Oratio metrica University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/BEDE.Orat Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Oratio metrica
Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, Et in uia peccatorum non stetit Et in cathedra derisorum non sedit; Sed in lege Domini fuit uoluntas eius, Et in lege eius meditabitur die ac nocte. Et erit tanquam lignum transplantatum Iuxta riuulos aquarum, quod fructum Suum dabit in tempore suo Et folium eius non defluet, Et omne quod fecerit prosperabitur. Nunc ergo reges intelligite, Erudimini iudices terrae. Seruite Domino in timore, Et exsultate ei in tremore. Adorate pure, ne forte irascatur, Et pereatis de uia. Miserere mei, et exaudi orationem meam. Verba mea auribus percipe Domine. Intellige murmur meum, Rex meus Et Deus meus, quia te deprecor. Domine deduc me in iustitia tua propter Insidiatores meos. Dirige ante Faciem tuam uiam meam. Domine, ne in furore tuo arguas me, Neque in ira tua corripias me. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum, Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt Ossa mea. Et anima mea turbata est ualde, Et tu, Domine, usquequo. Reuertere, Domine, erue animam meam Propter misericordiam tuam. Domine Deus meus in te speraui, salua me Ab omnibus persequentibus, et libera me. Ne forte capiat ut leo animam meam, et Laceret, et non sit qui eripiat. Domine, Dominator noster, quam grande est Nomen tuum in uniuersa terra! Laetabor et gaudebo in te: Canam nomini tuo, Altissime, Vsquequo exaltabitur inimicus meus Super me? Conuertere et exaudi me. Domine Deus meus. Inlumina oculos meos, ne unquam Obdormiam in morte, Nequando dicat inimicus meus, Praeualui aduersus eum. Exsultabit Iacob et laetabitur Israel, Timentes autem Dominum Glorificat Deus. Custodi me, Domine Deus, quoniam speraui in te, Dicens Deo, Deus meus es tu, bene mihi Non est sine te. Custodi me quasi pupillam intus in oculo, In umbra alarum tuarum protege me. Ego autem in iustitia uidebo faciem tuam. Diligam te, Domine, fortitudo mea, Et redemptor meus. Ab occultis meis munda me, Domine, Et ab alienis parce seruo tuo. Nos autem nominis Domini Dei nostri Recordabimur. Exaltare, Domine, in fortitudine tua, Cantabimus et psallemus Virtutes tuas. Tu autem, Domine, ne longe sis a me, fortitudo Mea, in auxilium meum festina, Erue a gladio animam meam. Salua me ex ore leonis. Et benignitas et misericordia subse Quentur me omnibus diebus Vitae meae. Et accipiam benedictionem a Domino. Ad te, Domine, animam meam leuabo. Vias tuas, Domine, ostende mihi, et Semitas tuas doce me. Deduc me, Domine, in ueritate tua Et doce me, quia tu es Deus Saluator meus. Peccatorum adolescentiae Meae, et scelerum meorum Ne memineris. Secundum magnam misericordiam Tuam, recordare mei. Propter nomen tuum Propitiare iniquitati meae, Quoniam grandis est. Respice in me et miserere mei. De angustiis meis educ me. Vide humilitatem meam Et laborem meum, et porta Omnia peccata mea. Custodi animam meam, redime me, Et miserere mei. Dominus lux mea, et salutare meum, Quem timebo. Audi, Domine, uocem te inuocantis. Miserere mei, Et exaudi me. Ne abscondas faciem tuam A me, ne declines in furore A seruo tuo. Auxilium meum fuisti, Ne derelinquas me, et ne dimittas Me, Deus saluator meus. Ostende mihi, Domine, uiam tuam. Deduc me in semita recta, Propter insidiatores meos. Ne tradas me, Domine, Animae tribulantium me. Ego autem credo, quod uideam bona Domini In terra uiuentium. Audi, Domine, deprecationem meam, Cum clamauero ad te. Ne tradas me cum peccatoribus Et cum operantibus iniquitatem. Deus fortitudo mea, et scutum. Adorate Dominum in decore sancto. Audi, Domine, et miserere mei. Domine, esto adiutor, et laudet te Gloria mea, et non taceat. Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi. In te, Domine, speraui, non confundar in aeternum, In tua iustitia salua me. Inclina ad me aurem tuam, uelociter Exaudi me. Quia fortitudo mea es. In manus tuas Commendabo spiritum meum. In manu tua Tempora mea. Libera me de manu inimicorum meorum Et persequentium me. Ostende faciem tuam super seruum tuum. Beatus, cui dimissa est iniquitas, Et absconditum est peccatum. Peccatum meum notum facio tibi, Et iniquitatem meam non abscondo. Tu es protectio mea. Ab hoste custodies me. Ecce oculi Domini super timentes eum, et super Exspectantes misericordiam eius. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, Sicut sperauimus in te. Benedicam Dominum in omni tempore, Semper laus eius in ore meo. Magnificate Dominum mecum, Et exaltemus nomen eius pariter. Quaesiui Dominum, et exaudiuit me. Et de omnibus angustiis meis Liberauit me. Gustate et uidete, quoniam bonus est Dominus. Beatus uir qui sperat in eo. Timete Dominum omnes sancti eius. Quoniam non est inopia timentibus eum. Quaerentibus autem Dominum Non deerit omne bonum. Dominus custodit omnia ossa eorum, Vnum ex his non confringetur. Redimet Dominus animas seruorum suorum. Iudica, Domine, aduersarios meos, Pugna contra pugnantes me. Apprehende scutum et hastam, Et consurge in auxilium meum, Dic animae meae, Salus tua ego sum. Anima autem mea exsultabit in Domino, Laetabitur in salute tua. Confitebor tibi in ecclesia grandi, Et lingua mea meditabitur iustitiam Tuam, tota die laudem tuam. Domine, in coelo misericordia tua Deus. Quam pretiosa misericordia tua Deus! Quoniam tecum est fons uitae, et in lumine tuo Videbimus lumen. Attrahe misericordiam tuam scientibus te, Et iustitiam tuam rectis corde. Ne ueniat mihi pes superbiae, Et manus impiorum non me Commoueat. Puer siquidem fui, et non uidi Iustum derelictum. Quia Dominus diligit iudicium, et non dere Linquet sanctos suos. In aeternum custoditi sunt, Et auxiliabitur eis Dominus. Domine, ne in ira tua arguas me, Neque in furore tuo corripias me Te enim exspectabam, Domine, tu exaudies, Domine Deus meus: quia sequebar bonum. Ne derelinquas me, Domine Deus meus, Ne elongeris a me. Festina in auxilium meum, Domine, Deus salutis meae. Praestolatio mea tu es. Ab omnibus iniqui Tatibus meis libera me. Opprobrium Stulto ne ponas me. Tolle a me Plagas tuas. Exspectans exspectaui Dominum, et inclinatus est, Et exaudiuit clamorem meum. Domine ad adiuuandum me festina, gaudeant Et laetentur in te qui quaerunt te. Auxilium meum et salutare meum, Deus meus, ne moreris. Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam Meam, quia peccaui tibi. Tu autem, Domine, miserere mei. Sicut areola praeparata ad irrigatio Nes aquarum, sic anima mea praepa Rata est ad te Deus. Iudica me, Deus, et discerne causam meam A gente non sancta, a uiro doloso Et iniquo salua me. Tu enim es fortitudo mea, quare Proiecisti me? Surge, auxiliare nobis, et redime nos Propter misericordiam tuam. Thronus tuus, Deus, in saeculum aeternum. Propterea populi confitebuntur tibi In saeculum et in aeternum. Deus noster, spes et fortitudo, auxilium In tribulationibus inuentus es ualidum. Rex magnus super omnem terram. Canite Domino nostro, canite, canite, regi Nostro canite. Quia ipse est Deus noster in saeculum et in perpetuum Ipse erit lux nostra in monte. Verumtamen Deus redimet animam meam De manu inferi, cum assumpseris me. Fortis Dominus Deus locutus est: non propter Victimas arguam te, et holocausto Mata tua coram me sunt semper. Non accipiam de domo tua uitulum, neque. De gregibus hircos. Mea sunt enim omnia animalia siluarum. Scio omnes aues montium, et uniuersitas Agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi, meus est enim Orbis terrae, et plenitudo eius. Immola Deo laudem, et redde Altissimo uoto tua. Et inuoca me in die tribulationis, Liberabo te, et glorificabis me. Qui immolat confessionem, glorificat me, Et qui ordinate ambulat, ostendam ei Salutare meum. Miserere mei, Deus, secundum magnam Misericordiam tuam. Iuxta multitudinem miserationum Tuarum dele iniquitates meas. Multum laua me ab iniquitate mea, Et a peccato meo munda me, Et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me Deus, et spiritum Stabilem renoua in uisceribus meis. Ne proiicias me a facie tua, et Spiritum sanctum Tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam Iesu tui, et Spiritu Potenti confirma me. Libera me de sanguinibus, Deus Deus salutis meae, Laudabit lingua mea iustitiam tuam. Domine, labia mea aperies, et os meum an Nuntiabit laudem tuam. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor con Tritum et humiliatum, Deus, non despicies. Misericordia Dei tota est die Ego sicut oliua uirens in domo Dei Speraui in misericordia Dei in saeculum. Exsultabit Iacob et laetabitur Israel. Deus, in nomine tuo saluum me fac, et in for Titudine tua ulciscere me. Deus, exaudi orationem meam, et ne despexeris Deprecationem meam, attende mihi, Et exaudi me. Ego autem fiduciam habebo tui, in quacunque Die territus fuero. Ego in te confidam. Non timebo quid faciat mihi caro; Hoc scio quia tu es Deus meus. Miserere mei Deus, miserere mei, Quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum spero Donec transeant insidiae. Inuocabo Deum altissimum, Deum Vltorem meum. Mittet de coelo et saluabit me Vere Deus iudicans in terra. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, Et a resistentibus mihi protege me. Fortitudinem meam ad te seruabo, Quoniam tu Deus eleuator meus, Dei mei Misericordia praeueniet me. Quoniam factus es fortitudo mea, et refu- Gium in die tribulationis meae. Tibi cantabo, quoniam Deus adiutor meus. Fortitudo mea, Deus meus, misericordia mea. Da nobis auxilium in tribulatione; Vana est enim salus ab homine. In Deo faciemus uirtutem, et ipse Conculcabit tribulantes nos. Exaudi, Deus, laudationem meam. De nouissimo terrae ad te clamabo, Cum triste fuerit cor meum. Cum fortis eleuabitur aduersum me, Tu eductor meus fuisti, spes mea, Turris munitissima a facie iudicii. Habitabo in tabernaculo tuo iugiter, Sperabo in protectione alarum tuarum. Tu enim Deus, exaudisti orationem meam, Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Misericordia et ueritas seruabunt te. Ab ipso enim praestolatio mea. Ipse est Fortitudo mea et salus mea, Susceptor meus, non timebo. Deus, fortitudo mea tu es, de luce consurgat Ad te anima mea. Desiderauit Te caro mea. Sic in sancto apparui tibi, ut uiderem Fortitudinem tuam et gloriam tuam. Melior est misericordia tua quam uitae: Labia mea laudabunt te. Sic benedicam tibi, uita mea. In nomine Tuo leuabo manus meas, quia fuisti Auxilium meum: in umbra alarum Tuarum laudabo. Audi. Deus, uocem loquentis. A timore Inimici serua uitam meam. Audi nos, Deus saluator noster, spes Omnium finium terrae. Omnis terra adoret te, et canat Tibi, canat nomini tuo. Benedicite, populi, Deo nostro, et auditam Facite uocem laudis eius. Qui posuit animam meam ad uitam. Benedictus Dominus qui non abstulit oratio Nem meam et misericordiam suam a me. Deus misereatur nostri, et benedicat nos. Illustret faciem suam super nos. Benedicat nobis Deus. Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius, Et fugiant qui oderunt eum a facie eius. Iusti autem laetentur, exsultent in con Spectu Dei, et gaudeant in laetitiam. Exaudi, Domine, quoniam bona est misericordia Tua, secundum multitudinem miserationum Tuarum respice ad me. Et ne abscondas faciem tuam a seruo Tuo: quoniam tribulor, cito exaudi me. Accede ad animam meam, et redime eam Propter inimicos libera me. Salus tua, Deus suscepit me. Deus, ut liberes me, ut auxilieris mihi, Festina. Gaudeant et laetentur in te omnes Qui quaerunt te. Ego autem egenus et pauper sum, Festina pro me. Auxilium meum, et saluator meus, Domine, ne moreris. In te, Domine, speraui, non confundar In aeternum, in tua iustitia erue me Et libera me. Inclina ad me aurem tuam, et salua me Deus meus, salua me de manu impii, De manu iniqui et nocentis: quia tu es Exspectatio mea, Domine. Deus, ne elongeris a me, Deus meus, In auxilium meum festina. Erit nomen tuum in aeternum. Vltra solem Perseuerabit nomen tuum. Mihi autem propinquare Deo bonum est, Posui in Domino Deo spem meam. Deus autem rex meus ab initio. Ne tradas bestiis animam eruditam Lege tua, uitam pauperum tuorum ne obli Viscaris in perpetuum. Ego autem annuntiabo in sempiternum, Cantabo Deo Iacob. Cum surrexerit ad iudicandum Deus, Vt saluos faciat omnes mites terrae. Voce mea ad Dominum clamaui, uoce Ad Deum et exaudiuit me. In die tribulationis meae Deum exquisiui Ipse uero misericors propitiabitur Iniquitati, et non disperdet. Ne recorderis ueterum nostrarum iniquitatum, Cito occumbent misericordiae tuae, Quia attenuati sumus nimis. Auxiliare nobis, Deus Iesus noster, propter Gloriam nominis tui, et libera nos, Et propitiare peccatis nostris Propter nomen tuum. Suscita fortitudinem, et ueni ut saluos Facias nos. Domine exercituum, conuerte nos, et os Tende faciem tuam, et salui erimus. Laudate Deum, fortitudinem nostram. Iudicate, pauperi et pupillo, egeno Et inopi iuste facite. Saluate inopem, et pauperem De manu impiorum liberate. Deus, ne taceas, ne sileas, et non acquiescas, Deus, et sciant quia nomen tuum est, Deus noster. Tu solus excelsus super omnem terram. Domine Deus exercituum, exaudi orationem. Domine exercituum, beatus homo qui Confidit in te. Conuerte nos, Deus Iesus noster, et solue iram Tuam aduersum nos, noli in aeternum Irasci nobis. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, Et salutare tuum da nobis. Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me: Quoniam egenus et pauper sum ego. Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamabo Tota die; laetifica animam serui tui, Quia ad te animam meam leuo. Exaudi, Domine, uocem meam, et ausculta uocem Deprecationum mearum. In die tribulationis inuocabo te, Quoniam exaudies me. Doce me, Domine, uiam tuam, et ambulem In ueritate tua. Vnicum fac cor meum, ut timeat nomen tuum In sempiternum. Tu autem, Domine, misericors, clemens, Respice in me, et miserere mei. Da fortitudinem seruo tuo, et salua Filium ancillae tuae. Fac mecum signum in bonitate, ut uideant Qui oderunt me, et confundantur. Quia tu, Domine, auxiliatus es mihi, Et consolatus es me. Et cantabunt quasi in choris omnes Fontes mei in te. Ingrediatur ante te oratio mea, Inclina aurem tuam ad laudationem meam. Ego autem ad te, Domine, clamaui, et mane Oratio mea praeueniet te. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, Misericordia et ueritas praeibunt Faciem tuam. Appareat apud seruos tuos opus tuum, Et gloria tua super filios eorum. Et sit decor Domini Dei nostri super nos, et opus Manuum nostrarum confirma Tu enim es, Domine, spes mea: quoniam lae- Tificasti me, Domine, in opere tuo. Testimonia tua fidelia facta sunt Nimis. Misericordia tua, Domine, sustentabat me. Venite, adoremus, et curuemur, Flectamus genua ante faciem Domini Factoris nostri; quia ipse est Dominus Deus noster. Gloria et decor ante uultum eius. Qui diligitis Dominum, odite malum. Custodit Dominus animas sanctorum suorum. De manu impiorum eruet eos. Recordatus est misericordiae suae. Exaltate Dominum Deum nostrum. Seruite Domino in laetitia. Ingredimini Coram eo in laude. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Ipse Fecit nos et nos ipsius sumus. Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Psallam et erudiar in uia perfecta Quando uenies ad me. Domine, exaudi orationem meam, Et clamor meus ad te perueniat Non abscondas faciem tuam a me In die tribulationis meae, inclina Ad me aurem tuam. In quacunque die inuocauero te, Velociter exaudi me. Benedic, anima mea, Domino, et omnia Interiora mea nomini sancto eius. Benedic, anima mea, Domino, et noli obliuisci Omnium retributionum eius. Qui propitiatur cunctis iniquitatibus Tuis, et sanat omnes languores tuos. Qui redimit de corruptione uitam tuam, Et coronat te misericordia et Miserationibus. Benedic, anima mea, Domino, Domine Deus meus, Magnificatus es nimis. Sit gloria Domini in saeculum saeculi. Laetabitur Dominus in operibus suis. Quaerite Dominum et uirtutem eius. Quaerite faciem eius semper. Recordamini mirabilium quae fecit. Beati qui custodiunt iudicium, et Faciunt iustitiam in omni tempore. Salua nos, Domine Deus, ut confiteamur Nomini sancto tuo, et canamus laudantes Te. Benedictus Dominus Deus Israel. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam In aeternum Misericordia eius. Confiteantur Domino misericordiae eius, Et mirabilia eius in filios hominum. Quia satiauit animam uacuam, et animam Esurientem impleuit bonis. Da nobis auxilium in tribulatione. Vana est enim salus ab homine. In Deo erimus fortes, et ipse superabit Hostes nostros. Tu autem, Domine, fac mecum propter no Men tuum, Quoniam bona est misericordia tua. Libera me, quoniam egenus et pauper sum. Adiuua me, Domine Deus meus, saluum me Fac secundum Misericordiam tuam. Dominare in medio inimicorum tuorum. Confitebor Domino in toto corde. Gloria Et decor opus eius, opus manuum eius Veritas et iudicium. Beatus uir qui timet Dominum, in mandatis Eius cupit nimis. Sit nomen Domini benedictum, amodo Vsque in aeternum. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini Tuo da gloriam. Propter misericordiam et ueritatem. Obsecro, Domine, salua animam meam, Et nomen Domini inuocabo. Gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum Eius, Et ueritas Domini in aeternum. Domine, Deus meus es, non timebo quid faciat Mihi homo. Dominus mihi auxiliator, et ego despiciam Odientes me. Melius est sperare in Domino, quam sperare In principibus. Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, Et factus es mihi in salutem. Confitebor tibi in directione cordis, Cum didicero iudicia iustitiae tuae. Ne errare me facias a mandatis tuis. Reuela oculos meos, et uidebo Mirabilia in lege tua. Viam mendacii aufer a me, Et legem tuam dona mihi. Inclina cor meum ad testimonia tua Et non ad auaritiam. Inueniant mihi misericordiae tuae, Domine, et salus tua iuxta eloquium tuum. Haec est consolatio mea in afflictione Mea, quia eloquium tuum uiuificabit me. Misericordia tua completa est. Praecepta tua doce me. Antequam audirem ego ignoraui. Bonus, beneficus, doce me praecepta tua. Sit, obsecro, misericordia tua in conso Latione mea, sicut locutus es seruo tuo. Secundum misericordiam tuam uiuifica me, Et custodiam testimonia oris tui. Nisi quod lex tua meditatio mea, Forte periissem in pressura mea. Quam dulce gutturi eloquium tuum Super mel ori meo! Voluntaria oris mei complaceant tibi, Domine. Et secundum iudicia tua doce me. Confirma Me secundum uerbum tuum, et uiuam. Auxiliare mihi, et saluus ero. Fac cum seruo tuo iuxta misericordiam Tuam, et praecepta tua doce me. Respice ad me, et miserere mei, Et doce me praecepta tua. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum, Vocem meam audi iuxta misericordiam tuam, Secundum iudicium tuum uiuifica me. Vide afflictionem meam, et eripe me. Iuxta misericordiam tuam uiuifica me. Pax multa diligentibus legem tuam, Et non est illis scandalum. Ingrediatur laus mea coram te, Domine, Secundum uerbum tuum doce me. Veniat deprecatio mea ante uultum tuum, Secundum eloquium tuum libera me. Domine, libera animam meam a labio mendacii Et a lingua dolosa. Leuaui oculos meos in montes, unde Veniat auxilium mihi. Sit bene his qui diligunt te. Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Auxilium nostrum in nomine Domini, qui Fecit coelum et terram. Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Conuerte, Domine, captiuitatem nostram, Sicut riuum in austro. Nisi Dominus custodierit ciuitatem, Frustra uigilant qui custodiunt eam. Beatus omnis qui timet Dominum, Qui ambulat in uiis eius. Benedictio Domini super nos. Domine, exaudi orationem meam, Fiant aures tuae intendentes Ad orationem serui tui. Domine, non est exaltatum cor meum, Neque elati sunt oculi mei. Haec requies mea in sempiternum. Quoniam ibi mandauit Dominus benedictionem, Et uitam usque in saeculum. Qui statis in domo Domini, Laudate Dominum, quoniam bonus est Dominus. Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum Misericordia eius. Beatus homo qui timet Dominum. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Domine, misericordia tua in aeternum. Opera manuum tuarum ne dimittas. Si ascendero in coelum, ibi es tu, Si iacuero in inferno, ades. Erue me, Domine, ab homine malo, A uiris iniquis serua me. Exaudi uocem meam clamantis ad te. Dirigatur oratio mea sicut incensum In conspectu tuo. Pone. Domine, custodiam ori meo. Serua paupertatem labiorum meorum. Educ de carcere animam meam, Vt confiteatur nomini tuo. Domine, exaudi orationem meam. Exaudi me in iustitia tua, et non uenias Ad iudicandum cum seruo tuo. Quia non iustificabitur in conspectu Tuo omnis uiuens. Fac me audire misericordiam tuam. In te confido. Notam fac mihi uiam in qua ambulo, Quoniam ad te leuaui animam meam. Libera me de inimicis meis, Domine: a te Protectus sum. Doce me ut faciam Voluntatem tuam, quia Deus meus es. Spiritus tuus bonus deducet me in terram Rectam, propter nomen tuum, Domine, Viuificabis me in iustitia tua. Ego enim sum seruus tuus. Benedictus Dominus fortis meus, Misericordia mea, et fortitudo mea. Auxiliator meus, et saluator meus. In omni die benedicam tibi. Laudabo nomen Tuum in sempiternum iugiter. Laudem Domini loquetur os meum, et bene Dicet omnis caro nomini sancto eius In aeternum et iugiter. Lauda, anima mea, Domino. Laudabo Dominum In uita mea. Cantabo Domino quandiu sum. Laudate Dominum, quoniam bonum est. Placeat Domino in his qui timent eum, Et exspectant misericordiam eius. Mittet Verbum suum et soluet illam. Laudate Dominum de coelis, laudate eum In excelsis. Laudate eum, omnes angeli eius; laudate Eum, omnis exercitus eius. Laudate eum, sol et luna; laudate eum, Omnes stellae et lumen. Laudate eum, coeli coelorum, et aquae quae Super coelos sunt, laudent nomen Domini. Quia ipse mandauit et creata sunt. Laudate Dominum, reges terrae et omnes po Puli, principes et uniuersi iudices terrae. Iuuenes et uirgines, senes cum pueris Laudent nomen Domini. Quoniam sublime nomen eius solius. Gloria eius in coelo et in terra. Et exaltauit cornu populi sui. Laus in omnibus sanctis eius. Cantate Domino canticum nouum, laus eius In congregatione sanctorum. Exaltauit mansuetos in Iesu, Exsultabunt sancti in gloria, Laudabunt in cubilibus suis. Exsultationes Dei in gutture eorum. Omne quod spirat laudet Dominum.