sorte fruatur!
Hos igitur pauper supplex obsecro patronos
Virgineis proprium comentes actibus aeuum
Et famulas domini precibus pulsabo misellus,
Integritate sua quae Christi regna merentur
Limpida stelligeri scandentes culmina caeli,
Vt dominum pulsent clamosa uoce Tonantem,
Qui solet indignis ultro miserescere uernis
Conuersisque reis noxarum soluere uincla,
Quatenus ante diem, qui uitae lumina claudit,
Nec non ante diem, qui mortis limina pandit,
Cuncta piaclorum soluantur gesta meorum
Et, quodcumque mali gessit lasciua iuuentus,
Deleat aeternus, caelorum gloria, Christus:
Clementer ueniam tribuens peccata remittat
Actibus aut dictis seu solo noxia sensu!
Sic mihi dignetur sanctorum summa potestas
Praesidium misero deuotum ferre uicissim,
Quos ego uirgineo descripsi carmine metri,
Vt minime lateant castorum serta per orbem,
Qualiter ex propria meruissent carne coronas!
Sed uos, uirgineis comit quas infula sertis,
Hoc opus aduersus querulos defendite scurras
Reprehensorum claudentes labra loquentum,
Cum tamen haud metuam scurrarum dicta legentum,
Qui malunt uatum scedas lacerare canentum,
Dum furuas uerbi quaerunt in luce tenebras
Planaque rimantur tortas per rura salebras,
Littera si titubet uel certe sillaba nutet,
Si genus aut numerus uel casus ab ordine cedat,
Si persona triplex maneat duplexque figura
Quinquies et currant uerborum tempora rite,
Nec tamen emendant titubantis gramma poetae:
Sic semper cupiunt scriptorum carpere cartas,
Vt caper hirsutus rodit cum dente racemos
Floribus euacuans frondenti palmite uites,
Qui quondam uexit populi in deserta piaclum,
Sanxerunt ueteris quod scita uoluminis alma.
Talia sed timidus dictator tela pauescat,
Qui propriis numquam confidit belliger armis
Cassida nec capiti discit praetendere metri
Nec spinam lorica noscit defendere prosae;
Armet sed dextram capulus ceu parma sinistram
Cruraque non careant ocreis nec femina ferro
Neu timeat scriptor terrentis ludicra linguae!
Nam tremulos terret nocturnis larba latebris,
Quae solet in furuis semper garrire tenebris;
Sic quoque mascarum facies cristata facessit,
Cum larbam et mascam miles non horreat audax,
Qui proprio fretus praesumit fidere cestu.
Cum sit digestus sanctorum sexus uterque,
Alta supernorum qui scandunt arua polorum,
Octenusque simul peccati calculus atri
Expositus gracili uerborum claue patenter,
Quem Deus a nostri detrudat pectoris antro
Et procul in furuas emigret luce latebras,
Nunc in fine precor prosam metrumque legentes,
Hoc opus ut cuncti rimentur mente benigna,
Dum patulis lustrent textum sub fronte fenestris,
Quod geminum constat discretis forte libellis,
Vt mihi cum precibus peccati uincla resoluant
Et pretium libri pendant oramine crebro,
Quatenus, aethereum qui seruat regmine regnum
Principio uel calce carens et temporis expers,
Cui dedit et dempsit nil mundi longa uetustas,
Arbiter aeternum mihi iam miserescat in aeuum.
Qua laetabuntur per caeli culmina Sancti
Atque cateruatim laudabunt uoce Tonantem,
(Patriarchae primo, qui gentis germina sacrae
Et sobolem stirpemque rudem genuere nepotum,
Per turmas pariter procedent agmine denso
Et regnatoris stipant sublime tribunal;
Illic et uatum laetatur turma priscorum,
Quae quondam cecinit nostri cunabula Christi,
Cum restauraret labentia saecla redemptor
Expurgans ueterum clemens monumenta malorum;
Illic martiribus florescit uita perennis,
Vulnere qui diro quaerebant praemia macta
Purpureo patulum mercantes sanguine regnum,
Qua confessorum gaudebunt agmina sancta:
Quamlibet expertes effusi sanguinis essent,
Sed tamen egregiam meruit confessio palmam;
Illic uirginibus, qui linquunt lurida carnis
Gaudia terrenae, confertur gloria regni,
Dum decies denis modulantes milibus odis
Et quater undecies conclamant carmina Christo
Agnum sectantes, qui quondam sanguine rubro
Sordida peccantis saecli delicta piarat)
Cum his caelicolis, qui fausta sorte fruuntur
Atque coronati gestant uexilla tropei
Quique cateruatim densis caeleste tribunal
Milibus in giro uallabunt sidera supra,
Vltimus in requiem diuino munere fretus
Adduci merear Christo regnante per aethram!