Hymni (13)
Hymni 1
Annus solis continetur quatuor temporibus,
Ac deinde adimpletur duodecim mensibus.
Quinquaginta et duabus currit hebdomadibus,
Trecentenis sexaginta atque quinque diebus.
Sed excepta quarta parte noctis atque diei,
Quae dierum superesse cernitur seriei.
De quadrante post annorum bis binorum terminum,
Calculantes colligendum decreuerunt bissextum.
Hinc annorum diuersantur longae latitudines
Quorum quidam embolismi, quidam fiunt communes.
Breuis quippe qui uocatur communis lunaribus,
Solis semper duodenis terminatur mensibus.
Longus autem qui omnino embolismus dicitur,
Lunae tribus atque decem cursibus colligitur,
Breuioris anni totus terminatur circulus,
Trecentenis quinquaginta, ac quatuor diebus.
Longus uero lunae annus in dierum termino,
Continetur trecenteno, octogeno, quaterno.
Vno nempe atque decem diebus in ordine,
Breuis annus anni solis superatur agmine.
Nouem uero embolismus atque decem diebus,
Peruidetur anni solis eminere cursibus.
Ac per istam sui semper incrementi copiam,
Breuiorum longiores compensant inopiam.
Dehinc decem atque nouem annorum statuitur.
Tempus certum quo lunaris terminus porrigitur,
In quo lunae replicantur cursu quodam subtili,
Bis centeni terque deni semel quini circuli.
Hinc et inde ut exigit perseueranda ratio,
Se per partes dies saltus interserit spatio.
Intra quoque supra dictum habent semper spatium,
Dies solis atque lunae aequum pondus partium.
Huius cycli pars uocatur ogdoas anterior,
Ac deinde appellatur hendecas ulterior.
Ogdoadi deputantur octo anni priores,
Hendecade reliquorum destinatur series.
In hoc cursu fiunt anni breuiores duodecies,
Anni uero longiores supputantur septies,
Talis quippe cum annorum circulus extenditur,
In eumdem lunae cursum circulus reuertitur.
Solis uero in id ipsum non recurrit series,
Donec anni reuoluantur octies et uigies.
Adimpleto sane solis suprascripto tempore,
Reclinatur absque ullo resistenti rancore.
His itaque reciprocis alternata cursibus,
Solis lunae diuersantur tempora temporibus.
Sed ad prima post annorum recurrent initia,
Quingentorum ac triginta atque duum spatia,
In hos cyclo per concursum coeli luminarium,
Manifesta fiunt festa dierum paschalium.
Qui porrectus per extensam annorum uertiginem,
In eamdem (ut praedixi) recurrit originem.
Paschae uero longos, breues, intellectu uarios,
Hoc excepto multi plures conscripserunt circulos.
Quos dispono praeterire breuitatis gratia,
Quorum nobis necnon nota numeri peritia.
Altum coelum qui creauit terras atque aequora,
Doxa regi per aeterna Deo soli saecula. Amen.
Hymni 2
Temporibus certis excurrit quattuor annus.
Explicat et menses triplicatus calculus idem.
Hinc constat ternos complecti singula menses
Tempora, qui uotiua Deo ieiunia prisci
Instituere patres ternis celebranda diebus.
Horum me causas absoluere, chare, petisti.
Sed magis ex aliis te talia quaerere uellem,
Edere multiplici qui isthaec sermone ualerent.
Nam mihi sermonis nec copia suppetit ulla,
Arcanum neque quid sensus scrutarier istud.
Atque etiam si quid recti garrire uidemur,
Ridetur, fastiditur, spuitur, laceratur.
Vnde ego decreui de talibus esse silendum.
Non ignota tamen perstat sapientia summi
Iudicis, exacturus erit qui credita uerbi
Cum lucro, ueniens in maiestate, talenta.
Lucra reportantes penetrabunt gaudia regni.
Seruus iners tenebras tradetur in exteriores.
Id reputans, uereor celare quod Omnipotentis
Gratia multorum largitur ad utilitatem.
Accipe quapropter prognosse quod instituisti
Quaerere, et ut recte dictum sit, sedulus ora.
Singula complecti ternos iam tempora menses,
Fatus eram, ternosque dies celebrare per unum.
Quodque cibi potusque superfluitate recisa.
Tres igitur menses totidem compone diebus.
Vt pro mense dies uno respondeat unus.
Non primo tamen aut extremo temporis ista
Mense celebrantur, medius sed ad ista dicatus.
Hinc sibi transactum conglutinat inde sequentem
Vt circumpositos uicino nectare perfiet.
Forsitan et menses qui sint et tempora quaeras.
Talibus officiis quod sanctio prisca relegat
Tempora, uer, aestas, autumnus, hiemsque uocantur.
Temperiem ueris sacrant ieiunia Martis,
Florigeroque nitent ueluti uernantia sexto.
Iunius aestatis hac cauma refrigerat unda.
Temporis incentiua simul carnisque refrenans.
Quo potius fructu caeteris quam canet aristis.
Autumnum simili September opimat amoeno
Munere quam Bacchi festo iucundior isto.
Fruge monens iam collecta laudare datorem.
Vltimus e numero nomen sortitus et imbri.
Mensis eodem hiberna uenustat tempora serto.
Et quanquam rigidis constringit rura pruinis,
Creditur hoc certe coelum reserare sereno.
Terrigenasque monet Christo accusare piatos.
Hoc etiam coelum iucundo rore rigatum.
Nubibus almifluis iustum distillat in aruis.
Et nullum brutis fructum parientibus aruis
Viua salutiferum tellus producit hichyn.
Et licet his animam dapibus pinguescere scimus
Et uitae causa fiant haec cuncta futurae.
Nemo tamen coeptum poteris percurrere collem,
Si desint alimenta uiae, sumptusque laboris,
Nec tamen haec aliunde nisi abs auctore petenda,
Nec uetat haec a se nos poscere, sic tamen istis
Vtamur mediis, ueris ut in aethere fruamur.
Talibus ergo modis animarum commoda primum
Quaerantur post haec praesentis seria uitae.
Quis sine non potis humanum subsistere corpus.
Illa tamen quibus a superis non impediamur.
Et quia temporibus ueniunt haec singula certis,
Temporibus quoque largitor laudandus eisdem,
Maxime laus quamuis eius nunquam reticenda.
Anni principium uer, principium quoque mundi.
Semina cunctarum frugum uer trudit ab aruis,
Fronde nemus uestit, tellurem floribus ornat.
Iam laetae uitis turgent in palmite gemmae.
Tunc armenta mares repetunt et gramina tondent,
Vsibus haec nostris iussit seruire Creator.
Seruiat ergo Creatori deuotio serui
Cui dedit haec aruis aeterna daturus in astris.
Aestas bella ciet, gentes aestate mouentur.
His ut compressis tranquilla pace fruamur,
Liberiusque Deo secura mente uacemus.
Ecclesiae pietas pro natis sedula poscit.
Nubila cuncta fugans aestas mundumque serenans,
Prata secat, frumenta recondit, et horrea rumpit.
Pro quibus auctori grates fas reddere summas.
Autumnus placidas praetexit collibus uuas,
Visu iucundas, esu tactuque suaues.
Quis pressis gratum distillant praela liquorem.
Arbore poma legit, per cellas una reponit.
Haec tellure ferente, sed Omnipotente iubente,
Immemores Conditoris, saeclique futuri.
Et quis spes nulla post haec supera aethera restat,
Potibus atque cibis distendant ilia largis.
Hanc sibi pro summo reputantes munere partem
Christicolas agitare decet conuiuia parca.
Et iugibus uotis precibusque instare profusis,
Supplicibusque Patrem rogitare precantibus almum.
Adiumenta uiae ferat haec, non praemia ponat.
Conferat ista solo donec horum indiget usus,
Seruet at illa polo, quibus est sine nemo beatus,
Frigore brumali tandem tellure rigente,
Frugibus exhausta, nec iam patiente ligonem.
Nullus honos campis, florum iam nulla uenustas,
Torpentes inuitat hiems genialis ad ignem,
Otia, luxuriem, potumque cibumque suadens.
Conuenit haec precibus parco et compescere uictu,
Illecebras carnis castiget inedia uentris.
Temporibus discreta suis ieiunia dixi,
Rebus ut hoc etiam obseruatio sancta caducis,
Conducat carnis dum compede nectimur arcta.
Restat adhuc aliquid sacratius insinuandum.
Ecclesiae siquidem haud aliis sacrare ministros
Mensibus usus habet, necnon et solibus isdem,
Vt per grata Deo ieiunia corde piati,
Dignius assumant altaris munia sacri.
Vsus at iste tamen, non humana arte repertus,
Ecclesiae proceres illum sacer atque senatus,
Coetus apostolicus diuino Pneumate plenus.
Instituit sacrumque dehinc transmisit habendum.
Paulus apostolico dudum sacrandus honore.
Auspicio tali Barnabas necne dicatur.
Nam Scriptura refert uerax ueraciter illos,
Cum precibus ieiunasse prius, sic ad ista uocatos
Quosque pari uoto comitata caterua piorum,
Impositis manibus, doctores misit in orbem.
Spiritus aetheria ueniens quoque sanctus ab aula
Ieiunos quos reperit orantesque repleuit.
Ergo suis simili hunc etiam fratione ministris
Ecclesiae deuota fides exoptat adesse.
Hoc sine nempe Deo condigne nemo ministrat.
Nec placet ulla Deo tali non igne cremata
Victima, nec aliter gratum sibi spirat odorem.
In re tam summa nec ipse uacare dierum,
Mysterio numeroque coruscans creditur ordo.
Quam bene per ternos ieiunia Christicolarum,
Soluuntur soles, trinum qui numen et unum,
Trinum personis, unum deitate fatentur:
Nec minus et sacer est factis in talibus ordo.
Quartus enim sextusque dies ac septimus istis
Nonnulla ratione sacris reputatur agendis,
Sed primos quarta feriam sextamque uocantes,
Sabbati ab antiqua mutuamus lege uocamen,
Mercurii Venerisque dies hos prisca uocabat
Aetas, falsorum uenerans portenta deorum,
Saturnique patrem quem credidit esse deorum.
Quarta nempe die truculentus proditor olim
Ascita pactum fecit sibi plebe nefanda,
Traderet ut Christum quo laetificauit iniquos.
Cum gaudet mundus par est moerere fideles.
Rursus eis gaudentibus hos moerere necesse est
Hac deuota die ieiunet concio Christi.
Qua conspirat iniqua cohors in sanguine Christi
Certent hi precibus, cum certant fraudibus illi.
Condidit in sexto, lapsumque reuexit homonem.
Omnigena hic et ibi factor pietate redundans,
Nec uero peccasse die fortassis eodem,
Ac paradisiaca propulsum sede negarim,
Quo magis ergo die frenanda libido ciborum,
Quam nece quo merita est punita libido ciborum,
Hac quoque mortificare decet terrena redemptos
Membra die qua morte Auctoris uiuificantur.
Septima cum precibus ieiunia casta reposcit,
Hac chorus ille sacratus apostolici ordinis olim,
Iniusta pro morte pii lugendo magistri,
In sacram protelabat ieiunia noctem,
Praestolando resurgentem ut praedixerat ipse,
Fluxit abhinc mos ecclesiasticus iste saluber,
Sabbata ieiunent Christi per singula serui,
Exspectentque suum redeuntem a funere Regem,
Morte triumphata spoliis Acherontis onustum.
Haec de sacrata serie dixisse dierum
Sufficiat, nunc Ecclesiae hanc aptare ministris.
Collibet his qui altari accedunt sorte diebus,
Sex huius saecli discurrunt ordine certo
Aetates, quarum quarta legem atque prophetas
Praecipue constat uiguisse, scientia quorum
Altaris semper debet comes esse ministris.
Prouidere patres hoc ipsum significare.
Officio nam et ob hoc geminatur lectio sacris
In quarta semper feria per tempora cuncta.
Sexta aetate Deus hunc uenit uisere mundum
Factus homo, in quo concordant lex atque prophetae,
Signat hoc una die legitur quae lectio sexto,
Septima cum senas habeat, titulat duodenas.
Romana quod in urbe caput quae dicitur orbis,
Ob populos uarii sermonis in urbe fluentes,
Tum Graeco tum Romano sermone leguntur.
Taliter ex senis fieri constat duodenas.
Non sensu uario, sed tantum dispare bombo.
Hac etiam feria benedictio praesulis ore
Confertur, Christi formam tenet ipse sacerdos,
Coetus apostolicus totidem in lectoribus astat,
Diffundens uariis coelestia dogmata linguis.
Septimus atque dies, diuinum Pneuma, figuras,
Pneumatis ipsius septena charismata namque
Homonymus Iesu describit ab inde propheta.
Ergo suos Christus benedicens ipse ministros,
Munere corda insignit eorum spirituali,
Cur tamen hoc numero signetur Spiritus almus
Dicere non possunt nostrae ieiunia linguae.
Sed tamen ipse solet rudentum soluere linguas
Humanas, ut rite queant proferre loquelas.
Omnia quem propria collaudant uoce creata,
Qualiter hic igitur aptetur calculus illi,
Vt mihi dignetur reserare fideliter edam.
Ipse stylum tamen, ipse manum regat, oro, loquelamque,
Vt se digne queat noster depromere sermo
Nullam cerno tamen quem diuidat heptadem almam,
Indiuisa manet, partes quia respuit aequas.
Vnanimes quoque reddit eos quos Spiritus implet.
Vel quia septenis discurrunt saecla diebus.
Spiritus omnigena monstratur dote replere,
Maiestate sua quos dignos iudicat esse.
Sed tandem redeamus ad intermissa parumper,
Dicamusque dies operi cur septima tanto
Maxime deligitur, uel quid numerus uelit iste.
Quattuor atque tribus septem constare uidemus,
Quattuor ex totidem corpus compactum elementis,
Tres animam signant triplici ratione eluentem.
Ast animae coniunctum corpus format homonem.
Quattuor ergo tribus hominem coeuntia reddunt,
Sed tria de superis manantia quattuor imis.
Quae superis ueniunt uegetant terrena potenter,
Tunc tamen ista bene si copula nexa cohaeret,
Et tria conficiunt septem coniuncta quaternis.
Exterior cum homo, et interior coniurat amice,
Et mens carnali, uitiorum peste subacta,
Imperat, ac luteum subseruit ad omnia corpus,
Hic offert domino libamina grata minister.
Tres etiam fidei praetendere symbola possunt,
Trinum nempe fatemur et unum credere nosmet,
Trinum personis unum deitate perenni,
Quattuor at totidem uirtutibus astipulantur,
Quis manet insignis cuiusquam uita fidelis,
Quattuor ergo manent fieri quid debeat atque
Cultorem exercent fidei ne torpeat otio,
At tria propter quid faciat quodcunque laborat,
Quattuor ergo tribus, tria constat egere quaternis.
Nempe fide sine nemo placere Deo ualet unquam,
Nec placet hunc quisquis nudo sermone fatetur,
Mortua quippe fides, quam non comitabitur actus,
Sed tria cognatis socientur iure quaternis,
Alma fides operi concordet, opusque fidei,
Vt post in summam pulchra compage redacta,
Septenam pariant per saecla futura quietem,
Septima quippe dies requies est dicta creantis,
Hanc sacri semper debent optare ministri,
Actibus atque fide suspirent semper ad istam,
Admoniti semper numerorum cardine sacro.
Debet apostolici quoque dogmatis esse minister,
Haud expers numero quod designatur eodem
Partibus ille suis alternae multiplicatis,
Culmen apostolici duodenum signat honoris,
Siue quater dicas ternos, ter siue quaternos,
Tramite diuerso callem aggredieris eumdem,
Septimus ergo suis duodenum partibus explet,
Et merito modo quo septena charismata mundo
Excellenter apostolicus primum edidit ordo
Ergo dies rebus tantis electa gerendis,
Hortatur dignos sese praebere ministros,
Doctrina fidei cum dote spirituali.
Fessa camoena iugem festinat rumpere finem,
Pauca reluctantem reuocant sed feria uatem,
Sabbati adhuc nosmet non contemnenda morantur
Otia, quae cogunt causas exponere tantas,
Cur non nos aliis liceat sacrare diebus,
Error quippe nouus nostro sub climate nuper
Exortus serpit, cui respondere coarctor:
Pontifices siquidem nostri qua Christus Auerno
Surrexit, celebras haec redit solemnia tentant,
Quis si nulla foret quae reddi causa ualeret,
Debuit auctorata patrum satis esse uetustas,
Sabbati ad ista diem quos muna semper agenda,
Delegasse liquet, uespertinum quoque tempus.
Iustum quippe putauerunt haec temporis hora.
Sacerdos tractanda quibus pia uictima constat,
Tempore quo est eadem mactata crucis super aram
Victima, quos quia ieiunos haec sacra reposcunt.
Non sunt hac celebranda die qua uita reuixit,
Ieiunare die mos ecclesiasticus illo,
Nam perhibet quoniam turpe est moerere redemptos,
Deuicta cum surgit eorum morte Redemptor,
Vespere ieiunos igitur cum talia poscant.
Praefatoque die cuiquam sit Christicolarum
Ieiunare nefas, alius quaeratur ad ista,
Aptior ac nullus mihi praecedente uidetur
Sabbato, in hoc etenim uigilantes censeo seruos,
Ac sobrios: larga quoque dapsilitate piatos,
Victorem praestolari de scammate Christum,
Eius in occursu, dignosque parare ministros.
Nec illud nos praetereat, quod septimus istis
Iure dies sacris antiquo est more dicatus,
Nam gradibus totidem respondet calculus idem,
Septem quippe gradus hi sunt quae hac luce sacrantur,
Quos quia perlongum est exponere nomina tantum,
Dicemus quoniam fastidia longa cauemus,
Clauiger et lector, exorcista, acolythusque,
Hypodiaconus, et leuita et presbyter ipse,
Pontificem sane non ista lege teneri
Dicimus, hinc etenim festiua luce dicari,
Maxime qua Christus laeto surrexit oportet,
Cuius in Ecclesia personam ferre uidetur,
Rectius ergo die quo sublimabitur iste,
Quam quo sublimis de morte reuertitur ille:
Vt sic Ecclesiae releuet nunc iste dolorem,
Sicut apostolicum tunc depulit ille timorem,
Et uelut ille resurgens exhilarauit amicos,
Sic sibi commissos hic nunc soletur alumnos,
Constat enim quia cum decedit episcopus isthinc,
Abscessu capitis tristari membra necesse est,
Cumque reformatur diuina sorte uocatus,
Ecce alacres cuncti posito moerore resultant,
Surgentem uelut excipiant de funere Christum,
Quapropter quisquis defuncti in sede locatur,
Hac nobis ratione uidetur et alter et idem.
Nec illud ratione reare carere dies quod
Primus et octauus suffecto praesule gaudet,
Ordine qui octauus perstat sed culmine primus,
Septem quippe gradus praefatos scandat oportet.
Post tanto primatus sublimet ut honore.
Ecce typum quoque fert et in hoc antistes Iesu,
Non tantum quod morte die hac surrexerit ille,
Verum idcirco die Christus surrexit in ista,
Vt pateat quia principium sit finis et ipse,
Ex quo cuncta fluunt, ad eumdem cuncta recurrunt,
Primus et octauus, quia Conditor atque Beator.
Ipse creauit enim ipse octaua aetate beabit.
Vos rogo, pastores, subtiliter inspicientes
In quanto uos Christus honore locarit, at ipsum
Collatum rursus quo fasce grauarit honorem.
Sic gregis este caput, summi ut Pastoris adesse
Membra queatis, ut ex illis non uestra, sed eius
Lucra requirentes ab eodem pascua uitae
Sumere possitis, commissa plebe sequente,
Non uos ira truces reddat, non gratia molles,
Quos Christus euocat laeto, uos soluite uinclo.
Pascite pane gregem Domini nunc spirituali,
Angelico uos pane frui concedat ut ille,
Exemplo mage quam sermone gerenda iubete,
Tunc recto ad uitam ducetis calle futuram,
Si factis illam moneatis et ore petendam,
Gallus uti propriis semet prius excitat alis,
Sic demum aurorae uenientis praecinit ortum,
Sic ad agenda manum praesul quae dixerit ore,
Exerat ipse prior, mihi tunc audire libebit,
Munus ab ore manuque patres contemnite, quaeso;
Excaecant etiam sapientes xenia crebra,
Simonis exitium, lepram uitate lezi,
Callidus iste sacrum sibi Pneuma putauit emendum,
Charius infelix quod posset uendere multis,
Quodque Deus gratis offert, uenale putauit,
Vnde miser barathri dimersus ad ima profundi
Truditur, inferno dum praecipitatur ab alto,
Sidera qui leuitate petens in Tartara demens,
Corruit ablatis nequiens incidere plantis,
Dum male collatis altum petit aethera pennis.
Alter et ipse parem molitus texere fraudem,
Indultam larga Domini pietate salutem
Accipio, pretio dum gliscit uendere morbo,
Quo fuerat qui dignus erat releuatus eodem;
Multatur tota cum posteritate misellus.
Haec iugiter metuenda patres exempla cauete,
Munia quis imponatis perpendite sacra,
Iustis ne subducentes tribuatis iniquis,
Saepe recensentes summus quod doctor alumno
Praecipit, ut nulli citius necdumque probato
Imponendo manus prauis communicet actis,
Sic et uos nisi discussis examine longo
Sacra ministerii committere iura cauete.
Ne mihi succensete, precor, patres uenerandi,
Morbida pastores quod ouis praesumo monere.
Saepius Omnipotens iunioribus abdita pandit,
Lege nec arctatur diuinus Spiritus ulla,
Consilium domino persaepe dat utile seruus.
Ista per excessum de praesulis ordine dicta
Sufficiant, tandem redeamus ad intermissa.
Dicendum quid uelit sibi lectio paucis.
Septimus iste dies sibimet quam uindicat unus,
Quod septem requiem designent saepe relatum,
Ast operi senos aptamus conuenienter,
Hoc etenim numero bonus omnia condidit Auctor,
Saecula discreuerunt senis aetatibus ista,
In quibus assiduo requies speranda laboris,
Nec sane series est contemnenda tomorum:
Quattuor ante sacra quam consecratio fiat;
Quinta sub articulo decurritur ordinis ipso;
Sexta diurna manet, solito quae more refertur.
Quattuor ore gradus monuit Psalmista canoro,
Praecipua semper benedicere laude Tonantem,
Israel Aaronque domum, Leui quoque, necnon
Et quicunque timent Dominum de gentibus illis.
Israel Hebraea signat de plebe uocatos,
Pontifices sacros Aaron domus inclyta pandit,
Exprimit at reliquos Leui domus ampla ministros,
At Dominum metuens uocitatur caetera plebes
Omnis; in his autem consistit turba fidelis,
Lectio quod signat praecedens rite quaterna.
Hae quoque mutantur per tempora quattuor anni,
Temporibusque leguntur eisdem conuenientes.
Quinta semper eadem recitatur et ordine eodem;
Vnde liquet quoniam ad tempus non ista refertur.
Ergo uiros spectat specialiter ista sacrandos,
Ardentis reserens incendia saeua camini,
Quis iustos hostis perstabat adurere saeuus.
Stinguitur haud tamen his diuini feruor amoris,
A quo nulla pios reuocat stipulatio mundi;
Et quamuis instanter eos trux urgeat hostis,
Ignibus assiduis uitiorum fomite pastis,
Quique Deo digni existunt illumque precantur,
Ipsius auxilio procul ignea tela repellunt;
Et licet ille deis ceruicem flectere falsis
Suadeat, ut nunc narratur fecisse tyrannus,
Cogere ad istud eos nulla ratione potestatur,
Vt quos nulla sibi prosternit dira Cupido,
Nec sculptum blanda uenerantur imagine nummum.
Ad quod signandum mos est hac in prece semper,
Ex illa quae est edita, post illamque refertur,
Erectos atque stantes orare fideles,
Nec genua ad terram curat deponere quisquam,
Cum reliquis studeant hoc preconante ministro,
Poplitibus flexis stratique solo tenus omni
Corpore contrito Dominum quoque corde precari,
Vt pateat distantia quanta sit inter eorum
Illorumque preces, qui numina falsa uerentur,
Cum prosterni illi dicuntur, stare uolunt hi.
Sed quia fornacis fit mentio semper in istis,
Ordinibus libet indignare quod inde queamus
Elicere, haud tam crebra iteratio cassa putanda est.
Nullus ad officium diuini accedere cultus
Rite potest quem non tentatio dira probarit,
Haec non immerito flammis signata camini,
Attestatur idem Scripturae pagina sacrae:
Vas ueluti Samium fornax examinat urens,
Haud aliter iustum tentatio purgat acerba,
Nec quod elegit Dominus succumbere norunt,
Ipse etenim uires in se fidentibus addit,
Qui cum uictores fuerint certaminis, ut iam
Ignibus excelsum ualeant laudare sopitis,
Iucundumque Deo reboare fideliter hymnum.
Rite ministeriis possunt aptarier almis,
Munia non illis aliter committere tanta
Censeo, ni ualida ueluti fornace probati,
Per multos discant coelestia adire labores,
Quatenus aeterno socientur in aethere Regi,
Cuius hic obsequiis deuoto corde ministrant,
Quique suos secum fore dixit in arce ministros,
Innuit hoc illis semper praemissa camini,
Mentio, deinde sequens extinctis ignibus hymnum,
Hic bene certantes, illic cantare quietos.
Omnibus erga illos igitur iam rite peractis,
Fulmine mox Paulus illos tonitru excipit, et quae
Sint peragenda dehinc hortansque minansque praefatur,
Et recte Testamentum Vetus ante sacrandum,
Inde Nouum legitur Domini iam in sorte redactis,
Admoneantur uti uitam moresque nouare,
Atque nouum uetere exuti sectentur homonem,
In sortem quicunque Dei transire merentur.
Nec uacat hoc Veteris quod primum quinque leguntur
Sexta Noui, sed quinque sacrandis, sexta sacratis.
Aetates pressae caligine quinque fuerunt,
Sexta nouo totum respersit lumine mundum.
Et quicunque sacris Domino miserante dicantur
Officiis, tenebras pellant erroris auiti,
Ad lucemque nouam studeant migrare necesse est.
Quinque per aetates seruili quique timore
Per seruum missa seruiebant lege Tonanti,
In sexta nati iam dicimur Omnipotentis,
Et regale genus, regale sacerdotiumque,
Membra Sacerdotis summi Regisque per omnis.
Participes autem existant licet huius honoris,
Quique Deum concordi mente fatentur et ore,
Praecipue tamen hi qui participare merentur
Nominis atque sacerdotis dicuntur et ipsi.
Hi uetere ac seruili igitur formidine pulsa,
Natorum seruire magis gratentur amore,
Sicque sacerdotes se seuerissime norint,
Ne tamen hinc illos elatio pulset inanis,
Quamque graues humilesque ministeria ista requirant.
Qui sequitur presso signat modulamine tractus,
Quod talis humilem pandat modulatio mentem,
Plurima sunt exempla quidem, sed sufficit unum.
Vindicat hunc semper sibi quadragesima cantum
Quo Christi populus nullo mage tempore semet
Submittit, ieiunando atque precando benignum;
More dehinc solito fiunt solemnia missae.
Cum sibi conueniant cuncta haec pulchro ordine rerum.
Iudicioque his nemo resistere quiuerit aequo,
Quantum desipiat liquida ratione patescit,
Iudicat haec alio quicunque die celebranda,
Illo quem statuere Patres temere intermisso,
Officium hoc alius cum non sibi uindicet ullus,
Et statuta Patrum nulla ratione priorum
Vellere conueniat, Paulo doctore iubente;
Angelus excelso ueniens si forsan Olympo,
Et uobis aliud cupiens imponere dogma,
Tentet ab hoc fidei . . . . . deflectere calle,
Quam per nos Dominus uoluit diffundere mundo,
Ac si blasphemum laribus propellite uestris,
Nec minus hoc etiam Scriptura fatetur auita:
Antiquos fines ne transgrediare parentum.
In tumidum fragili cum lintre cucurrimus aequor,
Quae licet illisa scopulis, quassata procellis,
Littoris optata tandem tellure potitur:
Nec uero mirum discrimina plura tulisse,
Intentata prius sulcauimus aequora cuiquam;
Nam quos Romanae extollit facundia linguae,
Antiquis trito nituntur tramite cuncti,
Scylleum pelagus Maro remige sulcat Homero,
Pindarico uates incedit calle Sabellus,
Lucilium sequitur satyrae mordacis amator,
Comicus eximio regitur doctore Menandro,
At nostram ductor praecessit nemo Thaliam.
In scabros impegit ob hoc erronea cautes,
Sed spirante Deo Zephyris felicibus acta,
Iam portus pleno tandem subit hostia uelo.
Hymni 3
Aduentum Domini non est celebrare Decembri,
Post ternas nonas neque quintas ante Kalendas,
Pascha nec undenas Apriles ante Kalendas,
Nec post septenas Maias ualet esse Kalendas
Virgo puerperio dedit anno signa secundo,
Illius magni cycli modo bis reuoluit,
Trigintaque duos quingentos qui tenet annos,
Virgo puerperio dedit anno signa secundo,
Illius angelici dantis paschalia cycli,
Qui constat denis annis simul atque nouenis,
Octauus decimus fuit et tunc temporis annus,
Lunaris cycli prope qui par uersificali,
Solaris nonus cycli fuit et bissextus,
Tempore praeterea fuit hoc indictio quarta,
Quattuor undenas sol, luna tenebat epactas,
Lunaris iam uult luna cyclus oriri,
Annis qui denis protenditur atque nouenis,
Cycli solaris fit Martis origo Kalendis,
Pagina magniflui quae dicitur area cycli,
Phoebes et Solis cyclis compacta gemellis,
Qui sibi septenos quater ad spatium capit annos
Confert centenos triginta tresque bissextos,
Trigintaque duos quingentos insimul annos.
Temporabis duo tot ieiunia mensibus in tot
Menses temporibus, ieiunia mensibus insunt,
Hi sunt September, Mars, Iunius, atque December,
Martius a feria titulat ieiunia quarta,
Iunius hebdomadas a septem bis numeratis,
Constat certus item Septembri terminus idem,
Nec decimus nonas Iani notat ante Kalendas.
Anno solari tribuunt hac arte periti
Ter centum spatium, decies sex, quinque dierum
Quinquaginta inde hebdomadas facies geminasque.
Concurrens primus manet ille superfluus unus,
Assumes unum sic unumquemque per annum,
Quae cubat in septem, cautus transcendere legem,
Succrescunt gemini, quarto ratione bisexti.
Anno communi stat Paschae terminus omni
Sex ascendendo numeratis bis minus uno,
Lunaris tanto quia solari minor anno,
Vltimus est annus uerumtamen excipiendus,
Qui saltus lunae bis sex capit ex ratione,
Embolismali stat paschae terminus omni
Descensu denis numeratis atque nouenis.
Solaris tanto quia lunari minor anno,
Sol uult zodiaci signum per quodque morari,
Trigintaque dies, horasque decem mediamque,
Conficis inde dies tercentenos decies sex,
Ter quae sol signa graditur cum sint duodena,
Quinque dies denis facis ex remanentibus horis,
Quippe dies quaeuis fit ab horis bis duodenis,
Nam cum nocte diem solidum natura dat omnem,
Ast ex dimidia quadrantem conficis hora,
Vna dies quarto per quem succrescit in anno,
Quae repetit senas tibi Mars inserta Kalendas,
Annus solaris lunarem uincit epactis,
Quas dicunt Graece, superaddimenta Latine,
Versibus haec sese uoluunt paschalibus usque,
Principium primo quibus est et finis in imo,
Quas in Septembris debet mutare Kalendis.
Annus communis stat mensibus ex duodenis,
Embolismalis magis uno quam duodenis,
Vnus enim mensis concrescit tunc ab epactis.
Discretus signis est zodiacus duodenis,
Exstant signorum menses tot ad instar omnium,
Triginta Phoebus signorum quodque diebus,
Atque decem semis cessim perlabitur horis,
Fiunt inde dies tercenteni decies sex,
Quos inter menses bis sex disponere debes,
Quinque dies denis facit ex remeantibus horis,
Quos quia distribui nequeunt, debes dare Marti;
Cur potius Marti? tribuit quia Romulus illi,
Menses bis quinque statuens qui principe Marte.
Principe cur Marte? coluit quia pro genitore.
Eius successor Numa binis exstitit auctor.
Si numerum mensidare uis, ratione sequenti:
Sume dies mensis: numerum quoque iunge prioris,
Diuide per septem numerum sibi dans remanentem.
Per septem quare? quia sic hebdomada stare
Debet, quos iunge quibus exstat non aliunde,
Si libeat scire numerus sibi quid uelit iste,
Annos per septem concurrentes sibi iunges,
Vt capias per te ferias, ubi quaeque Kalendae,
Fiet enim numerus, uel septem uel minus aut plus,
Si septemue minus feriam sic dicito, si plus.
Ablatis septem, numerum sibi da remanentem
Hos da Septembri, Marti quos ante dedisti.
Ex hoc incipiens, quia sic Aegyptia uult gens,
Si numerum mensi dare uis ratione sequenti,
Sume dies mensis numerum quoque iunge prioris,
Quo facto mensi sua uult lunatio demi.
Ascribas mensi remanentia pone sequenti,
Discas si nescis quota sit lunatio quaeuis,
Mensibus est luna paribus uigesima nona,
Crescit in imparibus aetas trigesima, cuius
Hoc in catalogo mensurus nuntiat ordo.
Si libeat scire numerus sibi quid uelit iste,
Huic numero iungas anni praesentis epactas,
Colligitur numerus triginta uel minus aut plus,
Trigintaue minus si sint tota Cynthia, si plus,
Triginta demas remanentibus et liquet aetas,
Sic alii menses mensi respondet in horis,
Per Ianus mensi decimo, Februusque Nouembri,
Martius Octobri, par est September Aprili.
Maius Sextili, par Iunius est tibi, Iuli.
Ecce dies nosti quia sit praesentia Phoebi.
Sunt duo legitimi tamen interualla diei.
Vnum nocturnum uocitant, aliudque diurnum,
Hac sunt quippe die uiginti quattuor horae,
Horarum spatia duodena subindicat hora,
Iam proprie spatio tria subiunxere diurno
Mane quidem, mediasque diem summam prope noctem.
Sicut mens populi, uariatur origo diei,
Ex ortu Phoebi putat hanc Chaldaeus oriri,
Sed gens Aegypti, putat ortu noctis oriri,
Nocte putat media Romanus ut inchoet ipsa,
Inde solent galli cantare futura diei.
Lux quae prima fuit, noctem praecedere coepit,
Adae laetitiam portendens ante ruinam,
Quam bene formatus cecidit sub nocte reatus;
Nunc sequitur noctem lux, uincens in cruce mortem,
Restituens hominem uitae tenebras patientem.
Ordo planetarum uariat seriem feriarum,
Quippe dies a diis placuit uocitare poetis.
Tertia Martis erat, Stilphontis quarta manebat,
Inde Ioui quintam tribuendo uocant Iouianam.
Sexta fuit Veneris, postrema deum genitoris,
Has diis addebant se quis constare putabant,
Iuuit temperiem Iupiter Cyllenius artem,
Pneumate sol una Mars sanguine corpore luna,
Vel dedit humorem, Venus ipsa libidinis ignem.
Nostro more dies feriae sunt nomen habentes,
A fando feriam iam credimus esse uocatam,
Prima dies etenim fuit huius nominis olim.
Qua fas est fari, diuina simul feriari,
Vel quod fiat ait Deus omnia quando creauit.
Hebdomadam facimus septem constare diebus,
Quam solet Aegyptus tot ad annos dicere tempus.
Profesti festi sunt atque dies feriati,
Praeterea fasti dicti sunt atque nefasti,
Sunt hominum festi, causa quaedam profesti.
Est mensis Graecum, de lunae nomine tractum,
Nomine quis lunae, quia menes luna Latine.
Per se diuisi sunt tempora quatuor anni,
Quorum nomina, uer, aestas, autumnus, hiemsque,
Respiceret Boream uernali tempore Titan,
Quod noctes tempus solet exaequare diebus,
Martis in octonis eris eius origo Kalendis,
In nonaginta durando diebus et una.
Cum calefit Boreas per solem mox fit et aestas,
Tempora nocturna breuiat spatiando diurna,
Iunius octonas iubet hanc intrare Kalendas,
In nonaginta durando diebus et una,
Aestas ex igne stat, uer et ab ariditate.
Assolet autumnus noctes aequare diebus,
Et cupit octonis Septembris adesse Kalendis,
Perdurando tribus nonagintaque diebus,
Sic ex algore stat semper et ariditate.
Reddit hiems frigus cum sit prope sol alienus,
Cum sunt nocturna prolixa minuta diurna,
Quae decimi mensis orditur in octo Kalendis,
Tempore denorum nouies contenta dierum,
Haec ex algore stat semper et ariditate.
Annus ad ecclesiam super his habet allegoriam,
Ecclesiae designat hiems incommoditates,
Tempestas quando fit cum glacie, niue, turbo,
Aestas est fidei neglectus et ultio Christi.
In qua doctrinae siccantur ab ariditate:
Ver nouitas fidei post uim niuis et glaciei.
Nobis, occisi quo pascha tenebimus agni,
Cum uenit autumnus prouentum fertilis annus,
Coetibus ecclesiam sanctorum dans uenerandam.
Ver tempus dicunt quo semina cuncta uirescunt,
Cum uites gemmis tellus uestitur ab herbis,
Est aestas tempus quo feruet in omnibus aestus,
Credimus autumnum de tempestate uocatum
Quando cadunt folia, sunt tempestiuaque cuncta,
Fert hemisphaerio cognomen hiems super uno,
Sol quia tunc uolui solet in spatio breuiori,
Dicitur haec bruma uel quae breuis est, uel ab esca
Hinc imbrumari solet ad fastidia uesci,
Est tamen hibernum spatium pro parte uocatum,
Vernum compositum ueluti dicas hibernum,
Ver, aestas, menses autumnus, hiems retinet tres,
Ex quo sunt tantum menses discreta secundum,
Ver, aestas et hiems fit adulta, ne praeceps
Sic est autumnus nouus et praeceps et adultus,
Cum uenit autumnus nimium uiget undique morbus,
Aera namque calor deprauat et obuius algor.
Non minime passi gentiles ante feriri,
Contribuere Ioui quasi tempora quatuor anni
Materia uarias, non forma quattuor urnas,
Factas argento, ferro, uitro, quoque plumbo,
Fert risum crater Iouis hic argenteus et uer,
Ferreus aestatem Vulcani gestat et ignem.
Vitreus autumnum Iunonis et ubera largum.
Vas hiemem plumbi capit interitumque Saturni.
Exortis tenebris nox est absentia solis.
Dicunt philosophi noctem contingere nasci.
Vel quod uergentes efflat sol languidus ignes,
Vel quia qua supra in terras cogitur infra,
Nox aptum nomen sumpsit cum uisibus obsit.
Solstitii spatium, solis statione uocatum,
Ipso quod stante crescunt, noctesue diesue,
Aestiuum cancro, brumale fit in capricorno,
Vt duo solstitia, duo sunt in noctibus aequa.
Quod nox atque dies habet horarum parientes,
Autumnale libra, uernale responderat Ammon.
Est mensis primus, uel Iani nomine dictus,
Olim gentili qui more Deus fuit anni,
Vel quod ianua sis per quam uenit annus et exit,
Ex ipso frontem nunc appellamus eumdem.
Februus est Pluto, mensis Februarius ex quo,
Nam superis ille stetit ad sacra manibus iste.
Martius a Marte uel debet nomen habere,
Dicitur aut ideo quia iungit plura marito,
Anni principium fuit hic mensisque nouorum.
Dicitur Aprilis pro iure quod est aperilis,
Quo plantae germen reddunt animantia prolem.
Rus niue, nube polus, quo liber turbine pontus.
Rus redit agricolis, polus astrologis, mare nautis.
Est Maia Maius Hermetis matre uocatus,
Haec embolismis loca sunt ascripta locandis.
Deutrum September recipit primumque December,
Sextum Sextilis regio quintumque Nouembris,
Quisque suo Nonas permittit habere quaternas,
Martis trite diem Nonarum sume priorem.
Ad bine ternas Martis cape septime Nonas,
Prima necat Iani, nocet astans septima fini,
Quarta necat Februi, nocet astans tertia fini,
Mars, tua frons cuspis, prope finem quarta fit aspis.
Aprilis decimam, notat undecimam prope caudam,
Tertia mors Maii, sed septima proxima fini,
Iunius in decimo ferit et quindenus ab imo.
Alter ab undecimo nepa Iuli, nonus ab illo,
Augusti primus ferit et de fine secundus,
Stat Septembris acus hinc tertius inde decenus.
Octobris stat acus hinc tertius inde decenus.
Quinta necat capitis, sed tertia fine Nouembris,
Frontis septenam notat ultimus ordo decenam.
Anni sextilis disponitur ordo Decembris,
Quartanis Nonis tribus atque bis octo Kalendis
Iulius est pariter Mars Maius, et ogdoas imber
In senis Nonis septemque decemque Decembris,
Iunius, Aprilis, Septembris itemque Decembris.
Quartanis Nonis, ter quinque tribusque Kalendis.
Quartanis Nonis Februus bis et octo Kalendis
Concordant menses Octobris Idibus omnes,
Ducunt ergo dies triginta bis duo menses,
Viginti Februus fit solus et octo diebus.
Quolibet in reliquo quater octo dies minus uno.
Scire uolens feriae sint cuius quaeque Kalendae,
Ad concurrentes componas has feriales.
Ianus Maio tres dat, Iunius hinc Februo sex.
Septem Septembri decimus, Mars quinque Nouembri,
Aprilis tecum defendit Iulius unum.
Quattuor Augustus capit, October duo solus.
Si bene perpendis quota constat luna Kalendis.
Lunares iactas hos instantes ad epactas,
Quinos September, quinos habet ogdoas imber,
Nonus habet septem, decimo praestabit eosdem
Aprilis Februo deca dat Mars tertia Iano,
Maius in undenis est, Iunius in duodenis,
Bis septem Sextilis habet, deca Iulius et tres.
Tempus habens aeui speciem dat motio mundi.
Constans praeteritis, praesentibus atque futuris,
Dicitur hanc ob rem tempus, quia temperat orbem,
Ipsa probat ratio, quia triplex temporis ordo,
Naturae iussu stans aut auctore uel iussu.
Sol et luna suum duce natura facit annum,
Sol per quinque dies, ter centenos decies sex,
Vnius solidi iuncto quadrante diei,
Per tot luna dies annis communibus ires,
Si tamen hoc spatium tibi sex et quinque dierum,
Crescis ter denis embolismalibus annis.
Mensis ut est usus fit bis ter quinque dierum.
At tamen hic usus, non est usus, sed abusus
Cum neque luna suum, neque sol faciant ita cursum,
Cursus enim lunae salua saltus ratione,
Fertur ut est horis minor hoc spatio duodenis.
Fitque decem semis mora solis longior horis.
Diua uel humana uis est auctoris habenda.
Edicto Domini statuentis iura Moysi,
Aufert ruris opus Iudaeo septimus annus,
Rerum mortalis habita grauitate iubentis.
Romani ludos repetunt post quattuor annos,
Ac hosdem quatuor recipit Februarius anno.
Tempus inest atomis, momentis atque minutis,
Partibus, ostentis, punctis, quadrantibus, horis
Atque diebus et hebdomadis et mensibus, annis,
Et lustris aeque, saeclis, aetatibus atque
Atomus in nostra sonat indiuisio lingua,
Quinque manent causae, solet in quibus atomus esse,
Sol numerus, tempus, necnon oratio corpus,
Atomus in sole, uult floccus pulueris esse.
Atomus in numero, monas est eius origo.
Atomus in tempus, citus est oculi uelut ictus.
Atomus in uoce, stat singula littera per se.
Atomus in corpus, cui uix aderit color ullus.
Atomus ostenti, tota portio debet haberi;
Fit ter centena siue bis duo, bis quadragena.
Ostentum uere decies pars sexta fit horae.
Hora fit ex punctis quinis, bis quinque minutis
Sex habet ostenta decies, partes decapenta,
Fit per moneta quater, hoc est dena serenta,
Punctus particulis ternis, geminisque minutis,
Octo momentis simul ostentis duodenis.
Reddere uult unum pars bina hemi, minutum,
Bis duo momenta faciens ostentaque sena,
Quatuor ostenta sunt una parte retenta,
Et momenta duo geminae partes et ab imo,
Momentum solet ostentum dare semis et unum,
Sol horam punctis dat quinis luna quaternis.
Hymni 4
Primo Deus caeli globum
Molemque terrae condidit,
Terram sed umbris abditam
Abyssus alta texerat.
At per dies aetatibus
Labentis aeui congruos
Ornauit obem et aethera
Cunctamque mundi machinam.
Prima creator saeculi
Die tenebras effugans
Aquis adhuc absconditum
Lampauit orbem lumine.
Lucis beatae gaudiis
Mundi repleuit incolas
Aetate mox altissimus
Prima creator saeculi.
Locatur inter caerula
Die secunda maximus
Poli globus, diuisaque est
Vtrimque lympha labilis.
Primo secundae tempore
Aetatis arca mystica
Hinc inde concurrentia
Locatur inter caerula.
Lucente saecli tertia
Die fluens sub aethere
Abyssus alta subsidet,
Virensque paret arida.
Electa proles Abrahae
De perfidorum fluctibus
Aetate florens claruit
Lucente saecli tertia.
Quarta iubar sublimium
Die micabat siderum,
Solo poloque fulgidam
Lucis daturum gratiam.
Hebraea gens Dauidico
Regno refulsit inclita,
Aetate pandens actuum
Quarta iubar sublimium.
Nouum genus progignitur
Quinta die de limpidis
Nascens aquis natantium
Volantiumque sub polo.
Aetate quinta in Chaldea
Poenam luente Iudea,
Fidelium de perfidis
Nouum genus progignitur.
Sexta creatus est homo
Die, creatoris sui
Imaginem qui praeferens
Semper beatus uiueret.
Summus creator omnium,
Per quem creatus est homo,
Aetate Filius Dei
Sexta creatus est homo.
Obdormienti splendida
Plasmatur Adae femina,
Os illius ex ossibus,
De carne carnem obtinens.
De carne Christo propria
Et sanguinis mysterio
Iam sponsa nata est in cruce
Obdormienti splendida.
Post facta celsa conditor
Die quiescens septima
Eam uocari in saecula
Et esse iubet sabbatum.
Aetas quietis septima
Post hoc futura est saeculum,
Qua sabbatizat cum suis
Post facta celsa conditor.
Octaua restat ceteris
Aetatibus sublimior,
Cum mortui de pristino
Terrae resurgent aggere,
Vultumque Christi perpetim
Iusti cernent amabilem,
Eruntque sicut angeli
Caelesti in arce fulgidi.
Quam nobis ad se semitam
Ostendit ipse praeuius
De matre natus uirgine
Deus Deique Filius.
Nam morte mortem destruens
Sexta subegit sabbati,
Quieuit et in sabbato,
In corde terrae conditus.
Vitaeque prima sabbati
Surgendo pandit ianuam,
Suisque congaudentibus
Ascendit ad thronum Patris.
Et sex in huius saeculi
Aetatibus nos praecipit,
Nostram ferendo iam crucem
Ius omne leti uincere.
Intrabimus post omnia
Deuicta mundi praelia,
Carnis soluti uinculis
Vitae perennis sabbatum.
Sequetur una sabbati
Claudenda nullo termino,
Cum carnis immortalitas
Aeterna nobis redditur.
Sic carnis atque spiritus
Bino potiti gaudio,
Scandemus ad caelestia
Regni perennis moenia.
Quo nos uenire, quaesumus,
Concede, sancta Trinitas,
Vnumque te cognoscere
Verum Deum per saecula.
Hic igitur sperantibus
Nobis atque orantibus
In Spiritu paraclito
Sit plena consolatio.
Sint corda clara et fortia,
Sit caro frugalissima,
In modum solis feruidus
Numquam tepescat animus.
Alas uirtutum geminas
Biformis donans caritas
Creatori consimilem
Suam reddat imaginem.
Vt sabbatismi requie
Nostrae fruantur animae,
Donec surgente corpore
Sit stolae decus geminae.
Praesta, Pater piissime
Patrique compar unice,
Cum Spiritu paraclito
Nunc et et per saecula.
[Gloria tibi Pater
Gloria Vnigenito
Cum sancto Spiritu
In sempiterna saecula].
Hymni 5
Hymnum canentes martyrum
Dicamus Innocentium,
Quos terra flentes perdidit,
Gaudens sed aethra suscipit.
Quorum tuentur angeli
Vultum patris per saecula,
Eiusque laudant gratiam,
Hymnum canentes martyrum.
Quos rex peremit impius,
Pius sed auctor colligit,
Secum beatos collocans,
In luce regni perpetis.
Qui mansiones singulis
Largitus in domo patris,
Donat supernis sedibus,
Quos rex peremit impius.
Bimos et infra paruulos
Herodis ira perculit,
Finesque Bethlemiticos
Sancto respersit sanguine.
Praeclara Christo splenduit
Mors innocens fidelium,
Coelis ferebant angeli
Bimos et infra paruulos.
Vox in Rama percrebuit,
Lamenta luctus maximi,
Rachel suos cum lacrymis
Perfusa fleuit filios.
Gaudent triumpho perpeti,
Tormenta quique uicerant,
Quorum gemens ob uerbera
Vox in Rama percrebuit.
Ne, grex pusille, formides
Dentes leonis perfidos,
Pastor bonus nam pascua
Vobis dabit coelestia.
Agnum Dei qui candidum
Mundo sequeris tramite,
Manus latronis impias
Ne, grex pusille, formides.
Absterget omnem lacrymam
Vestris Pater de uultibus.
Mors uobis ultra non nocet
Vitae receptis moenibus.
Qui seminant in lacrymis,
Longo metent in gaudio,
Genis lugentum Conditor
Absterget omnem lacrymam.
O quam beata ciuitas,
In qua Redemptor nascitur,
Natoque primae martyrum
In qua dicantur hostiae!
Nunquam uocaris paruula
In ciuitatum millibus,
Ex qua nouus dux ortus est,
O quam beata ciuitas!
Astant nitentes fulgidis
Eius throno nunc uestibus,
Stolas suas qui lauerant
Agni rubentes sanguine.
Qui perpetis pro patriae
Regno gementes fleuerant,
Laeti Deo cum laudibus
Astant nitentes fulgidis.
Hymni 6
Hymnum canamus gloriae,
Hymni noui nunc personent,
Christus nouo cum tramite
Ad Patris ascendit thronum.
Transit triumpho gloriae
Poli potenter culmina,
Qui morte mortem assumpserat,
Derisus a mortalibus,
Nam diri lethi limina,
Caecas et umbras inferi
Lustrans sua potentia
Lethi ligarat principem,
Et quos suos in actibus
Fideque lectos nouerat,
Omnes Auerni faucibus
Saluauit a ferocibus.
Laetamque uitae ianuam
Pandit Redemptor omnibus,
Quos lex amara corporis
Vita pios priuauerat.
O mira rerum claritas!
Miranda Saluatoris est
Virtus gemella gratia,
Quae regna lethi destruit:
Nam plurimos ab inferi
Portis reduxit spiritu,
Multos et ipso corpore
De fauce mortis eruit.
Surgentis ut de mortuis
Christi sonarent gaudia,
Binos choros paschalia
Vita noua laetantium.
Binae cohortes aethera
Christum secutae ascenderent,
Sedesque coelo perpetes
Inter tenerent angelos.
Hunc ergo cuncti consonis
Diem feramus laudibus,
Victor petit quo fulgidi
Iesus Olympi ianuas,
Quo nobis ipse apud Patrem,
Toros beatus praeuius,
Ac mansiones plurimas
Parauit auctor aetheris.
Quo tota praecedentium
A saeculo fidelium
Caterua coeli regiam
Pandente Christo subiit.
Erant in admirabili
Regis triumpho altithroni
Coetus simul coelestium,
Polum petentes agminum.
Apostoli tum mystico
In monte stantes chrismatis
Cum matre claram uirgine
Iesu uidebant gloriam.
Ac prosecuti lumine
Laeto, petentem sidera
Laetis per auras cordibus,
Duxere regem saeculi.
Quos alloquentes angeli,
Quid astra stantes cernitis?
Saluator hic est, inquiunt,
Iesus triumpho nobilis.
A uobis ad coelestia.
Qui regna nunc assumptus est,
Venturus inde saeculi
In fine iudex omnium.
Sicque uenturum asserunt,
Quam ad modum hunc uiderant
Summa polorum culmina
Scandere Iesum splendida.
Haec dixerant, et non mora
Iuncti choris felicibus,
Cum rege regum lucidi
Portis Olympi approximant.
Emissa tunc uox angeli:
Portas, ait, nunc pandite,
Et introibit perpetis
Dux pacis et Rex gloriae.
Respondit haec ab intimis
Vox urbis almae moenibus:
Quis iste rex est gloriae,
Intret poli qui ianuas?
Nos semper in coelestibus
Christum solemus cernere,
Et eius una cum Patre
Pari beamur gloria.
At praeco magni iudicis:
Dominus potens et fortis est,
Qui strauit atrum in praelio
Mundi triumphans principem.
Quapropter eleuamini,
Portae perennes aetheris,
Introeat Rex gloriae
Virtutis atque gratiae.
Mirata adhuc coelestium
Requirit aula ciuium:
Quis, inquit, est Rex gloriae,
Rex iste tam laudabilis?
Herilis at mox buccina
Respondit: Auctor omnium
Altissimus uirtutum, et is
Rex ipse fulget gloriae.
Dictis quibus rex gloriae
Cum glorioso milite,
Ingressus est in aethere
Sublime regnum gloriae.
Qua mansiones singulis,
Quos de profundis inferi
Abduxerat, pro congruis
Donauit almus actibus.
Ac ipse cuncta transiens
Coeli micantis culmina,
Ad dexteram sedit Patris
Consempiternus Filius.
Venturus inde in gloria,
Viuos simul cum mortuis
Diiudicare pro actibus,
Iusto potens examine.
Quo nos precamur tempore,
Iesu Redemptor unice,
Inter tuos in aethere
Seruos benignos aggrega.
Da nobis illuc sedula
Deuotione tendere,
Qua te sedere cum Patre
In arce regni credimus.
Nostris ibi tum cordibus,
Tuo repleti Spiritu,
Ostende Patrem, et sufficit
Haec nobis una uisio.
Hymni 7
Illuxit alma saeculis
Dies beata uirginis,
Quae morte uicta perpetis
Vitae recepit gaudia.
Intrauit Agnes auream
Poli triumphans regiam,
Agnique iuncta dulcibus
Congratulatur nuptiis.
Admixta castis uirginum
In arce coeli coetibus,
Carmen nouum Deo Patri,
Vnaque nato personat.
Iam digna tali praemio,
Quae fluxa mundi prospera,
Pompasque saecli sordidas
Amore Christi spreuerat.
Pulsata nec non asperis
Aduersitatum spiculis,
Fortis fide perseuerat,
Christo semel quam uouerat.
Hostis ferox ab artubus
Tulit puellae pallium,
Stolam sed intus pectoris
Auferre nemo quiuerat.
Quin Christus et forinsecus
Mittit poderem uirgini
Hanc ueritatis intimo
Docens amictam linteo.
Inducta in aedem sordium,
A sorde martyr libera est,
Quin de loco prostibuli
Precum repente fit locus.
Illuminatur coelitus
Latebra quondam daemonum,
Pulsoque lethi principe
Vitae minister cernitur.
Probi probant magnalia,
Deumque honorant martyris,
Illusor ad miraculi
Mox morte digna plectitur.
Ab inferi quem ianuis
Martyr beata suscitans,
Sic per Lares, ac ferreas
Ad astra portas praeuolat.
Qua Conditoris gloriam
Cernit sui per saecula
Ciuis et inter patriae
Coelestis hymnos concinit,
Hymni 8
Praecursor altus Luminis,
Et praeco Verbi nascitur,
Laetare, cor fidelium,
Lucemque gaudens accipe.
Miranda cuius saeculi
Natiuitas per angelum
Innotuit parentibus.
Pia fide iam praeditis,
Sublime cui uocabulum
Ioannes ipse Gabriel
Imponit, et clarissima
Ipsius acta praecinit.
Qui matris adhuc paruulus
Vulua retentus, spiritum
Percepit almus gratiae,
Testis futurus gratiae.
Necdumque natus iam dedit
De luce testimonium,
Quod natus admirabili
Compleuit ipse in gloria.
Hic plurimos ex Israel
Christi fidei subdidit,
Et corda patrum in filios,
Docens superna, transtulit.
In Eliae qui spiritu
Venit prophetae, semitam
Parare Christo ac plebibus
Iter salutis pandere
Quo feminarum in filiis
Propheta maior nullus est,
Quin ipse miris actibus
Plus quam propheta claruit.
Baptisma poenitentiae
Qui praedicabat ac dedit,
Turbasque Iesu gratiae,
Illuminandas obtulit.
Ipsumque Iesum qui omnia
Sancto lauans in spiritu
Emundat, in Iordanici
Tinxit fluento gurgitis.
Et baptizato protinus
Aperta uidit aethera.
Nobis suo baptismate
Pandit polique regiam.
Atque in columba Spiritum
Illum super descendere
Vidit, doli qui nescius
Mentes requirit simplices.
Audiuit et uocem Patris:
Dilectus hic est Filius
A saeculo, dixit, meus,
In quo mihi complacui.
Edoctus his oraculis
Baptista Iesum praedicat
Natum Dei, qui in Spiritu
Sancto fideles abluat.
Quid sermo noster amplius
Huius canat praeconia?
De quo Patris uox Filio
Olim locuta praecinit:
En mitto, dixit, angelum,
Tuam paret qui semitam,
Vultuque praecurrat tuum
Solem rubens ut Lucifer.
Hymni 9
Apostolorum gloriam
Hymnis canamus debitis,
Votis uacemus annuis,
Iesu, faue precantibus,
Bar Iona Simon Petrus,
Et Doctor almus gentium,
Festiua saeclis gaudia.
Suo dicarunt sanguine.
Coniunxit hora transitus
Poli petentes ianuam,
Quos una semper charitas
Mundo retentos iunxerat.
Diuersitates gentium
Errore longo dissonas,
Ad ueritatis gratiam
Verbis trahebant consonis.
Ecclesiae princeps sacer
In monte Iesum conspicit.
Vocemque Patris igneo
Audit poli de uertice
Fulgentis ascendens poli
Tertia Paulus edita,
Arcana dixit, alteri
Proferre nulli quae licet
Gressus Cephae per caerula
Christi iuuantur dextera,
Christus suos, ne saeculi
Demergat aequor, erigit.
Huius pericla saeculi
Vinci fide credentium
Paulus docet, iam naufragos
Saluans ab undis socios.
Imis Simon e fluctibus
Mundi fideles extrahens
Pisces bonos ut liberet,
Ad lucis effert patriam.
Castris in huius saeculi
Manere iustos incolas,
Paulus docet, tentoria
Texenda castris congrua.
Languore fessos transiens
Simonis umbra subleuat,
Mundat leprae contagium,
Claudosque gressu roborat.
Magister altus gentium,
Atri furores spiritus,
Cunctumque morbum per sua
Fugat potens sudaria.
Nox claudit ambos carcere,
Pleno sed aethrae lumine,
Vmbras uident et uincula,
Christi uident qui gloriam.
Oppressa letho corpora
Ad lucis auras suscitant,
Hostesque iusti perfidos
Abdunt tenebris inferi.
Praefulgido stolas suas
Agni cruore lauerant,
Gustando mortis poculum,
Mortis triumphant principem.
Quantum sequi desideret
Christi Petrus uestigia,
Ad quem uenire non timet
Scalam crucis per asperam.
Regni perennis introit
Paulus per ensem regiam,
Nam qui Deum timet caput
Ferro libenter dat suum.
Sic principes Ecclesiae,
Sic uera mundi lumina,
Mortis triumpho nobili
Sumpsere palmam gloriae.
Tropaea quorum insignia
Iam Roma felix continet,
Quorum coronas totius
Orbis celebrat ambitus,
Vox erga nostra te Deum,
Te corda nostra personent,
Teque in tuis mirabilem
Collaudet omne saeculum.
Christe, precamur, ut quibus
Laudes ouantes dicimus,
Horum frui nos lucidis
Dones per aeuum aspectibus.
Hymnis per aethram ac suauibus
Apostolorum laudibus.
Noster chorus hic consonet
Psalmis canorus dulcibus,
Zona Benignus aurea
Nos cinge castimoniae,
Vt te uidentes laudibus
Tuis uacemus perpetes.
Hymni 10
Praecessor almus gratiae
Et ueritatis angelus,
Lucerna Christi, et perpetis
Euangelista luminis.
Prophetiae praeconia,
Quae uoce, uita et actibus
Cantauerat, haec astruit
Mortis sacrae signaculo.
Nam nasciturum saeculis,
Nascendo quem praeuenerat,
Ac baptizaturum suo
Monstrauerat baptismate.
Huiusce mortem innoxiam,
Qua uita mundo reddita est,
Signat sui praesagio
Baptista martyr sanguinis.
Quem uinculis et carcere
Ferox tyrannus abdidit,
Sed nulla laedunt uincula,
Quem dona cordis subleuant.
Christi uidet qui gloriam,
Qui spiritus charismata,
Non hunc tenebrae carceris
Non poena terret corporis.
Caput libens sanctissimum
Iam dissecandum praebuit,
Nec perdidit pius caput,
Verum caput cui Christus est.
Exsultat almi spiritus
Praeconis artus linquere,
Praecursionis ut sacrae,
Sic coepta dona compleat,
Nam quem manens in corpore
Ostenderat uiuentibus,
Hunc mortuis iam mortuus,
Christum uenire praedicat.
Nouo stupescunt inferi
Ereptionis nuntio,
Gaudent chori fidelium,
Vna patrum cum plebibus.
Iusti, prophetae et martyres,
Et quique Christum a saeculo
Puris amabant cordibus,
Piis colebant actibus.
Cuncti Ioannis dulcibus
Laeti fiunt affatibus,
Christumque poscunt ocius
Suos uenire ad seruulos.
Praecursor alme, dicito
Quando putas adueniet,
Aduentus ille qui prope est,
Descende, Iesu, et eripe.
Tandem Redemptor paruit,
Omnesque in unum congregans
Tulit pios ab inferis
Polique regnis indidit.
Sic praedicator optimus,
Magnusque Christum praeuius
Postquam retentis corpore,
Postquam canebat mortuis.
Ducente Christo in aethera
Omnes fidelium choros,
Cum caeteris perennia
Intrauit ipse in gaudia.
Hymni 11
Adesto, Christe, uocibus,
Inesto nostris mentibus,
Tua benignus dextera
Choros canentum protege.
Qui natus es de Virgine,
Nostrae salutis gratia,
Da pura nobis pectora,
Da membra casta corporis.
Et tu beata prae omnibus,
Virgo Maria, feminis,
Dei Genitrix inclyta,
Nostris faueto laudibus.
Pudica cuius uiscera
Sancto dicata Spiritu,
Dauidis ortum semine,
Regem ferebant saeculi.
Beata cuius ubera
Summo repleta munere
Terris alebant unicam
Terrae polique gloriam,
Festiua legis quae sacris
Ad alta templi limina,
Coelestis aulae Principem
Vlnis tulisti dulcibus.
Cuius sinu iam paruulum
Magi uidentes conditum,
Regem Deumque maximum
Votis precantur redditis.
Christum ferens Memphitici,
Quae sacra uertis numinis,
Deumque cernunt exteri,
Fugant sui quem patria.
Quae moesta mundi gaudium
Cum patre Ioseph quaeritas,
Summique Patris aedibus
Ouans sedentem repperis.
Cuius rogatu mysticas
Christus sedens ad nuptias,
Aquas in alma transtulit
Vini rubentis pocula.
Cuius pium pertransiit
Ensis doloris spiritum,
Natum tuo de corpore
Deum mori dum cerneres
Quam filio tonitrui,
Crucis tonans de uertice,
Commendat Auctor aetheris,
Vt uirgo seruet uirginem.
Nati Deique iam tui,
Quae cernis almo lumine,
Post dira mortis uincula,
Resuscitati gloriam.
Lucem poli quae conspicis,
Adire Patris dexteram,
Quam prima Patris de sinu
Terras adire uideras.
Sublimis inter splendida
Apostolorum sidera,
Flamma, sacrique Spiritus
Impleta laudes concinis.
Laudem Deo quam supplices,
Christo canentes, reddimus,
Christi Genitrix, et tua
Commendet intercessio.
Hymnos sacrae quos Virgini,
Matrique castae dicimus,
Emmanuel, tu suscipe,
Tuamque plebem libera.
Hymni 12
Nunc Andreae solemnia
Laetis canamus uocibus,
Apostolatus gloriam
Qui ornat triumpho sanguinis,
Quem piscibus per turbida
Dum rete nectit aequora,
Christus uocauit cum suis
Ad regna coeli fratribus.
Misitque late gentibus
Verbum salutis pandere,
Ac saeculi de fluctibus
Mentes leuare credulas.
Qui mox fidei lampade
Dum lustrat oras Graeciae,
Deique Christi fulgidus,
Erroris umbras effugat.
Achaeus armis appetit
Dux lucis arma tetricis,
Miles Dei sed fortiter
Hostis repellit impetum.
Pandit crucis mysteria,
Quae dira mortis pristinae
Soluit potenter uincula,
Mundoque uitam contulit.
Agni refert et hostiam,
Qui nos ab hoste liberans,
Vita beat trans aethera,
Regnoque secum perpeti.
Inclusus atro carcere
Lucis minister, aurea
Pacis uias ad sidera
Pandit cateruis plebium.
Caesus flagellis septies,
Tormenta risit omnia,
Septena quam repleuerant
Iam dona sancti Spiritus.
Tandem leuatus in crucem,
Terram reliquit sordidam,
Mundisque felix passibus
Poli petiuit ianuas.
Excepit alma ciuitas,
Nostrumque mater omnium
Laetata Christi martyrem,
Apostolumque maximum.
Congaudet omnis ciuium
Nobis chorus coelestium,
Magni uidens perennia
Nunc Andreae solemnia.
Hymni 13
Salue, tropaeum gloriae,
Salue sacrum uictoriae
Signum, Deus quo perditum
Mundum redemit mortuus.
O gloriosa fulgidis
Crux emicas uirtutibus,
Quam Christus ipse proprii
Membris dicauit corporis.
Quondam genus mortalium
Metu premebas pallido,
At nunc reples fidelium
Amore laeto pectora.
En ludus est credentium
Tuis frui complexibus,
Quae tanta gignis gaudia,
Pandis polique ianuas
Quae Conditoris suauia
Post membra, nobis suauior
Es melle facta et omnibus
Praelata mundi honoribus
Te nunc adire gratulor,
Te charitatis brachiis
Complector, ad coelestia
Conscendo per te gaudia.
Sic tu libens me suscipe
Illius alma seruulum,
Qui me redemit per tuam
Magister altus gloriam.
Sic fatur Andreas crucis
Erecta cernens cornua,
Tradensque uestem militi,
Leuatur in uitae arborem.
Nec cessat altus de cruce
Docere turbam astantium,
Vitam perennem cum Deo,
Polique regnum pandere.
Quorum fide iam feruida,
Turbaeque iudex territus,
Se pollicetur nexibus
Hunc mortis atrae soluere.
At Andreas coeli uias,
Regemque coeli, ac dulcium
Frequenti iam conciuium
Coelesti in arce contuens:
Iesu, precor, dixit, bone
Magister, ista de cruce,
Me nemo uiuum in corpore
Vinclis solutis auferat,
Prius meum quam spiritum
E carne raptum assumpseris.
In patriaeque moenibus,
Cui milito, locaueris.
Haec dixit, et coelestibus
Emissa lux a sedibus,
Circumdedit fortissimum
Christi corusca martyrem,
Splendorque sole clarior
Coram manendo plurimum,
Quae palma uel quae gloria
Crucem sequatur edocet
Quin ad poli mox edita
Reuersus, alti spiritum
Secum refert apostoli
Nodis solutum corporis.
Qua cum tuis fidelibus
Iesu triumphi carmina
Victor beatus saeculi,
Gaudens in aeuum personat.
Qua nobis inter agmina
Sublimium felicia,
Da, Christe, sortem paruulis
Hymnos tibi canentibus.
Hymni 14
Primus adest Aries, obscuro lumine labens,
Proximat inde sequens proiecto corpore Taurus,
Sic gemini fulgent iactantes orbibus ignem,
Aestifer est pandes feruentia sidera Cancri,
Hunc subter fulgens serpit uis torua Leonis,
Quem rutilo sequitur collucens corpore Virgo.
Exin proiectae claro collumine Chelae,
Ipsas consequitur lucens uis magna Nepaei,
Inde Sagittipotens dextra flexum tenet arcum,
Post hunc cornifero Capricornus lumine pergit,
Humidus at lato collucet Aquarius orbe,
Squammiferi rectoque natant tunc ordine Pisces.