# Hymni (13) # Hymni 1 Annus solis continetur quatuor temporibus, Ac deinde adimpletur duodecim mensibus. Quinquaginta et duabus currit hebdomadibus, Trecentenis sexaginta atque quinque diebus. Sed excepta quarta parte noctis atque diei, Quae dierum superesse cernitur seriei. De quadrante post annorum bis binorum terminum, Calculantes colligendum decreuerunt bissextum. Hinc annorum diuersantur longae latitudines Quorum quidam embolismi, quidam fiunt communes. Breuis quippe qui uocatur communis lunaribus, Solis semper duodenis terminatur mensibus. Longus autem qui omnino embolismus dicitur, Lunae tribus atque decem cursibus colligitur, Breuioris anni totus terminatur circulus, Trecentenis quinquaginta, ac quatuor diebus. Longus uero lunae annus in dierum termino, Continetur trecenteno, octogeno, quaterno. Vno nempe atque decem diebus in ordine, Breuis annus anni solis superatur agmine. Nouem uero embolismus atque decem diebus, Peruidetur anni solis eminere cursibus. Ac per istam sui semper incrementi copiam, Breuiorum longiores compensant inopiam. Dehinc decem atque nouem annorum statuitur. Tempus certum quo lunaris terminus porrigitur, In quo lunae replicantur cursu quodam subtili, Bis centeni terque deni semel quini circuli. Hinc et inde ut exigit perseueranda ratio, Se per partes dies saltus interserit spatio. Intra quoque supra dictum habent semper spatium, Dies solis atque lunae aequum pondus partium. Huius cycli pars uocatur ogdoas anterior, Ac deinde appellatur hendecas ulterior. Ogdoadi deputantur octo anni priores, Hendecade reliquorum destinatur series. In hoc cursu fiunt anni breuiores duodecies, Anni uero longiores supputantur septies, Talis quippe cum annorum circulus extenditur, In eumdem lunae cursum circulus reuertitur. Solis uero in id ipsum non recurrit series, Donec anni reuoluantur octies et uigies. Adimpleto sane solis suprascripto tempore, Reclinatur absque ullo resistenti rancore. His itaque reciprocis alternata cursibus, Solis lunae diuersantur tempora temporibus. Sed ad prima post annorum recurrent initia, Quingentorum ac triginta atque duum spatia, In hos cyclo per concursum coeli luminarium, Manifesta fiunt festa dierum paschalium. Qui porrectus per extensam annorum uertiginem, In eamdem (ut praedixi) recurrit originem. Paschae uero longos, breues, intellectu uarios, Hoc excepto multi plures conscripserunt circulos. Quos dispono praeterire breuitatis gratia, Quorum nobis necnon nota numeri peritia. Altum coelum qui creauit terras atque aequora, Doxa regi per aeterna Deo soli saecula. Amen. # Hymni 2 Temporibus certis excurrit quattuor annus. Explicat et menses triplicatus calculus idem. Hinc constat ternos complecti singula menses Tempora, qui uotiua Deo ieiunia prisci Instituere patres ternis celebranda diebus. Horum me causas absoluere, chare, petisti. Sed magis ex aliis te talia quaerere uellem, Edere multiplici qui isthaec sermone ualerent. Nam mihi sermonis nec copia suppetit ulla, Arcanum neque quid sensus scrutarier istud. Atque etiam si quid recti garrire uidemur, Ridetur, fastiditur, spuitur, laceratur. Vnde ego decreui de talibus esse silendum. Non ignota tamen perstat sapientia summi Iudicis, exacturus erit qui credita uerbi Cum lucro, ueniens in maiestate, talenta. Lucra reportantes penetrabunt gaudia regni. Seruus iners tenebras tradetur in exteriores. Id reputans, uereor celare quod Omnipotentis Gratia multorum largitur ad utilitatem. Accipe quapropter prognosse quod instituisti Quaerere, et ut recte dictum sit, sedulus ora. Singula complecti ternos iam tempora menses, Fatus eram, ternosque dies celebrare per unum. Quodque cibi potusque superfluitate recisa. Tres igitur menses totidem compone diebus. Vt pro mense dies uno respondeat unus. Non primo tamen aut extremo temporis ista Mense celebrantur, medius sed ad ista dicatus. Hinc sibi transactum conglutinat inde sequentem Vt circumpositos uicino nectare perfiet. Forsitan et menses qui sint et tempora quaeras. Talibus officiis quod sanctio prisca relegat Tempora, uer, aestas, autumnus, hiemsque uocantur. Temperiem ueris sacrant ieiunia Martis, Florigeroque nitent ueluti uernantia sexto. Iunius aestatis hac cauma refrigerat unda. Temporis incentiua simul carnisque refrenans. Quo potius fructu caeteris quam canet aristis. Autumnum simili September opimat amoeno Munere quam Bacchi festo iucundior isto. Fruge monens iam collecta laudare datorem. Vltimus e numero nomen sortitus et imbri. Mensis eodem hiberna uenustat tempora serto. Et quanquam rigidis constringit rura pruinis, Creditur hoc certe coelum reserare sereno. Terrigenasque monet Christo accusare piatos. Hoc etiam coelum iucundo rore rigatum. Nubibus almifluis iustum distillat in aruis. Et nullum brutis fructum parientibus aruis Viua salutiferum tellus producit hichyn. Et licet his animam dapibus pinguescere scimus Et uitae causa fiant haec cuncta futurae. Nemo tamen coeptum poteris percurrere collem, Si desint alimenta uiae, sumptusque laboris, Nec tamen haec aliunde nisi abs auctore petenda, Nec uetat haec a se nos poscere, sic tamen istis Vtamur mediis, ueris ut in aethere fruamur. Talibus ergo modis animarum commoda primum Quaerantur post haec praesentis seria uitae. Quis sine non potis humanum subsistere corpus. Illa tamen quibus a superis non impediamur. Et quia temporibus ueniunt haec singula certis, Temporibus quoque largitor laudandus eisdem, Maxime laus quamuis eius nunquam reticenda. Anni principium uer, principium quoque mundi. Semina cunctarum frugum uer trudit ab aruis, Fronde nemus uestit, tellurem floribus ornat. Iam laetae uitis turgent in palmite gemmae. Tunc armenta mares repetunt et gramina tondent, Vsibus haec nostris iussit seruire Creator. Seruiat ergo Creatori deuotio serui Cui dedit haec aruis aeterna daturus in astris. Aestas bella ciet, gentes aestate mouentur. His ut compressis tranquilla pace fruamur, Liberiusque Deo secura mente uacemus. Ecclesiae pietas pro natis sedula poscit. Nubila cuncta fugans aestas mundumque serenans, Prata secat, frumenta recondit, et horrea rumpit. Pro quibus auctori grates fas reddere summas. Autumnus placidas praetexit collibus uuas, Visu iucundas, esu tactuque suaues. Quis pressis gratum distillant praela liquorem. Arbore poma legit, per cellas una reponit. Haec tellure ferente, sed Omnipotente iubente, Immemores Conditoris, saeclique futuri. Et quis spes nulla post haec supera aethera restat, Potibus atque cibis distendant ilia largis. Hanc sibi pro summo reputantes munere partem Christicolas agitare decet conuiuia parca. Et iugibus uotis precibusque instare profusis, Supplicibusque Patrem rogitare precantibus almum. Adiumenta uiae ferat haec, non praemia ponat. Conferat ista solo donec horum indiget usus, Seruet at illa polo, quibus est sine nemo beatus, Frigore brumali tandem tellure rigente, Frugibus exhausta, nec iam patiente ligonem. Nullus honos campis, florum iam nulla uenustas, Torpentes inuitat hiems genialis ad ignem, Otia, luxuriem, potumque cibumque suadens. Conuenit haec precibus parco et compescere uictu, Illecebras carnis castiget inedia uentris. Temporibus discreta suis ieiunia dixi, Rebus ut hoc etiam obseruatio sancta caducis, Conducat carnis dum compede nectimur arcta. Restat adhuc aliquid sacratius insinuandum. Ecclesiae siquidem haud aliis sacrare ministros Mensibus usus habet, necnon et solibus isdem, Vt per grata Deo ieiunia corde piati, Dignius assumant altaris munia sacri. Vsus at iste tamen, non humana arte repertus, Ecclesiae proceres illum sacer atque senatus, Coetus apostolicus diuino Pneumate plenus. Instituit sacrumque dehinc transmisit habendum. Paulus apostolico dudum sacrandus honore. Auspicio tali Barnabas necne dicatur. Nam Scriptura refert uerax ueraciter illos, Cum precibus ieiunasse prius, sic ad ista uocatos Quosque pari uoto comitata caterua piorum, Impositis manibus, doctores misit in orbem. Spiritus aetheria ueniens quoque sanctus ab aula Ieiunos quos reperit orantesque repleuit. Ergo suis simili hunc etiam fratione ministris Ecclesiae deuota fides exoptat adesse. Hoc sine nempe Deo condigne nemo ministrat. Nec placet ulla Deo tali non igne cremata Victima, nec aliter gratum sibi spirat odorem. In re tam summa nec ipse uacare dierum, Mysterio numeroque coruscans creditur ordo. Quam bene per ternos ieiunia Christicolarum, Soluuntur soles, trinum qui numen et unum, Trinum personis, unum deitate fatentur: Nec minus et sacer est factis in talibus ordo. Quartus enim sextusque dies ac septimus istis Nonnulla ratione sacris reputatur agendis, Sed primos quarta feriam sextamque uocantes, Sabbati ab antiqua mutuamus lege uocamen, Mercurii Venerisque dies hos prisca uocabat Aetas, falsorum uenerans portenta deorum, Saturnique patrem quem credidit esse deorum. Quarta nempe die truculentus proditor olim Ascita pactum fecit sibi plebe nefanda, Traderet ut Christum quo laetificauit iniquos. Cum gaudet mundus par est moerere fideles. Rursus eis gaudentibus hos moerere necesse est Hac deuota die ieiunet concio Christi. Qua conspirat iniqua cohors in sanguine Christi Certent hi precibus, cum certant fraudibus illi. Condidit in sexto, lapsumque reuexit homonem. Omnigena hic et ibi factor pietate redundans, Nec uero peccasse die fortassis eodem, Ac paradisiaca propulsum sede negarim, Quo magis ergo die frenanda libido ciborum, Quam nece quo merita est punita libido ciborum, Hac quoque mortificare decet terrena redemptos Membra die qua morte Auctoris uiuificantur. Septima cum precibus ieiunia casta reposcit, Hac chorus ille sacratus apostolici ordinis olim, Iniusta pro morte pii lugendo magistri, In sacram protelabat ieiunia noctem, Praestolando resurgentem ut praedixerat ipse, Fluxit abhinc mos ecclesiasticus iste saluber, Sabbata ieiunent Christi per singula serui, Exspectentque suum redeuntem a funere Regem, Morte triumphata spoliis Acherontis onustum. Haec de sacrata serie dixisse dierum Sufficiat, nunc Ecclesiae hanc aptare ministris. Collibet his qui altari accedunt sorte diebus, Sex huius saecli discurrunt ordine certo Aetates, quarum quarta legem atque prophetas Praecipue constat uiguisse, scientia quorum Altaris semper debet comes esse ministris. Prouidere patres hoc ipsum significare. Officio nam et ob hoc geminatur lectio sacris In quarta semper feria per tempora cuncta. Sexta aetate Deus hunc uenit uisere mundum Factus homo, in quo concordant lex atque prophetae, Signat hoc una die legitur quae lectio sexto, Septima cum senas habeat, titulat duodenas. Romana quod in urbe caput quae dicitur orbis, Ob populos uarii sermonis in urbe fluentes, Tum Graeco tum Romano sermone leguntur. Taliter ex senis fieri constat duodenas. Non sensu uario, sed tantum dispare bombo. Hac etiam feria benedictio praesulis ore Confertur, Christi formam tenet ipse sacerdos, Coetus apostolicus totidem in lectoribus astat, Diffundens uariis coelestia dogmata linguis. Septimus atque dies, diuinum Pneuma, figuras, Pneumatis ipsius septena charismata namque Homonymus Iesu describit ab inde propheta. Ergo suos Christus benedicens ipse ministros, Munere corda insignit eorum spirituali, Cur tamen hoc numero signetur Spiritus almus Dicere non possunt nostrae ieiunia linguae. Sed tamen ipse solet rudentum soluere linguas Humanas, ut rite queant proferre loquelas. Omnia quem propria collaudant uoce creata, Qualiter hic igitur aptetur calculus illi, Vt mihi dignetur reserare fideliter edam. Ipse stylum tamen, ipse manum regat, oro, loquelamque, Vt se digne queat noster depromere sermo Nullam cerno tamen quem diuidat heptadem almam, Indiuisa manet, partes quia respuit aequas. Vnanimes quoque reddit eos quos Spiritus implet. Vel quia septenis discurrunt saecla diebus. Spiritus omnigena monstratur dote replere, Maiestate sua quos dignos iudicat esse. Sed tandem redeamus ad intermissa parumper, Dicamusque dies operi cur septima tanto Maxime deligitur, uel quid numerus uelit iste. Quattuor atque tribus septem constare uidemus, Quattuor ex totidem corpus compactum elementis, Tres animam signant triplici ratione eluentem. Ast animae coniunctum corpus format homonem. Quattuor ergo tribus hominem coeuntia reddunt, Sed tria de superis manantia quattuor imis. Quae superis ueniunt uegetant terrena potenter, Tunc tamen ista bene si copula nexa cohaeret, Et tria conficiunt septem coniuncta quaternis. Exterior cum homo, et interior coniurat amice, Et mens carnali, uitiorum peste subacta, Imperat, ac luteum subseruit ad omnia corpus, Hic offert domino libamina grata minister. Tres etiam fidei praetendere symbola possunt, Trinum nempe fatemur et unum credere nosmet, Trinum personis unum deitate perenni, Quattuor at totidem uirtutibus astipulantur, Quis manet insignis cuiusquam uita fidelis, Quattuor ergo manent fieri quid debeat atque Cultorem exercent fidei ne torpeat otio, At tria propter quid faciat quodcunque laborat, Quattuor ergo tribus, tria constat egere quaternis. Nempe fide sine nemo placere Deo ualet unquam, Nec placet hunc quisquis nudo sermone fatetur, Mortua quippe fides, quam non comitabitur actus, Sed tria cognatis socientur iure quaternis, Alma fides operi concordet, opusque fidei, Vt post in summam pulchra compage redacta, Septenam pariant per saecla futura quietem, Septima quippe dies requies est dicta creantis, Hanc sacri semper debent optare ministri, Actibus atque fide suspirent semper ad istam, Admoniti semper numerorum cardine sacro. Debet apostolici quoque dogmatis esse minister, Haud expers numero quod designatur eodem Partibus ille suis alternae multiplicatis, Culmen apostolici duodenum signat honoris, Siue quater dicas ternos, ter siue quaternos, Tramite diuerso callem aggredieris eumdem, Septimus ergo suis duodenum partibus explet, Et merito modo quo septena charismata mundo Excellenter apostolicus primum edidit ordo Ergo dies rebus tantis electa gerendis, Hortatur dignos sese praebere ministros, Doctrina fidei cum dote spirituali. Fessa camoena iugem festinat rumpere finem, Pauca reluctantem reuocant sed feria uatem, Sabbati adhuc nosmet non contemnenda morantur Otia, quae cogunt causas exponere tantas, Cur non nos aliis liceat sacrare diebus, Error quippe nouus nostro sub climate nuper Exortus serpit, cui respondere coarctor: Pontifices siquidem nostri qua Christus Auerno Surrexit, celebras haec redit solemnia tentant, Quis si nulla foret quae reddi causa ualeret, Debuit auctorata patrum satis esse uetustas, Sabbati ad ista diem quos muna semper agenda, Delegasse liquet, uespertinum quoque tempus. Iustum quippe putauerunt haec temporis hora. Sacerdos tractanda quibus pia uictima constat, Tempore quo est eadem mactata crucis super aram Victima, quos quia ieiunos haec sacra reposcunt. Non sunt hac celebranda die qua uita reuixit, Ieiunare die mos ecclesiasticus illo, Nam perhibet quoniam turpe est moerere redemptos, Deuicta cum surgit eorum morte Redemptor, Vespere ieiunos igitur cum talia poscant. Praefatoque die cuiquam sit Christicolarum Ieiunare nefas, alius quaeratur ad ista, Aptior ac nullus mihi praecedente uidetur Sabbato, in hoc etenim uigilantes censeo seruos, Ac sobrios: larga quoque dapsilitate piatos, Victorem praestolari de scammate Christum, Eius in occursu, dignosque parare ministros. Nec illud nos praetereat, quod septimus istis Iure dies sacris antiquo est more dicatus, Nam gradibus totidem respondet calculus idem, Septem quippe gradus hi sunt quae hac luce sacrantur, Quos quia perlongum est exponere nomina tantum, Dicemus quoniam fastidia longa cauemus, Clauiger et lector, exorcista, acolythusque, Hypodiaconus, et leuita et presbyter ipse, Pontificem sane non ista lege teneri Dicimus, hinc etenim festiua luce dicari, Maxime qua Christus laeto surrexit oportet, Cuius in Ecclesia personam ferre uidetur, Rectius ergo die quo sublimabitur iste, Quam quo sublimis de morte reuertitur ille: Vt sic Ecclesiae releuet nunc iste dolorem, Sicut apostolicum tunc depulit ille timorem, Et uelut ille resurgens exhilarauit amicos, Sic sibi commissos hic nunc soletur alumnos, Constat enim quia cum decedit episcopus isthinc, Abscessu capitis tristari membra necesse est, Cumque reformatur diuina sorte uocatus, Ecce alacres cuncti posito moerore resultant, Surgentem uelut excipiant de funere Christum, Quapropter quisquis defuncti in sede locatur, Hac nobis ratione uidetur et alter et idem. Nec illud ratione reare carere dies quod Primus et octauus suffecto praesule gaudet, Ordine qui octauus perstat sed culmine primus, Septem quippe gradus praefatos scandat oportet. Post tanto primatus sublimet ut honore. Ecce typum quoque fert et in hoc antistes Iesu, Non tantum quod morte die hac surrexerit ille, Verum idcirco die Christus surrexit in ista, Vt pateat quia principium sit finis et ipse, Ex quo cuncta fluunt, ad eumdem cuncta recurrunt, Primus et octauus, quia Conditor atque Beator. Ipse creauit enim ipse octaua aetate beabit. Vos rogo, pastores, subtiliter inspicientes In quanto uos Christus honore locarit, at ipsum Collatum rursus quo fasce grauarit honorem. Sic gregis este caput, summi ut Pastoris adesse Membra queatis, ut ex illis non uestra, sed eius Lucra requirentes ab eodem pascua uitae Sumere possitis, commissa plebe sequente, Non uos ira truces reddat, non gratia molles, Quos Christus euocat laeto, uos soluite uinclo. Pascite pane gregem Domini nunc spirituali, Angelico uos pane frui concedat ut ille, Exemplo mage quam sermone gerenda iubete, Tunc recto ad uitam ducetis calle futuram, Si factis illam moneatis et ore petendam, Gallus uti propriis semet prius excitat alis, Sic demum aurorae uenientis praecinit ortum, Sic ad agenda manum praesul quae dixerit ore, Exerat ipse prior, mihi tunc audire libebit, Munus ab ore manuque patres contemnite, quaeso; Excaecant etiam sapientes xenia crebra, Simonis exitium, lepram uitate lezi, Callidus iste sacrum sibi Pneuma putauit emendum, Charius infelix quod posset uendere multis, Quodque Deus gratis offert, uenale putauit, Vnde miser barathri dimersus ad ima profundi Truditur, inferno dum praecipitatur ab alto, Sidera qui leuitate petens in Tartara demens, Corruit ablatis nequiens incidere plantis, Dum male collatis altum petit aethera pennis. Alter et ipse parem molitus texere fraudem, Indultam larga Domini pietate salutem Accipio, pretio dum gliscit uendere morbo, Quo fuerat qui dignus erat releuatus eodem; Multatur tota cum posteritate misellus. Haec iugiter metuenda patres exempla cauete, Munia quis imponatis perpendite sacra, Iustis ne subducentes tribuatis iniquis, Saepe recensentes summus quod doctor alumno Praecipit, ut nulli citius necdumque probato Imponendo manus prauis communicet actis, Sic et uos nisi discussis examine longo Sacra ministerii committere iura cauete. Ne mihi succensete, precor, patres uenerandi, Morbida pastores quod ouis praesumo monere. Saepius Omnipotens iunioribus abdita pandit, Lege nec arctatur diuinus Spiritus ulla, Consilium domino persaepe dat utile seruus. Ista per excessum de praesulis ordine dicta Sufficiant, tandem redeamus ad intermissa. Dicendum quid uelit sibi lectio paucis. Septimus iste dies sibimet quam uindicat unus, Quod septem requiem designent saepe relatum, Ast operi senos aptamus conuenienter, Hoc etenim numero bonus omnia condidit Auctor, Saecula discreuerunt senis aetatibus ista, In quibus assiduo requies speranda laboris, Nec sane series est contemnenda tomorum: Quattuor ante sacra quam consecratio fiat; Quinta sub articulo decurritur ordinis ipso; Sexta diurna manet, solito quae more refertur. Quattuor ore gradus monuit Psalmista canoro, Praecipua semper benedicere laude Tonantem, Israel Aaronque domum, Leui quoque, necnon Et quicunque timent Dominum de gentibus illis. Israel Hebraea signat de plebe uocatos, Pontifices sacros Aaron domus inclyta pandit, Exprimit at reliquos Leui domus ampla ministros, At Dominum metuens uocitatur caetera plebes Omnis; in his autem consistit turba fidelis, Lectio quod signat praecedens rite quaterna. Hae quoque mutantur per tempora quattuor anni, Temporibusque leguntur eisdem conuenientes. Quinta semper eadem recitatur et ordine eodem; Vnde liquet quoniam ad tempus non ista refertur. Ergo uiros spectat specialiter ista sacrandos, Ardentis reserens incendia saeua camini, Quis iustos hostis perstabat adurere saeuus. Stinguitur haud tamen his diuini feruor amoris, A quo nulla pios reuocat stipulatio mundi; Et quamuis instanter eos trux urgeat hostis, Ignibus assiduis uitiorum fomite pastis, Quique Deo digni existunt illumque precantur, Ipsius auxilio procul ignea tela repellunt; Et licet ille deis ceruicem flectere falsis Suadeat, ut nunc narratur fecisse tyrannus, Cogere ad istud eos nulla ratione potestatur, Vt quos nulla sibi prosternit dira Cupido, Nec sculptum blanda uenerantur imagine nummum. Ad quod signandum mos est hac in prece semper, Ex illa quae est edita, post illamque refertur, Erectos atque stantes orare fideles, Nec genua ad terram curat deponere quisquam, Cum reliquis studeant hoc preconante ministro, Poplitibus flexis stratique solo tenus omni Corpore contrito Dominum quoque corde precari, Vt pateat distantia quanta sit inter eorum Illorumque preces, qui numina falsa uerentur, Cum prosterni illi dicuntur, stare uolunt hi. Sed quia fornacis fit mentio semper in istis, Ordinibus libet indignare quod inde queamus Elicere, haud tam crebra iteratio cassa putanda est. Nullus ad officium diuini accedere cultus Rite potest quem non tentatio dira probarit, Haec non immerito flammis signata camini, Attestatur idem Scripturae pagina sacrae: Vas ueluti Samium fornax examinat urens, Haud aliter iustum tentatio purgat acerba, Nec quod elegit Dominus succumbere norunt, Ipse etenim uires in se fidentibus addit, Qui cum uictores fuerint certaminis, ut iam Ignibus excelsum ualeant laudare sopitis, Iucundumque Deo reboare fideliter hymnum. Rite ministeriis possunt aptarier almis, Munia non illis aliter committere tanta Censeo, ni ualida ueluti fornace probati, Per multos discant coelestia adire labores, Quatenus aeterno socientur in aethere Regi, Cuius hic obsequiis deuoto corde ministrant, Quique suos secum fore dixit in arce ministros, Innuit hoc illis semper praemissa camini, Mentio, deinde sequens extinctis ignibus hymnum, Hic bene certantes, illic cantare quietos. Omnibus erga illos igitur iam rite peractis, Fulmine mox Paulus illos tonitru excipit, et quae Sint peragenda dehinc hortansque minansque praefatur, Et recte Testamentum Vetus ante sacrandum, Inde Nouum legitur Domini iam in sorte redactis, Admoneantur uti uitam moresque nouare, Atque nouum uetere exuti sectentur homonem, In sortem quicunque Dei transire merentur. Nec uacat hoc Veteris quod primum quinque leguntur Sexta Noui, sed quinque sacrandis, sexta sacratis. Aetates pressae caligine quinque fuerunt, Sexta nouo totum respersit lumine mundum. Et quicunque sacris Domino miserante dicantur Officiis, tenebras pellant erroris auiti, Ad lucemque nouam studeant migrare necesse est. Quinque per aetates seruili quique timore Per seruum missa seruiebant lege Tonanti, In sexta nati iam dicimur Omnipotentis, Et regale genus, regale sacerdotiumque, Membra Sacerdotis summi Regisque per omnis. Participes autem existant licet huius honoris, Quique Deum concordi mente fatentur et ore, Praecipue tamen hi qui participare merentur Nominis atque sacerdotis dicuntur et ipsi. Hi uetere ac seruili igitur formidine pulsa, Natorum seruire magis gratentur amore, Sicque sacerdotes se seuerissime norint, Ne tamen hinc illos elatio pulset inanis, Quamque graues humilesque ministeria ista requirant. Qui sequitur presso signat modulamine tractus, Quod talis humilem pandat modulatio mentem, Plurima sunt exempla quidem, sed sufficit unum. Vindicat hunc semper sibi quadragesima cantum Quo Christi populus nullo mage tempore semet Submittit, ieiunando atque precando benignum; More dehinc solito fiunt solemnia missae. Cum sibi conueniant cuncta haec pulchro ordine rerum. Iudicioque his nemo resistere quiuerit aequo, Quantum desipiat liquida ratione patescit, Iudicat haec alio quicunque die celebranda, Illo quem statuere Patres temere intermisso, Officium hoc alius cum non sibi uindicet ullus, Et statuta Patrum nulla ratione priorum Vellere conueniat, Paulo doctore iubente; Angelus excelso ueniens si forsan Olympo, Et uobis aliud cupiens imponere dogma, Tentet ab hoc fidei . . . . . deflectere calle, Quam per nos Dominus uoluit diffundere mundo, Ac si blasphemum laribus propellite uestris, Nec minus hoc etiam Scriptura fatetur auita: Antiquos fines ne transgrediare parentum. In tumidum fragili cum lintre cucurrimus aequor, Quae licet illisa scopulis, quassata procellis, Littoris optata tandem tellure potitur: Nec uero mirum discrimina plura tulisse, Intentata prius sulcauimus aequora cuiquam; Nam quos Romanae extollit facundia linguae, Antiquis trito nituntur tramite cuncti, Scylleum pelagus Maro remige sulcat Homero, Pindarico uates incedit calle Sabellus, Lucilium sequitur satyrae mordacis amator, Comicus eximio regitur doctore Menandro, At nostram ductor praecessit nemo Thaliam. In scabros impegit ob hoc erronea cautes, Sed spirante Deo Zephyris felicibus acta, Iam portus pleno tandem subit hostia uelo. # Hymni 3 Aduentum Domini non est celebrare Decembri, Post ternas nonas neque quintas ante Kalendas, Pascha nec undenas Apriles ante Kalendas, Nec post septenas Maias ualet esse Kalendas Virgo puerperio dedit anno signa secundo, Illius magni cycli modo bis reuoluit, Trigintaque duos quingentos qui tenet annos, Virgo puerperio dedit anno signa secundo, Illius angelici dantis paschalia cycli, Qui constat denis annis simul atque nouenis, Octauus decimus fuit et tunc temporis annus, Lunaris cycli prope qui par uersificali, Solaris nonus cycli fuit et bissextus, Tempore praeterea fuit hoc indictio quarta, Quattuor undenas sol, luna tenebat epactas, Lunaris iam uult luna cyclus oriri, Annis qui denis protenditur atque nouenis, Cycli solaris fit Martis origo Kalendis, Pagina magniflui quae dicitur area cycli, Phoebes et Solis cyclis compacta gemellis, Qui sibi septenos quater ad spatium capit annos Confert centenos triginta tresque bissextos, Trigintaque duos quingentos insimul annos. Temporabis duo tot ieiunia mensibus in tot Menses temporibus, ieiunia mensibus insunt, Hi sunt September, Mars, Iunius, atque December, Martius a feria titulat ieiunia quarta, Iunius hebdomadas a septem bis numeratis, Constat certus item Septembri terminus idem, Nec decimus nonas Iani notat ante Kalendas. Anno solari tribuunt hac arte periti Ter centum spatium, decies sex, quinque dierum Quinquaginta inde hebdomadas facies geminasque. Concurrens primus manet ille superfluus unus, Assumes unum sic unumquemque per annum, Quae cubat in septem, cautus transcendere legem, Succrescunt gemini, quarto ratione bisexti. Anno communi stat Paschae terminus omni Sex ascendendo numeratis bis minus uno, Lunaris tanto quia solari minor anno, Vltimus est annus uerumtamen excipiendus, Qui saltus lunae bis sex capit ex ratione, Embolismali stat paschae terminus omni Descensu denis numeratis atque nouenis. Solaris tanto quia lunari minor anno, Sol uult zodiaci signum per quodque morari, Trigintaque dies, horasque decem mediamque, Conficis inde dies tercentenos decies sex, Ter quae sol signa graditur cum sint duodena, Quinque dies denis facis ex remanentibus horis, Quippe dies quaeuis fit ab horis bis duodenis, Nam cum nocte diem solidum natura dat omnem, Ast ex dimidia quadrantem conficis hora, Vna dies quarto per quem succrescit in anno, Quae repetit senas tibi Mars inserta Kalendas, Annus solaris lunarem uincit epactis, Quas dicunt Graece, superaddimenta Latine, Versibus haec sese uoluunt paschalibus usque, Principium primo quibus est et finis in imo, Quas in Septembris debet mutare Kalendis. Annus communis stat mensibus ex duodenis, Embolismalis magis uno quam duodenis, Vnus enim mensis concrescit tunc ab epactis. Discretus signis est zodiacus duodenis, Exstant signorum menses tot ad instar omnium, Triginta Phoebus signorum quodque diebus, Atque decem semis cessim perlabitur horis, Fiunt inde dies tercenteni decies sex, Quos inter menses bis sex disponere debes, Quinque dies denis facit ex remeantibus horis, Quos quia distribui nequeunt, debes dare Marti; Cur potius Marti? tribuit quia Romulus illi, Menses bis quinque statuens qui principe Marte. Principe cur Marte? coluit quia pro genitore. Eius successor Numa binis exstitit auctor. Si numerum mensidare uis, ratione sequenti: Sume dies mensis: numerum quoque iunge prioris, Diuide per septem numerum sibi dans remanentem. Per septem quare? quia sic hebdomada stare Debet, quos iunge quibus exstat non aliunde, Si libeat scire numerus sibi quid uelit iste, Annos per septem concurrentes sibi iunges, Vt capias per te ferias, ubi quaeque Kalendae, Fiet enim numerus, uel septem uel minus aut plus, Si septemue minus feriam sic dicito, si plus. Ablatis septem, numerum sibi da remanentem Hos da Septembri, Marti quos ante dedisti. Ex hoc incipiens, quia sic Aegyptia uult gens, Si numerum mensi dare uis ratione sequenti, Sume dies mensis numerum quoque iunge prioris, Quo facto mensi sua uult lunatio demi. Ascribas mensi remanentia pone sequenti, Discas si nescis quota sit lunatio quaeuis, Mensibus est luna paribus uigesima nona, Crescit in imparibus aetas trigesima, cuius Hoc in catalogo mensurus nuntiat ordo. Si libeat scire numerus sibi quid uelit iste, Huic numero iungas anni praesentis epactas, Colligitur numerus triginta uel minus aut plus, Trigintaue minus si sint tota Cynthia, si plus, Triginta demas remanentibus et liquet aetas, Sic alii menses mensi respondet in horis, Per Ianus mensi decimo, Februusque Nouembri, Martius Octobri, par est September Aprili. Maius Sextili, par Iunius est tibi, Iuli. Ecce dies nosti quia sit praesentia Phoebi. Sunt duo legitimi tamen interualla diei. Vnum nocturnum uocitant, aliudque diurnum, Hac sunt quippe die uiginti quattuor horae, Horarum spatia duodena subindicat hora, Iam proprie spatio tria subiunxere diurno Mane quidem, mediasque diem summam prope noctem. Sicut mens populi, uariatur origo diei, Ex ortu Phoebi putat hanc Chaldaeus oriri, Sed gens Aegypti, putat ortu noctis oriri, Nocte putat media Romanus ut inchoet ipsa, Inde solent galli cantare futura diei. Lux quae prima fuit, noctem praecedere coepit, Adae laetitiam portendens ante ruinam, Quam bene formatus cecidit sub nocte reatus; Nunc sequitur noctem lux, uincens in cruce mortem, Restituens hominem uitae tenebras patientem. Ordo planetarum uariat seriem feriarum, Quippe dies a diis placuit uocitare poetis. Tertia Martis erat, Stilphontis quarta manebat, Inde Ioui quintam tribuendo uocant Iouianam. Sexta fuit Veneris, postrema deum genitoris, Has diis addebant se quis constare putabant, Iuuit temperiem Iupiter Cyllenius artem, Pneumate sol una Mars sanguine corpore luna, Vel dedit humorem, Venus ipsa libidinis ignem. Nostro more dies feriae sunt nomen habentes, A fando feriam iam credimus esse uocatam, Prima dies etenim fuit huius nominis olim. Qua fas est fari, diuina simul feriari, Vel quod fiat ait Deus omnia quando creauit. Hebdomadam facimus septem constare diebus, Quam solet Aegyptus tot ad annos dicere tempus. Profesti festi sunt atque dies feriati, Praeterea fasti dicti sunt atque nefasti, Sunt hominum festi, causa quaedam profesti. Est mensis Graecum, de lunae nomine tractum, Nomine quis lunae, quia menes luna Latine. Per se diuisi sunt tempora quatuor anni, Quorum nomina, uer, aestas, autumnus, hiemsque, Respiceret Boream uernali tempore Titan, Quod noctes tempus solet exaequare diebus, Martis in octonis eris eius origo Kalendis, In nonaginta durando diebus et una. Cum calefit Boreas per solem mox fit et aestas, Tempora nocturna breuiat spatiando diurna, Iunius octonas iubet hanc intrare Kalendas, In nonaginta durando diebus et una, Aestas ex igne stat, uer et ab ariditate. Assolet autumnus noctes aequare diebus, Et cupit octonis Septembris adesse Kalendis, Perdurando tribus nonagintaque diebus, Sic ex algore stat semper et ariditate. Reddit hiems frigus cum sit prope sol alienus, Cum sunt nocturna prolixa minuta diurna, Quae decimi mensis orditur in octo Kalendis, Tempore denorum nouies contenta dierum, Haec ex algore stat semper et ariditate. Annus ad ecclesiam super his habet allegoriam, Ecclesiae designat hiems incommoditates, Tempestas quando fit cum glacie, niue, turbo, Aestas est fidei neglectus et ultio Christi. In qua doctrinae siccantur ab ariditate: Ver nouitas fidei post uim niuis et glaciei. Nobis, occisi quo pascha tenebimus agni, Cum uenit autumnus prouentum fertilis annus, Coetibus ecclesiam sanctorum dans uenerandam. Ver tempus dicunt quo semina cuncta uirescunt, Cum uites gemmis tellus uestitur ab herbis, Est aestas tempus quo feruet in omnibus aestus, Credimus autumnum de tempestate uocatum Quando cadunt folia, sunt tempestiuaque cuncta, Fert hemisphaerio cognomen hiems super uno, Sol quia tunc uolui solet in spatio breuiori, Dicitur haec bruma uel quae breuis est, uel ab esca Hinc imbrumari solet ad fastidia uesci, Est tamen hibernum spatium pro parte uocatum, Vernum compositum ueluti dicas hibernum, Ver, aestas, menses autumnus, hiems retinet tres, Ex quo sunt tantum menses discreta secundum, Ver, aestas et hiems fit adulta, ne praeceps Sic est autumnus nouus et praeceps et adultus, Cum uenit autumnus nimium uiget undique morbus, Aera namque calor deprauat et obuius algor. Non minime passi gentiles ante feriri, Contribuere Ioui quasi tempora quatuor anni Materia uarias, non forma quattuor urnas, Factas argento, ferro, uitro, quoque plumbo, Fert risum crater Iouis hic argenteus et uer, Ferreus aestatem Vulcani gestat et ignem. Vitreus autumnum Iunonis et ubera largum. Vas hiemem plumbi capit interitumque Saturni. Exortis tenebris nox est absentia solis. Dicunt philosophi noctem contingere nasci. Vel quod uergentes efflat sol languidus ignes, Vel quia qua supra in terras cogitur infra, Nox aptum nomen sumpsit cum uisibus obsit. Solstitii spatium, solis statione uocatum, Ipso quod stante crescunt, noctesue diesue, Aestiuum cancro, brumale fit in capricorno, Vt duo solstitia, duo sunt in noctibus aequa. Quod nox atque dies habet horarum parientes, Autumnale libra, uernale responderat Ammon. Est mensis primus, uel Iani nomine dictus, Olim gentili qui more Deus fuit anni, Vel quod ianua sis per quam uenit annus et exit, Ex ipso frontem nunc appellamus eumdem. Februus est Pluto, mensis Februarius ex quo, Nam superis ille stetit ad sacra manibus iste. Martius a Marte uel debet nomen habere, Dicitur aut ideo quia iungit plura marito, Anni principium fuit hic mensisque nouorum. Dicitur Aprilis pro iure quod est aperilis, Quo plantae germen reddunt animantia prolem. Rus niue, nube polus, quo liber turbine pontus. Rus redit agricolis, polus astrologis, mare nautis. Est Maia Maius Hermetis matre uocatus, Haec embolismis loca sunt ascripta locandis. Deutrum September recipit primumque December, Sextum Sextilis regio quintumque Nouembris, Quisque suo Nonas permittit habere quaternas, Martis trite diem Nonarum sume priorem. Ad bine ternas Martis cape septime Nonas, Prima necat Iani, nocet astans septima fini, Quarta necat Februi, nocet astans tertia fini, Mars, tua frons cuspis, prope finem quarta fit aspis. Aprilis decimam, notat undecimam prope caudam, Tertia mors Maii, sed septima proxima fini, Iunius in decimo ferit et quindenus ab imo. Alter ab undecimo nepa Iuli, nonus ab illo, Augusti primus ferit et de fine secundus, Stat Septembris acus hinc tertius inde decenus. Octobris stat acus hinc tertius inde decenus. Quinta necat capitis, sed tertia fine Nouembris, Frontis septenam notat ultimus ordo decenam. Anni sextilis disponitur ordo Decembris, Quartanis Nonis tribus atque bis octo Kalendis Iulius est pariter Mars Maius, et ogdoas imber In senis Nonis septemque decemque Decembris, Iunius, Aprilis, Septembris itemque Decembris. Quartanis Nonis, ter quinque tribusque Kalendis. Quartanis Nonis Februus bis et octo Kalendis Concordant menses Octobris Idibus omnes, Ducunt ergo dies triginta bis duo menses, Viginti Februus fit solus et octo diebus. Quolibet in reliquo quater octo dies minus uno. Scire uolens feriae sint cuius quaeque Kalendae, Ad concurrentes componas has feriales. Ianus Maio tres dat, Iunius hinc Februo sex. Septem Septembri decimus, Mars quinque Nouembri, Aprilis tecum defendit Iulius unum. Quattuor Augustus capit, October duo solus. Si bene perpendis quota constat luna Kalendis. Lunares iactas hos instantes ad epactas, Quinos September, quinos habet ogdoas imber, Nonus habet septem, decimo praestabit eosdem Aprilis Februo deca dat Mars tertia Iano, Maius in undenis est, Iunius in duodenis, Bis septem Sextilis habet, deca Iulius et tres. Tempus habens aeui speciem dat motio mundi. Constans praeteritis, praesentibus atque futuris, Dicitur hanc ob rem tempus, quia temperat orbem, Ipsa probat ratio, quia triplex temporis ordo, Naturae iussu stans aut auctore uel iussu. Sol et luna suum duce natura facit annum, Sol per quinque dies, ter centenos decies sex, Vnius solidi iuncto quadrante diei, Per tot luna dies annis communibus ires, Si tamen hoc spatium tibi sex et quinque dierum, Crescis ter denis embolismalibus annis. Mensis ut est usus fit bis ter quinque dierum. At tamen hic usus, non est usus, sed abusus Cum neque luna suum, neque sol faciant ita cursum, Cursus enim lunae salua saltus ratione, Fertur ut est horis minor hoc spatio duodenis. Fitque decem semis mora solis longior horis. Diua uel humana uis est auctoris habenda. Edicto Domini statuentis iura Moysi, Aufert ruris opus Iudaeo septimus annus, Rerum mortalis habita grauitate iubentis. Romani ludos repetunt post quattuor annos, Ac hosdem quatuor recipit Februarius anno. Tempus inest atomis, momentis atque minutis, Partibus, ostentis, punctis, quadrantibus, horis Atque diebus et hebdomadis et mensibus, annis, Et lustris aeque, saeclis, aetatibus atque Atomus in nostra sonat indiuisio lingua, Quinque manent causae, solet in quibus atomus esse, Sol numerus, tempus, necnon oratio corpus, Atomus in sole, uult floccus pulueris esse. Atomus in numero, monas est eius origo. Atomus in tempus, citus est oculi uelut ictus. Atomus in uoce, stat singula littera per se. Atomus in corpus, cui uix aderit color ullus. Atomus ostenti, tota portio debet haberi; Fit ter centena siue bis duo, bis quadragena. Ostentum uere decies pars sexta fit horae. Hora fit ex punctis quinis, bis quinque minutis Sex habet ostenta decies, partes decapenta, Fit per moneta quater, hoc est dena serenta, Punctus particulis ternis, geminisque minutis, Octo momentis simul ostentis duodenis. Reddere uult unum pars bina hemi, minutum, Bis duo momenta faciens ostentaque sena, Quatuor ostenta sunt una parte retenta, Et momenta duo geminae partes et ab imo, Momentum solet ostentum dare semis et unum, Sol horam punctis dat quinis luna quaternis. # Hymni 4 Primo Deus caeli globum Molemque terrae condidit, Terram sed umbris abditam Abyssus alta texerat. At per dies aetatibus Labentis aeui congruos Ornauit obem et aethera Cunctamque mundi machinam. Prima creator saeculi Die tenebras effugans Aquis adhuc absconditum Lampauit orbem lumine. Lucis beatae gaudiis Mundi repleuit incolas Aetate mox altissimus Prima creator saeculi. Locatur inter caerula Die secunda maximus Poli globus, diuisaque est Vtrimque lympha labilis. Primo secundae tempore Aetatis arca mystica Hinc inde concurrentia Locatur inter caerula. Lucente saecli tertia Die fluens sub aethere Abyssus alta subsidet, Virensque paret arida. Electa proles Abrahae De perfidorum fluctibus Aetate florens claruit Lucente saecli tertia. Quarta iubar sublimium Die micabat siderum, Solo poloque fulgidam Lucis daturum gratiam. Hebraea gens Dauidico Regno refulsit inclita, Aetate pandens actuum Quarta iubar sublimium. Nouum genus progignitur Quinta die de limpidis Nascens aquis natantium Volantiumque sub polo. Aetate quinta in Chaldea Poenam luente Iudea, Fidelium de perfidis Nouum genus progignitur. Sexta creatus est homo Die, creatoris sui Imaginem qui praeferens Semper beatus uiueret. Summus creator omnium, Per quem creatus est homo, Aetate Filius Dei Sexta creatus est homo. Obdormienti splendida Plasmatur Adae femina, Os illius ex ossibus, De carne carnem obtinens. De carne Christo propria Et sanguinis mysterio Iam sponsa nata est in cruce Obdormienti splendida. Post facta celsa conditor Die quiescens septima Eam uocari in saecula Et esse iubet sabbatum. Aetas quietis septima Post hoc futura est saeculum, Qua sabbatizat cum suis Post facta celsa conditor. Octaua restat ceteris Aetatibus sublimior, Cum mortui de pristino Terrae resurgent aggere, Vultumque Christi perpetim Iusti cernent amabilem, Eruntque sicut angeli Caelesti in arce fulgidi. Quam nobis ad se semitam Ostendit ipse praeuius De matre natus uirgine Deus Deique Filius. Nam morte mortem destruens Sexta subegit sabbati, Quieuit et in sabbato, In corde terrae conditus. Vitaeque prima sabbati Surgendo pandit ianuam, Suisque congaudentibus Ascendit ad thronum Patris. Et sex in huius saeculi Aetatibus nos praecipit, Nostram ferendo iam crucem Ius omne leti uincere. Intrabimus post omnia Deuicta mundi praelia, Carnis soluti uinculis Vitae perennis sabbatum. Sequetur una sabbati Claudenda nullo termino, Cum carnis immortalitas Aeterna nobis redditur. Sic carnis atque spiritus Bino potiti gaudio, Scandemus ad caelestia Regni perennis moenia. Quo nos uenire, quaesumus, Concede, sancta Trinitas, Vnumque te cognoscere Verum Deum per saecula. Hic igitur sperantibus Nobis atque orantibus In Spiritu paraclito Sit plena consolatio. Sint corda clara et fortia, Sit caro frugalissima, In modum solis feruidus Numquam tepescat animus. Alas uirtutum geminas Biformis donans caritas Creatori consimilem Suam reddat imaginem. Vt sabbatismi requie Nostrae fruantur animae, Donec surgente corpore Sit stolae decus geminae. Praesta, Pater piissime Patrique compar unice, Cum Spiritu paraclito Nunc et et per saecula. [Gloria tibi Pater Gloria Vnigenito Cum sancto Spiritu In sempiterna saecula]. # Hymni 5 Hymnum canentes martyrum Dicamus Innocentium, Quos terra flentes perdidit, Gaudens sed aethra suscipit. Quorum tuentur angeli Vultum patris per saecula, Eiusque laudant gratiam, Hymnum canentes martyrum. Quos rex peremit impius, Pius sed auctor colligit, Secum beatos collocans, In luce regni perpetis. Qui mansiones singulis Largitus in domo patris, Donat supernis sedibus, Quos rex peremit impius. Bimos et infra paruulos Herodis ira perculit, Finesque Bethlemiticos Sancto respersit sanguine. Praeclara Christo splenduit Mors innocens fidelium, Coelis ferebant angeli Bimos et infra paruulos. Vox in Rama percrebuit, Lamenta luctus maximi, Rachel suos cum lacrymis Perfusa fleuit filios. Gaudent triumpho perpeti, Tormenta quique uicerant, Quorum gemens ob uerbera Vox in Rama percrebuit. Ne, grex pusille, formides Dentes leonis perfidos, Pastor bonus nam pascua Vobis dabit coelestia. Agnum Dei qui candidum Mundo sequeris tramite, Manus latronis impias Ne, grex pusille, formides. Absterget omnem lacrymam Vestris Pater de uultibus. Mors uobis ultra non nocet Vitae receptis moenibus. Qui seminant in lacrymis, Longo metent in gaudio, Genis lugentum Conditor Absterget omnem lacrymam. O quam beata ciuitas, In qua Redemptor nascitur, Natoque primae martyrum In qua dicantur hostiae! Nunquam uocaris paruula In ciuitatum millibus, Ex qua nouus dux ortus est, O quam beata ciuitas! Astant nitentes fulgidis Eius throno nunc uestibus, Stolas suas qui lauerant Agni rubentes sanguine. Qui perpetis pro patriae Regno gementes fleuerant, Laeti Deo cum laudibus Astant nitentes fulgidis. # Hymni 6 Hymnum canamus gloriae, Hymni noui nunc personent, Christus nouo cum tramite Ad Patris ascendit thronum. Transit triumpho gloriae Poli potenter culmina, Qui morte mortem assumpserat, Derisus a mortalibus, Nam diri lethi limina, Caecas et umbras inferi Lustrans sua potentia Lethi ligarat principem, Et quos suos in actibus Fideque lectos nouerat, Omnes Auerni faucibus Saluauit a ferocibus. Laetamque uitae ianuam Pandit Redemptor omnibus, Quos lex amara corporis Vita pios priuauerat. O mira rerum claritas! Miranda Saluatoris est Virtus gemella gratia, Quae regna lethi destruit: Nam plurimos ab inferi Portis reduxit spiritu, Multos et ipso corpore De fauce mortis eruit. Surgentis ut de mortuis Christi sonarent gaudia, Binos choros paschalia Vita noua laetantium. Binae cohortes aethera Christum secutae ascenderent, Sedesque coelo perpetes Inter tenerent angelos. Hunc ergo cuncti consonis Diem feramus laudibus, Victor petit quo fulgidi Iesus Olympi ianuas, Quo nobis ipse apud Patrem, Toros beatus praeuius, Ac mansiones plurimas Parauit auctor aetheris. Quo tota praecedentium A saeculo fidelium Caterua coeli regiam Pandente Christo subiit. Erant in admirabili Regis triumpho altithroni Coetus simul coelestium, Polum petentes agminum. Apostoli tum mystico In monte stantes chrismatis Cum matre claram uirgine Iesu uidebant gloriam. Ac prosecuti lumine Laeto, petentem sidera Laetis per auras cordibus, Duxere regem saeculi. Quos alloquentes angeli, Quid astra stantes cernitis? Saluator hic est, inquiunt, Iesus triumpho nobilis. A uobis ad coelestia. Qui regna nunc assumptus est, Venturus inde saeculi In fine iudex omnium. Sicque uenturum asserunt, Quam ad modum hunc uiderant Summa polorum culmina Scandere Iesum splendida. Haec dixerant, et non mora Iuncti choris felicibus, Cum rege regum lucidi Portis Olympi approximant. Emissa tunc uox angeli: Portas, ait, nunc pandite, Et introibit perpetis Dux pacis et Rex gloriae. Respondit haec ab intimis Vox urbis almae moenibus: Quis iste rex est gloriae, Intret poli qui ianuas? Nos semper in coelestibus Christum solemus cernere, Et eius una cum Patre Pari beamur gloria. At praeco magni iudicis: Dominus potens et fortis est, Qui strauit atrum in praelio Mundi triumphans principem. Quapropter eleuamini, Portae perennes aetheris, Introeat Rex gloriae Virtutis atque gratiae. Mirata adhuc coelestium Requirit aula ciuium: Quis, inquit, est Rex gloriae, Rex iste tam laudabilis? Herilis at mox buccina Respondit: Auctor omnium Altissimus uirtutum, et is Rex ipse fulget gloriae. Dictis quibus rex gloriae Cum glorioso milite, Ingressus est in aethere Sublime regnum gloriae. Qua mansiones singulis, Quos de profundis inferi Abduxerat, pro congruis Donauit almus actibus. Ac ipse cuncta transiens Coeli micantis culmina, Ad dexteram sedit Patris Consempiternus Filius. Venturus inde in gloria, Viuos simul cum mortuis Diiudicare pro actibus, Iusto potens examine. Quo nos precamur tempore, Iesu Redemptor unice, Inter tuos in aethere Seruos benignos aggrega. Da nobis illuc sedula Deuotione tendere, Qua te sedere cum Patre In arce regni credimus. Nostris ibi tum cordibus, Tuo repleti Spiritu, Ostende Patrem, et sufficit Haec nobis una uisio. # Hymni 7 Illuxit alma saeculis Dies beata uirginis, Quae morte uicta perpetis Vitae recepit gaudia. Intrauit Agnes auream Poli triumphans regiam, Agnique iuncta dulcibus Congratulatur nuptiis. Admixta castis uirginum In arce coeli coetibus, Carmen nouum Deo Patri, Vnaque nato personat. Iam digna tali praemio, Quae fluxa mundi prospera, Pompasque saecli sordidas Amore Christi spreuerat. Pulsata nec non asperis Aduersitatum spiculis, Fortis fide perseuerat, Christo semel quam uouerat. Hostis ferox ab artubus Tulit puellae pallium, Stolam sed intus pectoris Auferre nemo quiuerat. Quin Christus et forinsecus Mittit poderem uirgini Hanc ueritatis intimo Docens amictam linteo. Inducta in aedem sordium, A sorde martyr libera est, Quin de loco prostibuli Precum repente fit locus. Illuminatur coelitus Latebra quondam daemonum, Pulsoque lethi principe Vitae minister cernitur. Probi probant magnalia, Deumque honorant martyris, Illusor ad miraculi Mox morte digna plectitur. Ab inferi quem ianuis Martyr beata suscitans, Sic per Lares, ac ferreas Ad astra portas praeuolat. Qua Conditoris gloriam Cernit sui per saecula Ciuis et inter patriae Coelestis hymnos concinit, # Hymni 8 Praecursor altus Luminis, Et praeco Verbi nascitur, Laetare, cor fidelium, Lucemque gaudens accipe. Miranda cuius saeculi Natiuitas per angelum Innotuit parentibus. Pia fide iam praeditis, Sublime cui uocabulum Ioannes ipse Gabriel Imponit, et clarissima Ipsius acta praecinit. Qui matris adhuc paruulus Vulua retentus, spiritum Percepit almus gratiae, Testis futurus gratiae. Necdumque natus iam dedit De luce testimonium, Quod natus admirabili Compleuit ipse in gloria. Hic plurimos ex Israel Christi fidei subdidit, Et corda patrum in filios, Docens superna, transtulit. In Eliae qui spiritu Venit prophetae, semitam Parare Christo ac plebibus Iter salutis pandere Quo feminarum in filiis Propheta maior nullus est, Quin ipse miris actibus Plus quam propheta claruit. Baptisma poenitentiae Qui praedicabat ac dedit, Turbasque Iesu gratiae, Illuminandas obtulit. Ipsumque Iesum qui omnia Sancto lauans in spiritu Emundat, in Iordanici Tinxit fluento gurgitis. Et baptizato protinus Aperta uidit aethera. Nobis suo baptismate Pandit polique regiam. Atque in columba Spiritum Illum super descendere Vidit, doli qui nescius Mentes requirit simplices. Audiuit et uocem Patris: Dilectus hic est Filius A saeculo, dixit, meus, In quo mihi complacui. Edoctus his oraculis Baptista Iesum praedicat Natum Dei, qui in Spiritu Sancto fideles abluat. Quid sermo noster amplius Huius canat praeconia? De quo Patris uox Filio Olim locuta praecinit: En mitto, dixit, angelum, Tuam paret qui semitam, Vultuque praecurrat tuum Solem rubens ut Lucifer. # Hymni 9 Apostolorum gloriam Hymnis canamus debitis, Votis uacemus annuis, Iesu, faue precantibus, Bar Iona Simon Petrus, Et Doctor almus gentium, Festiua saeclis gaudia. Suo dicarunt sanguine. Coniunxit hora transitus Poli petentes ianuam, Quos una semper charitas Mundo retentos iunxerat. Diuersitates gentium Errore longo dissonas, Ad ueritatis gratiam Verbis trahebant consonis. Ecclesiae princeps sacer In monte Iesum conspicit. Vocemque Patris igneo Audit poli de uertice Fulgentis ascendens poli Tertia Paulus edita, Arcana dixit, alteri Proferre nulli quae licet Gressus Cephae per caerula Christi iuuantur dextera, Christus suos, ne saeculi Demergat aequor, erigit. Huius pericla saeculi Vinci fide credentium Paulus docet, iam naufragos Saluans ab undis socios. Imis Simon e fluctibus Mundi fideles extrahens Pisces bonos ut liberet, Ad lucis effert patriam. Castris in huius saeculi Manere iustos incolas, Paulus docet, tentoria Texenda castris congrua. Languore fessos transiens Simonis umbra subleuat, Mundat leprae contagium, Claudosque gressu roborat. Magister altus gentium, Atri furores spiritus, Cunctumque morbum per sua Fugat potens sudaria. Nox claudit ambos carcere, Pleno sed aethrae lumine, Vmbras uident et uincula, Christi uident qui gloriam. Oppressa letho corpora Ad lucis auras suscitant, Hostesque iusti perfidos Abdunt tenebris inferi. Praefulgido stolas suas Agni cruore lauerant, Gustando mortis poculum, Mortis triumphant principem. Quantum sequi desideret Christi Petrus uestigia, Ad quem uenire non timet Scalam crucis per asperam. Regni perennis introit Paulus per ensem regiam, Nam qui Deum timet caput Ferro libenter dat suum. Sic principes Ecclesiae, Sic uera mundi lumina, Mortis triumpho nobili Sumpsere palmam gloriae. Tropaea quorum insignia Iam Roma felix continet, Quorum coronas totius Orbis celebrat ambitus, Vox erga nostra te Deum, Te corda nostra personent, Teque in tuis mirabilem Collaudet omne saeculum. Christe, precamur, ut quibus Laudes ouantes dicimus, Horum frui nos lucidis Dones per aeuum aspectibus. Hymnis per aethram ac suauibus Apostolorum laudibus. Noster chorus hic consonet Psalmis canorus dulcibus, Zona Benignus aurea Nos cinge castimoniae, Vt te uidentes laudibus Tuis uacemus perpetes. # Hymni 10 Praecessor almus gratiae Et ueritatis angelus, Lucerna Christi, et perpetis Euangelista luminis. Prophetiae praeconia, Quae uoce, uita et actibus Cantauerat, haec astruit Mortis sacrae signaculo. Nam nasciturum saeculis, Nascendo quem praeuenerat, Ac baptizaturum suo Monstrauerat baptismate. Huiusce mortem innoxiam, Qua uita mundo reddita est, Signat sui praesagio Baptista martyr sanguinis. Quem uinculis et carcere Ferox tyrannus abdidit, Sed nulla laedunt uincula, Quem dona cordis subleuant. Christi uidet qui gloriam, Qui spiritus charismata, Non hunc tenebrae carceris Non poena terret corporis. Caput libens sanctissimum Iam dissecandum praebuit, Nec perdidit pius caput, Verum caput cui Christus est. Exsultat almi spiritus Praeconis artus linquere, Praecursionis ut sacrae, Sic coepta dona compleat, Nam quem manens in corpore Ostenderat uiuentibus, Hunc mortuis iam mortuus, Christum uenire praedicat. Nouo stupescunt inferi Ereptionis nuntio, Gaudent chori fidelium, Vna patrum cum plebibus. Iusti, prophetae et martyres, Et quique Christum a saeculo Puris amabant cordibus, Piis colebant actibus. Cuncti Ioannis dulcibus Laeti fiunt affatibus, Christumque poscunt ocius Suos uenire ad seruulos. Praecursor alme, dicito Quando putas adueniet, Aduentus ille qui prope est, Descende, Iesu, et eripe. Tandem Redemptor paruit, Omnesque in unum congregans Tulit pios ab inferis Polique regnis indidit. Sic praedicator optimus, Magnusque Christum praeuius Postquam retentis corpore, Postquam canebat mortuis. Ducente Christo in aethera Omnes fidelium choros, Cum caeteris perennia Intrauit ipse in gaudia. # Hymni 11 Adesto, Christe, uocibus, Inesto nostris mentibus, Tua benignus dextera Choros canentum protege. Qui natus es de Virgine, Nostrae salutis gratia, Da pura nobis pectora, Da membra casta corporis. Et tu beata prae omnibus, Virgo Maria, feminis, Dei Genitrix inclyta, Nostris faueto laudibus. Pudica cuius uiscera Sancto dicata Spiritu, Dauidis ortum semine, Regem ferebant saeculi. Beata cuius ubera Summo repleta munere Terris alebant unicam Terrae polique gloriam, Festiua legis quae sacris Ad alta templi limina, Coelestis aulae Principem Vlnis tulisti dulcibus. Cuius sinu iam paruulum Magi uidentes conditum, Regem Deumque maximum Votis precantur redditis. Christum ferens Memphitici, Quae sacra uertis numinis, Deumque cernunt exteri, Fugant sui quem patria. Quae moesta mundi gaudium Cum patre Ioseph quaeritas, Summique Patris aedibus Ouans sedentem repperis. Cuius rogatu mysticas Christus sedens ad nuptias, Aquas in alma transtulit Vini rubentis pocula. Cuius pium pertransiit Ensis doloris spiritum, Natum tuo de corpore Deum mori dum cerneres Quam filio tonitrui, Crucis tonans de uertice, Commendat Auctor aetheris, Vt uirgo seruet uirginem. Nati Deique iam tui, Quae cernis almo lumine, Post dira mortis uincula, Resuscitati gloriam. Lucem poli quae conspicis, Adire Patris dexteram, Quam prima Patris de sinu Terras adire uideras. Sublimis inter splendida Apostolorum sidera, Flamma, sacrique Spiritus Impleta laudes concinis. Laudem Deo quam supplices, Christo canentes, reddimus, Christi Genitrix, et tua Commendet intercessio. Hymnos sacrae quos Virgini, Matrique castae dicimus, Emmanuel, tu suscipe, Tuamque plebem libera. # Hymni 12 Nunc Andreae solemnia Laetis canamus uocibus, Apostolatus gloriam Qui ornat triumpho sanguinis, Quem piscibus per turbida Dum rete nectit aequora, Christus uocauit cum suis Ad regna coeli fratribus. Misitque late gentibus Verbum salutis pandere, Ac saeculi de fluctibus Mentes leuare credulas. Qui mox fidei lampade Dum lustrat oras Graeciae, Deique Christi fulgidus, Erroris umbras effugat. Achaeus armis appetit Dux lucis arma tetricis, Miles Dei sed fortiter Hostis repellit impetum. Pandit crucis mysteria, Quae dira mortis pristinae Soluit potenter uincula, Mundoque uitam contulit. Agni refert et hostiam, Qui nos ab hoste liberans, Vita beat trans aethera, Regnoque secum perpeti. Inclusus atro carcere Lucis minister, aurea Pacis uias ad sidera Pandit cateruis plebium. Caesus flagellis septies, Tormenta risit omnia, Septena quam repleuerant Iam dona sancti Spiritus. Tandem leuatus in crucem, Terram reliquit sordidam, Mundisque felix passibus Poli petiuit ianuas. Excepit alma ciuitas, Nostrumque mater omnium Laetata Christi martyrem, Apostolumque maximum. Congaudet omnis ciuium Nobis chorus coelestium, Magni uidens perennia Nunc Andreae solemnia. # Hymni 13 Salue, tropaeum gloriae, Salue sacrum uictoriae Signum, Deus quo perditum Mundum redemit mortuus. O gloriosa fulgidis Crux emicas uirtutibus, Quam Christus ipse proprii Membris dicauit corporis. Quondam genus mortalium Metu premebas pallido, At nunc reples fidelium Amore laeto pectora. En ludus est credentium Tuis frui complexibus, Quae tanta gignis gaudia, Pandis polique ianuas Quae Conditoris suauia Post membra, nobis suauior Es melle facta et omnibus Praelata mundi honoribus Te nunc adire gratulor, Te charitatis brachiis Complector, ad coelestia Conscendo per te gaudia. Sic tu libens me suscipe Illius alma seruulum, Qui me redemit per tuam Magister altus gloriam. Sic fatur Andreas crucis Erecta cernens cornua, Tradensque uestem militi, Leuatur in uitae arborem. Nec cessat altus de cruce Docere turbam astantium, Vitam perennem cum Deo, Polique regnum pandere. Quorum fide iam feruida, Turbaeque iudex territus, Se pollicetur nexibus Hunc mortis atrae soluere. At Andreas coeli uias, Regemque coeli, ac dulcium Frequenti iam conciuium Coelesti in arce contuens: Iesu, precor, dixit, bone Magister, ista de cruce, Me nemo uiuum in corpore Vinclis solutis auferat, Prius meum quam spiritum E carne raptum assumpseris. In patriaeque moenibus, Cui milito, locaueris. Haec dixit, et coelestibus Emissa lux a sedibus, Circumdedit fortissimum Christi corusca martyrem, Splendorque sole clarior Coram manendo plurimum, Quae palma uel quae gloria Crucem sequatur edocet Quin ad poli mox edita Reuersus, alti spiritum Secum refert apostoli Nodis solutum corporis. Qua cum tuis fidelibus Iesu triumphi carmina Victor beatus saeculi, Gaudens in aeuum personat. Qua nobis inter agmina Sublimium felicia, Da, Christe, sortem paruulis Hymnos tibi canentibus. # Hymni 14 Primus adest Aries, obscuro lumine labens, Proximat inde sequens proiecto corpore Taurus, Sic gemini fulgent iactantes orbibus ignem, Aestifer est pandes feruentia sidera Cancri, Hunc subter fulgens serpit uis torua Leonis, Quem rutilo sequitur collucens corpore Virgo. Exin proiectae claro collumine Chelae, Ipsas consequitur lucens uis magna Nepaei, Inde Sagittipotens dextra flexum tenet arcum, Post hunc cornifero Capricornus lumine pergit, Humidus at lato collucet Aquarius orbe, Squammiferi rectoque natant tunc ordine Pisces.