# Vita metrica S. Cuthberti (Besançon redaction) # Vita S. Cudberhti Metrica Multa suis Dominus fulgescere lumina saeclis donauit, tetricas humanae noctis ut umbras lustraret diuina poli de culmine flamma. Et licet ipse Deo natus de lumine Christus lux sit summa, Deus sanctos quoque iure lucernae ecclesiae rutilare dedit, quibus igne magistro sensibus instet amor, sermonibus aestuet ardor; multifidos uarium lichinos qui sparsit in orbem, ut cunctum noua lux fidei face fusa sub axem omnia sidereis uirtutibus arua repleret. Roma Petri Paulique iubar mirata gemellum gaudet apostolicis semper uictura tropaeis. Ast Asiae lucem uerbi serit ore Iohannes, hauserat e Domini quae pectore mystica ructans. Bartholomaeus Eoa uolat per regna triumphans, indomitosque armis lingua domat inclitus Indos. Tu quoque Niliacos componens, Marce, furores sicca euangelicis satias de nubibus arua. Affrica Cypriani dictis meritisque refulget, spernere delicias fuso qui sanguine suasit. Pictauis Hilario multum radiata magistro discutit errorum uera iam luce tenebras. Constantinopolim Chrysostomus ille Iohannes aurato nitidae lustrat fulgore loquelae. Nec iam orbis contenta sinu trans aequora lampas spargitur effulgens, huiusque Britannia consors temporibus genuit fulgur uenerabile nostris, aurea qua Cudberctus agens per sidera uitam scandere celsa suis docuit iam passibus Anglos. Hunc uirtutis honos iam primo a limine uitae aethereumque decus signis comitatur apertis. Cuius cuncta licet nequeam, tamen ultima malim commemorans operum uestigia tangere uersu, quis pateant interna sacrae fundamina mentis. Tu, rogo, summe, iuua, donorum spiritus auctor, te sine nam digne fari tua gratia nescit; flammiuomisque soles dare qui noua famina linguis, munera da uerbi linguae tua dona canenti. # I. QVOMODO PVER DEI CVDBERCTVS PER INFANTEM SIT PRAEDICTO EPISCOPATV AMMONITVS. Alma Deo cari primo caelestis ab aeuo uita micat famuli, lator quem muneris alti uera uocat Christus speciali ad gaudia dono, auriuagasque feri pompas contemnere saecli corque polo stabilire docet, quem denique dulci prima magisterio per tempora dirigit aeui, quandoque prouectum sublimis ut inferat astris. Forte uago gracilis dum gramine luderet aetas, intererat uacuis simul indoles alma palaestris subque leui laetas sumsit luctamine palmas. Sed Dominus digno puerilia sensa magistro correxit, tenero nam de grege paruulus instans uiribus ammonuit dubiis ne fidere mallet et festina breui consumere tempora luxu, sed stabilem Domini mentem firmaret amore. At puer infantis risit sacra famina, nolens octennis trimum despectus habere magistrum. Qui gemit et luctu faciem perfundit amaro. Soluitur in lacrimas ludus cunctique uicissim unius incertos satagunt abstergere fletus, nec ualuere tamen solacia rapta nouari. Hunc pia complexum Cudberctus ad oscula mulcet, obsecrans siccare genas, deponere luctus; excipit et maesto iustas de corde querelas: ‘Quid te, care, leui subdis per inania ludo, quem Deus aethereo sublimis honore sacrauit praeficiens populis, caeli quibus atria pandas? Ingenuum stadio numquid concurrere seruis fas erit aut uulgi antistes similabitur actis? Linque tuis ergo tam dissona friuola fatis deuotusque Deo sacrum coniungere pectus.’ Haec ait et pueri grandaeuum in pectore sensum spiritus instituit, cunctum comes almus in aeuum. Nec mirum infantes mysteria pandere Christi lactantumque sacer repleat si uiscera flatus, qui facit humanas asinam reboare loquelas. # II. QVOMODO GENV DOLENTE CLAVDVS EFFECTVS SIT ET ANGELO MEDICANTE CVRATVS. Paruulus interea subiti discrimine morbi plectitur atque regit uestigia languida pino. Cumque die quadam sub diuo fessa locasset membra dolens solus mitis puer, ecce, repente uenit eques niueo uenerandus tegmine nec non gratia cornipedi similis, recubumque salutat, obsequium sibi ferre rogans. Cui talia reddit: ‘Obsequiis nunc ipse tuis assistere promtus uellem, ni diro premeretur compede gressus; nam tumet ecce genu, nullis quod cura medentum tempore iam multo ualuit mollire lagonis.’ Desilit hospes equo, palpat genu sedulus aegrum, sic fatus: ‘Similae nitidam cum lacte farinam olla coquat pariter feruentis in igne culinae, hocque istum calido sanandus inunge tumorem.’ Haec memorans conscendit equum, quo uenerat illo calle domum remeans. Monitus medicina secuta est, agnouitque sacer medicum uenisse superni iudicis a solio, summo qui munere clausos restituit uisus piscis de felle Tobiae. # III. QVOMODO VENTIS ORATIONE MVTATIS RATES OCEANO DELAPSAS REVOCARIT AD LITVS. Hinc sacra maiori firmatus robore corda celsithronum didicit precibus pulsare tonantem. Est locus insignis fluuii super ostia Tini, eximio iam tunc monachorum examine pollens; qui ueherent dum ligna feri per terga fluenti, fluminis et uenti subito feriuntur ab ictu. Quinque fuere rates, rapido quae gurgite cunctae Oceani canum pronae labuntur in aequor. Iamque oculis abstracta procul uelut aliger undis mergulus innaret, paret per caerula puppis. Egreditur fraterna cohors et poplite flexo aethera suspiciunt uitam pacemque precantes. Seruatur sed haec puero uictoria lecto, qui tum forte aliae iam stabat in obice ripae uulgus et innumerum grandisque caterua ridentum nam reprobis sunt tristia fata proborum), ‘Noxia’, qui dixit, ‘linquamus gaudia, fratres, condoleamus et his, quos uerbera maesta fatigant, uel Dominum potius, qui flabra creauit et undas, oremus, dignetur iter donare salutis.’ Rustica sed iustis dissentit turba suadelis. Ille genu flexo uultu mox presserat arua; mutantur uenti, ratibusque in litora iactis erubuit laetum uiso pro numine uulgus, glorificatque Deum, firmet qui uota suorum. # IIII. QVOMODO CVM PASTORIBVS POSITVS ANIMAM SANCTI AIDANI EPISCOPI AD CAELVM FERRI AB ANGELIS ASPEXERIT. Haec inter teneros laetis dum collibus agnos pasceret, ecce, uigil nocturnis cernit in hymnis ignea sidereis fulgescere castra maniplis atque polis sanctam rutilae per gaudia pompae ferre animam; sociisque, sopor quos presserat, infit: ‘Heu miseri, lento premimur qui pectora somno cernere nec uigilum caelestia facta meremur! Peruigil en modico magnalia tempore creui tanta Dei: bifores portae reserantur Olympi, inditur aethereae felix qua spiritus aulae angelicis comitatus ouans qui sidera flammis transit et altithronum gaudet modo uisere regem. Antistes fuit iste, reor, plebisue sacratae summus in arce nitens, comitum quem flammea tantis excipit aethra choris lucisque ad limina uexit. Discite, pastores, uigili tutamine mandris insidias noctis furuosque cauere leones, uobis ut angelicae pateant sacra carmina laudis Bethleaque Deum cernatis in arce potentem.’ Haec memorans trepidas socio sub pectore laudes accendit. Miranda fides rerum: Aidanus illo tempore decessit, Domini translatus ad aulam. # V. QVOMODO IDEM AIDANVS TEMPESTATEM NAVTIS PRAEDICENS OLEVM, QVO HAEC MITIGARETVR, DEDERIT. Gesta sacerdotis huius ueneranda per orbem et doctrina nitet memori narranda relatu, tangere sed breuiter exemplis sufficit unum. Presbyter undisoni quidam uaga caerula ponti scandere iussus, adit supplex oracula uatis seque suosque rogans precibus tutarier almi. Antistes cui celsus ait: ‘Petis aequor ut altum, obuius aduerso insurget septentrio flatu; uenti sed fremitus tempestatesque sonoras crismate quod dederim promtim lenire memento.’ Vnguine tunc sumto nautae praepinguis oliui aequora conscendunt uelique patentibus alis sulcabat medium puppis secura profundum, cum subito grauis instat hiems, furit undique pontus, tardans abreptae uestigia coepta carinae. Immisso tandem pinguis medicamine guttae mansuefacta feros componens unda tumores pandit iter laetum. Virtus sic una gemello effulget radio: dictis qui tristibus ante terruerat, promto releuat solamine maestos. Quique prophetali praefatur mente futura, ipse elementa suis refrenat turbida iussis. # VI. QVOMODO CVDBERCTVS ITER FACIENS CIBVM CABALLO INDICE REPPERERIT. Rursus casta Deo Cudberctus pectora plenus, ingrediens itiner pluuio concluditur euro, frigora quaque uolant, percurrit sidera nimbus, diuertitque rigens ueteris sub tecta tabernae, condiderat pecorum quam sola per auia custos, parieti et adnectit quo uenerat ipse caballum, expectansque udos Dominum componere flatus. Diuinis horam dum sacrat laudibus almus, cernit equum subito ipsius decerpere morsu tecta casae, fenique fluunt in fasce cadentis missa pio iuueni summo conuiuia dono, qualia siccato meruisti gramine quondam, flammeus aethereas, uates, qui scandis ad auras. Ergo sacer calidi panis carnisque superna iam dape pastus, agit grates positisque procellis carpit iter gaudens, Christo comitante, serenum. # VII. QVOMODO ANGELVM HOSPITIO SVSCIPIENS DVM PANEM QVAERIT MINISTRARE TERRENVM, CAELESTI AB EODEM REMVNERARI MERVERIT. Hinc maiora petens monachis Hrypensibus almus corpore, mente, habitu, factisque adiungitur et mox ponitur hospitibus famulus, iussoque libenter subditus obsequio, celsae de moenibus aulae cernere promeruit gaudens et pascere ciuem. Hospitis hic habitu mediae sub tempore brumae aduenit, uatisque humili de more receptus artus abluitur sacros, quique algida blando palmarum acclinis mulcet uestigia fotu; subnixusque rogat, dignetur ut usque morari defessus, laetis dapibus quo membra nouetur, ne frigusque famesque niuosaque flabra Decembri ingeminent itiner longo sub calle rigentis, qui matutinis aduenerit algidus auris. Atque reluctantem summi per regna tonantis adiurans, tandem sistitque famemque repellit; digreditur cupiens panem deferre calentem, quod tantum hesternae superessent fragmina cenae. Conuiuam rediens quaerit, sed nulla uiantis signa pedum niueo quoquam conspexit in aruo. Interiora petens roseo nidore referta repperit haec (mirum dictu!) pariterque tuetur tres inibi e nitido fulgentes polline panes. Talia tum pauido Cudberctus pectore fatur: ‘Cerno quod aetherea descenderat hospes ab aula cognatisque leuis se reddidit aliger astris, pascere, non pasci ueniens et fercula portans, qualia non surgunt nostrae de germine messis, lilia nec candent nec sic rosa fulgida fragrat nostraque mannifluo spernuntur mella sapore. Non haec ergo meus tosto de uiscere fornax, sed, paradise, tuus gignit sacra munera fructus. Nec mirum, nostras diues quod respuit escas, perpetuo uitae fruitur qui pane per aeuum.’ Saepe dehinc superum uisu gustuque superni farris et angelico meruit sermone potiri. Nam uir mente Deo deuotus et ore iucundus, sanctificos patrum Domini sub laudibus actus commemorare solens, proprios quoque saepius infert, egerit aethereo tantum quos teste triumphos. # VIII. QVOMODO ANIMALIA MARIS, IN QVO PERNOX ORAVERAT, ILLI REGRESSO PRAEBVERINT OBSEQVIVM ET FRATER, QVI HAEC VIDEBAT, PRAE TIMORE LANGVESCENS, EIVS SIT ORATIONE RECREATVS. Interea iuuenis solitos nocturnus ad hymnos digreditur, lento quidam quem calle secutus illius incertos studuit dignoscere gressus. Ad mare deueniunt; collo tenus inditus undis marmoreo, Cudberctus agit sub carmine noctem. Egreditur ponto genibusque in litore fixis expandit geminas supplex ad sidera palmas. Tum maris ecce duo ueniunt animalia fundo uatis et ante pedes fulua sternuntur harena; hinc gelidas uillo flatuque fouentia plantas aequoreum tergunt sancto de corpore frigus; supplice tum nutu sese benedicier orant. Qui parens uotis uerbo dextraque ministris impendit grates patriasque remittit ad undas ac matutino tectis se tempore reddit. Haec comes ut uidit, perculsus corda pauore, semianimem curuo flatum trahit abditus antro. At reuoluta dies noctis cum pelleret umbras, aeger adest uati, supplex genibusque uolutus se poscit Domino prece commendare profusa, inciderit maestam subito quod pondere noctem. ‘Num nostrum e speculis’, dixit, ‘temtando latenter lustrabas itiner? Sed nunc donabitur error iam tibi poscenti, retices si uisa, quousque decedam mundo.’ Summique exempla magistri exsequitur, misso renouans qui lumine caecos praecipit auctorem reducis celare salutis. Tum prece languorem pellit culpamque relaxat. Inque dies meritis crescenti summa tonantis gratia testis adest, pandunt miracula mentem. Iamque prophetalis stellanti e culmine uirtus candida praerutilo irradiat praecordia flatu. # IX. QVOMODO NAVTIS TEMPESTATE PRAECLVSIS SERENVM MARE AD CERTVM DIEM PRAEDIXERIT ET ORANDO CIBOS IMPETRAVERIT. Pictorum interea puppi defertur ad oras, sed reducem rigido tardant freta clausa Decembre. Nubila cum tonitrus cum grando polique micantes cumque fames frigusque marisque pericla furentis externo trepidos quaterent sub litore nautas, uenerat alma dies, natus qua corpore signis enituit Christus caelorum gloria terris. Ille, ut erat placidus, blando sic pectore fatur: ‘Quid, rogo, tanta tenet nostras ignauia mentes, tam fera qui nullo scindamus uincula nisu? Cernitis, aequoreo canescat ut aggere tellus, aer aquas manet, glacies mare, nox tegat aethram; corda fame tabent hominumque iuuamina desunt. Ergo Deum restat precibus pulsare supinis, rubra suis quondam pelagi qui limina pandit, nube domum, nimbo panem, dat pocula saxo, noctis et horriferas flamma duce discutit umbras. Tanta dies praesens cuius de munera dono promeruit, qua terna Magi thesaura ferentes mortalem, regemque Deumque tuentur et orant; qua lauat ipse suo Dominus baptismate mundum, clausa diu reserans credentibus aethera saeclis; dulcia qua fontis fragrant de gurgite uina munere deque rubent Domini per pocula lymphae. Sic quoque nostra Deo remeant duce prospera credo, illum si rogitans firmet fiducia pectus.’ Haec ubi dicta, freti socios sub litore sistens, suerat ubi uigiles supplex iam ducere noctes, ceu decisa uidet piscis tria uiscere frusta, et genibus Dominum positis ueneratus adorat laudibus accumulans fidei uenerabile donum et super ut uatis, ‘Conuiuia solibus’, inquit, ‘conditor aequauit, quibus actis, aequora placans nauigero patrium nos calle reducet ad aruum.’ Tum laribus torrent epulas, gratesque gerendo exhibita triduo recreant dape caelitus artus, quae noua mellito testatur dona sapore. Iamque die quarto laeti cessantibus austris blanda salutiferum capiunt trans aequora portum. # X. QVOMODO ITER FACIENS AQVILA MINISTRA VIATICVM ET PERCEPTVRVM SE ESSE PRAEDIXERIT ET PERCEPERIT. Inde sacerdotis meritoque graduque potitus, tendebat populos uitae renouare fluentis. Forte uiae comiti, sed praescius ipse futuri, ‘Fare, sodalis’, ait, ‘quo fercula sumere mens sit.’ ‘Haec et ego’, dixit, ‘dubio sub pectore mecum; prandia non tulimus uasis, domus hospita non est, ieiuni fessique itiner complere nequimus.’ Respondit senior: ‘Domino si fidere discas! Prouidet ille dapes, uatem qui pascere coruos iussit; iam aspectas aquilam uaga flabra secantem? Nos ualet hac etiam omnipotens satiare ministra.’ Dumque iter inceptum peragunt, uenere sub amnem, et uolucrem rubro, quae celsa sub axe uolarat, marmoris in ripa residere tuentur, at altus, ‘Cernis’, ait uates, ‘nostram super aequora seruam? Curre, rogo, et Dominus misit quae munera defer.’ Adtulit ast piscem; medium secat atque ministrae parte famem pellit, firmant sua pectora parte. Vtque uiam superant, iussis limphisque salutis pandit iter populis caeli per regna uocandis. # XI. QVOMODO PRAEDICANS POPVLIS FANTASTICVM SVBITO IGNEM DIABOLI ET PRAEVIDERIT VENTVRVM ET VENIENTEM EXTINXERIT. Tempore non alio pandens caelestia terris, impia iam pulchre ludibria prodidit anguis. Namque repente sacris immiscet talia dictis: ‘Panduntur quoties uobis mysteria regni, Cor decet adtentum sensusque adhibere benignos, ne uaga pestiferi ludat uos aura chelydri, qui sacra peruersus conamina uertere nitens gaudet uel modica turbari nube fideles, ut nos alloquio regis uisuque superni abducat fallax uilis quasi seruulus hostis.’ Hos inter monitus uacuo de fomite surgens uicinas rapit ignis edax sine uiribus aedes, quaque faces uolitant, uentus iuuat, it fragor astris. Exilit elusum trepido phantasmate uulgus festinum igniuomis unda succurrere tectis. Nescia sed fusis fallacia cedere limphis ipsa sui leuitate perit patriasque sub umbras pompa redit uanusque uagis dolus abditur antris. Confusi rediere domum, ueniamque precantes exorant proni uatem, fragilesque superbi se gaudent agnosse dolos ac tela tyranni, spiritus extinxit sacri quae praescia uirtus. # XII. QVOMODO FLAMMAS DOMVS CVIVSDAM ARDENTIS ORATIONE RESTINXERIT. Quin etiam ueri flammis crepitantibus ignes arida deriperent tecti dum culmina quondam, incubuit precibus, uentosque laresque retorquens uoce pericla fugat, iuuenum quae dextra nequibat. Nec mirum uati fragilem cessisse caminum, igniferis satanae qui spicula torta pharetris aethereo suerat umbone relidere Christi. # XIII. QVALITER DAEMONIVM AB VXORE CVIVSDAM NECDVM ADVENIENS EIECERIT. Vir uenit ad procerem trepidisque precamina supplex uocibus ingeminat: ‘Leti sub limine coniunx cara iacet, iam artus sensu fugiente rigescunt, uita tremens tantum sub pectore feruet anhelo. Mitte, precor, Christi modo qui mysteria portet, spiritus ante fugax quam pallida membra relinquat.’ Dumque parat iam uatis, iter quem mittat in istud namque fuit Lindisfarnensis in illo praepositus cellae) secreto numine discit non leti commune genus, sed daemonis atri saeuitiam miserae diris incumbere poenis. Se magis exhibuit; subeunt iter, ecce repente soluitur in lacrimas ductor et pectore tristi sedulus horrescit, ueniens ne uatis amatam dilectamque diu uaesano corda furore pressam si cernat, priscae suspicio uitae surgat et antiquam laedat nota improba famam; namque ministeriis assistere sedula uatis consuerat bibulasque aures praebere docenti. Ille pio tetricas releuat solamine curas: ‘Quid gemis et taciti liquefactus ab igne camini ablueris tristis iam pectoris indice limpha? Anne putas, adeam carae cum tecta sodalis, illam posse capi nexu bacchante chelydri? Vinci qui crebris solitus conflictibus, et nunc uictrici fidei gladio superabitur hostis. Femina quin potius uenientibus obuia nobis istas excipiet sanae iam mentis habenas.’ Dicta fiunt; uenere domum, fugit efferus anguis, occurrit mulier sospes dextraque prehendens frena, rogat uatem descendere adireque tecta dignetur famulae, pandens noua dona salutis, eius ad aduentum fugiens ut cesserit hydros. # XIIII. QVALITER ANACHORESIM MEDITATVS APVD LINDISFARNENSES MONACHOS VIXERIT. Talia mirantum fragili ne laude supernae caelestisque exsors famae foret, abdita mauult secreti lustrare, Deo qua teste ualeret laudis ab humanae liber munirier aura. Cumque sui primo iussis antistitis actus fratribus exemplo uirtutis pandere callem, fit monachis socius, quos Lindisfarnea glauci insula clara maris refluis circumluit undis. Inque breui quam plura nitens per signa coruscus erigit innumeros pulsis languoribus aegros, hostis et atra crucis rutilo fugat arma tropaeo, quae facie quamuis absens sed pectore praesens conterit et fedo Christi domum ab hospite mundat. Internam quid enim coner describere uitam, quam dulcis sermone grauisue sit actibus et quam accensam lacrimis acuarit ad aethera mentem, cum decus externum puri sit pectoris index? # XV. QVALEM SIBI IN INSVLA FARNE PVLSIS DAEMONIBVS HABITATIONEM FECERIT. Tandem Farne petit senior cupitisque potitus sedibus indigenas patria fugat impiger atros. Illa prius nam horrens larbaribus insula flabris arcebat humana minis consortia caecis. Quam Domini mox seruus adit, cruce territus atrox turbo fugit per inane uagi quasi portio fumi. Ille serena tenens, pereunte tyrannide, regna terrestri aetheream sacer aggere condidit urbem atque humiles celsis statuit sub moenibus aedes, e quibus astriferum tantum aspectare cacumen posset et a celso secretus rege tueri. Haec et ut in cunctis diuina patesceret almi uirtus, missilibus firmauit moenia saxis, uix quae bis terni ceruice subire potentes, ille sed asportans muris imponere solus sufficeret summi dextra comitante tonantis. # XVI. QVALITER PRECIBVS AQVAM DE ARIDA PRODVXERIT, QVI ETIAM BIBENDO QVONDAM AQVAS IN VINVM CONVERTIT. Fontis inops fuerat locus hic, sed sanctus amoenam excutit insolita precibus dulcedine limpham. Haec sacri media Cudbercti nata sub aula praebet adhuc cunctis suauem potantibus haustum. Nec mirum haec Domini famulum potuisse mereri, qui quondam, saliente sitim dum pelleret unda, in meracum latices ualuit conuertere nectar. # XVII. QVALITER A MESSE QVAM SVA MANV SERVERAT VERBO VOLVCRES ABEGERIT. Quique suis cupiens uictum conquirere palmis incultam pertemtat humum proscindere ferro et sator edomitis anni spem credere glebis. Dumque seges modico de semine surgeret ampla, tempus adest messis; rapidae sed forte uolucres flauentes praedare senis nituntur aristas. Talia qui placidus saeuis praedonibus infit: ‘Quid, precor, illicito messem contingitis ausu, quae uestro sulcis non est inserta labore? Pauperies an uestra meam transcendit, ut istud incuruam merito falcem mittatis in aequor? Quod si forte Deus iubet his instare rapinis, non ueto; sin alias, uos finibus indite uestris!’ Dixerat, et cessit mox plumea turba nec ultra militis audebat Domini iam laedere iura; quin potius dulci pacis quasi foedere nexum unanimemque sui generis redamabat amicum, nam teneras ceu pastor oues hanc ipse regebat. # XVIII. QVOMODO CORVI NOXAM QVAM VIRO DEI INTVLERANT PRECIBVS ET MVNERE PVRGARINT. Rescindunt corui nigro sub crimine pactum effringuntque domus ruptoque e culmine culmos in propriae gaudent transferre cubilia prolis. Hos uatis cessare monet, spretisque suadelis, ‘Hospitium fratrum quid’, ait, ‘laceratis? Abite huius et extorres patriae durate per aeuum!’ Dixerat, et tristes abeunt, triduoque peracto alter adest uati pedibusque uolutus et alas lugubre sparsus ueniam reditumque precatur. Patrata qui pace redit sociumque reuisit. Tandem ambo ueniunt alacres adipemque suillam secum digna ferunt uati dona, unguine cuius calciamenta pius mollire ualeret et exim innocuo condunt illic sua tecta paratu. Quid fera praetumido ceruice, superbia, ferues? Cerne uiam corui et caecum depone furorem, qui precibus noxam fletuque et munere purgat. Nec pudeat uitae uolucrum de pectore formam sumere, cum moneat Sapientia: ‘Respice calles quos formica terat, sensumque addisce sagacem.’ # XIX. QVALITER EIDEM MARE SERVIERIT. Quid referam aequoreas iusto famularier undas obsequiumque illis elementa impendere, qui se imperiis subdunt deuota mente supernis? Namque suis casulam structurus ibi usibus aptam, quam basis a ponti fulciret parte, rogabat conueniens operi fratres adducere lignum. Qui obliti rediere, maris sed proximus aestus adtulit et (mirum dictu!) iam limine in ipso, quo fuerat corde illius fundamina tecti pangere, deposuit, hominumque obliuia pontus increpat et nautas sua concutit unda pudore. # XX. QVOMODO MVLTIS AD SE VENIENTIBVS MONITA DANS SALVTIS FRAGILES EXPOSVERIT ANTIQVI HOSTIS INSIDIAS. Fama citat multos uatis pia quaerere dicta et bibulas adhibere sonis caelestibus aures, quos uaria cordis fessos a clade leuaret. Mitis at ille sacro renouans solamine maestos gaudia summa poli cunctis fluxosque caduci commemorat luxus saecli, uariasque malignum tendere decipulas, Domini qua nudus amore labatur misere sensus, sed tela fidei perrumpant uacuas nullo discrimine fraudes. ‘Me quoties’, inquit, ‘celsa de rupe nefandi praecipitem mittunt! Quoties ad pectora saxa acta rotant! Nullo noceor sed hostis ab ictu, credite, nec laesit summas offensio plantas, nec modicus saltim tetigit praecordia terror. Nec quasi summa meae stupeatis culmina uitae, blanditias quod ego, luxu fallente, superbas calce terens, Domino cupiam secretus adesse. Artior est monachi quae semper subdita iussis uita sub imperio seruit deuota parenti excubiasque famemque preces manuumque laborem ad uotum gaudent proni frenare regentis. Me quorum multos uitae per culmina noui perque prophetalis radios praeire sophiae, Boisilus e quibus est, Mailrosi gloria coetus, quem totam memini quondam mihi pandere uitam, quae me uenturi restabat in ordine saecli; unius et solum superat sententia uerbi, quam cuperem numquam faciat Deus arbiter orbis.’ Haec sacer aiebat, senior quia praescius ipsum pontificem altiloquo praedixerat ore futurum. # XXI. PROPHETIA EIVSDEM DE VITA ECGFRIDI REGIS ET EPISCOPATV SVO. Dumque pium cuncti gauderent uisere uatem eius et hortatu cordis componere fluctus, ecce alios inter signis sublimibus acta regia uirgo uenit, regis quae sponsa perennis uirgineos, paradise, tui sub gaudia regni mater casta choros generat uatemque precatur, dignetur famulam monitis firmare supernis. Adnuit, et pelagi superato gurgite puppi progreditur, dictisque illam dum adfatur amicis, femineis subito rogitat sic anxia curis: ‘Iam claret meriti te prae fulgore nitentis praescia uenturis intendere lumina saeclis. Dic ergo, adiuro summi per regna tonantis, Ecgfridus imperium quod sit recturus in aeuum.’ Vera cui dubio pandit sermone prophetes: ‘Regna uocas longaeua uirum, quae quamlibet annis centenis extenta, breui claudentur in hora; et nihili unius luxus reputabitur anni, mors ubi languentes diffunditur atra per artus.’ Quae gemit et lacrimis praesagia tristia deflens, ‘Quem, rogo, linquet’, ait, ‘regni qui sceptra gubernet, cum fratre et nato careat?’ Cui talia uatis: ‘Cernis ut hoc pelagus late uaga regmina findant? Forsan et haec inter Dominus sibi seruat et huius qui regat imperii lectus moderator habenas, Ecgfridus utque tibi fratris nectatur amore.’ Audet adhuc supplex uirgo pulsare propheten: ‘O uariis hominum finduntur pectora curis! Pars nacto gaudet mortalis culmine pompae, pars cupiens gazas luxu populante fugaces pauperiem nullo deponit fine perennem. Tu licet oblatum mundi contemnis honorem uilibus et mauis secretus condier antris, pontificis summi quamuis potiundus honore, quo nil nostra gerit merito sacratius aetas.’ ‘Non ego’, respondit, ‘dignum me tanta subire culmina iam fateor, Domini sed dextera nullis effugitur caeli terraeue marisue latebris; qui si tanta gradus iubeat me pondera ferre, credo breui laxet, transacto et forte duorum curriculo annorum absoluar rursumque adamatis gaudens secretis reddar. Sed tu quoque nostrum, Ælffleda, colloquium perpes reticere memento, absoluar donec uinclis et carcere carnis.’ Nec mora ueriloqui complentur in ordine dicta. Ecclesiae iussis, precibus lacrimisque coactus uatis et ipse genas luctu perfusus amaro dulcibus extrahitur latebris populisque regendis praeficitur, modio lateat ne tecta lucerna, sed iubar alticomum Domini diffundat in aedem. Ecclesiam gemino qui rexit episcopus anno et priscis properauit ouans se reddere lustris. Vtque satisfieret uatis per singula dictis, sol magnum expleuit solitis sub mensibus annum, Pictorum infesto dum concidit Ecgfridus ense et nothus in regni frater successit honorem, Scottorum qui tum uersatus in incola terris caelestem intento spirabat corde sophiam, nam patriae fines et dulcia liquerat arua, sedulus ut Domini mysteria disceret exul. Huius nunc Tyrio uenerabile pignus in ostro iure datas patrio sceptri iam tractat habenas, utque nouus Iosia fideque animoque magis quam annis maturus, nostrum regit inclitus orbem. # XXII. QVOMODO IN EPISCOPATV MONASTICAM NON RELIQVERIT VITAM. Ergo sacerdotis summi fastigia nactus, mente manu fulget Cudberctus et ore coruscus commissosque greges precibus monitisque tuetur. Pauperibus qui diues, inops sibi, blandus amaris, in turbis monachus, neque enim uel tegmina sueta arida uel heremi mutari fercula curat. Virtutum titulis auget miracula mentis, quae lyrico liceat cursim contingere plectro, ne potior lassis generet fastidia uersus. # XXIII. VXOREM COMITIS PER PRESBYTERVM SVVM AQVA BENEDICTA SANAVIT. Doctor ubique pius caelestia dona ministrans, per comitis tulit arua gradus, quem languida coniunx tristabat perpessa luem letoque propinquans. Alma salutiferae cui uatis munera limphae presbytero famulante dedit tabemque remouit, moxque illi obsequium praebebat femina sospes. # XXIIII. PVELLAM CRISMATE PERVNCTAM A DOLORE CAPITIS LATERISQVE CVRAVIT. Tempore non alio laterali tacta dolore uirgo premebatur capitisque grauidine fessa aegra diu gemuit; sacro quam crismate tinctam antistes rediuiua nouat per dona salutis. # XXV. PANE A VIRO DEI BENEDICTO SANATVR INFIRMVS. Vir pater ipse domus morbo depressus acerbo cogit amicorum suprema ad fata cohortes. Conueniunt plures; cui forte ibi protulit unus, quem sibi quondam almi doctoris dextra roganti sacrarat dederatque pio pro munere panem. Intingunt limphis, potandum suscipit aeger; moxque medellifero morbi cessere sub haustu laxatosque salus rediuiua subintrat in artus. # XXVI. OBLATVM IN ITINERE IVVENEM MORITVRVM ORATIONE REVOCAVIT AD VITAM. Iam commissa uigil dum lustrat ouilia pastor, ecce iteris medio iuuenis torpentia lecto membra ferunt, aegre suspiria saeua trahentis, utque iuuet miserum rogitant. Qui protinus omnes eicit et precibus languentes impiger artus erigit et comitem sociis mirantibus addit. # XXVII. TEMPORE MORTALITATIS MORIENTEM PVERVM MATRI SANVM RESTITVIT. Tempore quo pestis uastabat dira Britannos, dona sacer celsae dum spargit ubique salutis, ferre uidet maestam nati moritura parentem funera seminecis; compassus et ipse dolenti bassia dat puero matremque adfatur amaram: ‘Linque metum lacrimasque; puer sanabitur iste, et tua tota domus mortis hac sorte carebit.’ Cuius dicta salus puerique domusque secuta est. # XXVIII. QVOD OMNIA GESTA ILLIVS ENVMERARI NON POSSINT. Dicere quid coner, quae nullo edicere uersu sufficiam, quoties languorum tabe perosos inualidosque potens iam uerbo erexerit artus, quotque focos febris sacra represserit unda, qualiter egestas fontano e gurgite limphas fecerit in laetum uini transire saporem, spirituum quoties per deuia fugerit horror Cudbercti consueta minis se linquere fassus pectora et igniuomas baratri sub cogier umbras absentisque etiam poenis se plectier atris? Virtutesque sacri numero quid prendere certem, tanta prophetalis quem gratia fulcit honoris, tam puroque poli qui peruolat aethera uisu? # XXIX. INTERITVM ECGFRIDI REGIS ET MILITIAE IPSIVS QVEM PRAEDIXERAT FVTVRVM, IN SPIRITV VIDIT ABSENTEM. Pictorum interea premeret dum regna duello Ecgfridus, atroces misero iam fine furores cedere mente uigil uatis prospexit, et ora perfusus lacrimis suspiria fundere crebra ingeminat, nunc arua tremens nunc aethera cernens: ‘Forsan’, ait, ‘noster confecto miles agone sortitur Domino decretum iudice finem.’ Planius hunc rogitant euentum edicere pugnae; agnita qui dubia sic celat uoce pericla: ‘Cernite, filioli, nouus ut stupor aera turbet. Nam Domini secreta latent arcana, nec ullus sufficit altithroni uestigia prendere regis.’ Non multi fluxere dies, cum dira nefandam fama necem caneret plebis procerisque sub illa, confectam maerens qua uatis dixerat, hora, absentem cernens quam creuerat ante futuram, rectoris cum uirgo rogans perquireret aeuum. # XXX. QVOMODO VIR DEI HEREBERCTO ANACHORITAE OBITVM SVVM PRAEDIXERIT COMITATVMQVE ILLIVS A DOMINO PRECIBVS OBTINVERIT. Tunc uenit Hereberctus, erat qui nexus amore praecipuo uati, illiusque per auia celsam edoctus monitis uitam secretus agebat, se cupiens solitis sacri firmarier orsis. Qui dum sidereis uerbi deuota uicissim corda rigant dapibus, Cudberctus talia iungit: ‘Hunc decet, hunc epulis et linguae ducere festis, frater amate, diem, semper quia pectore nexos nos genitor rerum facie coniunxit et ante uisere nos tribuit leti quam iure resolui. Idcircoque poli callis nunc ore petendus, toto nunc animo pulsanda est ianua uitae, dum licet aethereis succendere mutua flammis pectora, nam properans leti me tempus adurget.’ Ille ubi percepit uenerandi dicta prophetae, corruit, obsecrat, maeret, lacrimatur et infit: ‘Me, rogo, ne linquas, carique memento sodalis, aurea ne rutili penetres cum limina regni, carnis ego tenear solus sub carcere clausus; dignius alta poli famulo comitatus adibis regna libens. Ideo supplex deposce tonantem, ut, parili terris premimur qui mortis in umbra, aeternae pariter lucis migremus ad oras.’ Incubuit precibus uatis, sociumque gementem exorat siccare genas, deponere fletus, se precis auditu Domino miserante potitum. Quid morer? Vnius ambo sub lance diei decedunt mundo Dominique feruntur ad aulam. Longo sed torrens Hereberctus membra camino ignea decoctum tandem super aethera flatum emisit; credo flammis ut mundior illis aequaret socium. Iuncto qui sidera passu scandentes, iuncta mercede fruuntur in aeuum. # XXXI. ANIMAM CVIVSDAM QVI DE ARBORE CADENDO MORTVVS EST AD CAELVM FERRI CONSPEXIT. Sederat ad mensas, epulis sed pastus Olympi uatis ab humanis subito secernitur escis: concutit ossa pauor, tremefactaque dextera cultrum linquit et adtonito uibratur corda timore. Ælffleda perquirit, quae forte assederat illi, forte recens ueniat tanti quo causa tremoris. ‘Venerat angelicus’, respondit, ‘ab aethere coetus, deque tuis secum praelecto milite castris aurea dulcisonis remeabat ad astra triumphis.’ Inquirit nomen. ‘Cras mystica’, dixit, ‘ad altar obtulero cum sacra, mihi nomenque modusque, quo petit astra, tuis pandetur in ordine dictis.’ Quae misso festina suos cursore per omnes iam tandem mane ediscit uatique sacrandis intento uotis precibusque renarrat ad aras: frondiferi quendam nemoris dum scanderet alta, caederet ut pecori arboreo de pabula cono, deciduum membris animam posuisse solutis, illoque humanis ablatum in tempore rebus, quo sacer aethereas raptum cernebat ad auras. # XXXII. POST DVOS ANNOS EPISCOPATVS VITAM REPETIT SOLITARIAM. Ecclesiam gemino qui postquam sedulus anno pontificis de iure regit uerbique fluentis uiuida prata rigat, tanti uenerandus honoris linquere perstat onus heremique reclusus harena malebat satanae tetricis pulsarier armis, quam imperiti uacuos uulgi captare fauores, desidiam generat quia laus blandita clientum, perpetuis at lucta beat perfecta coronis, maxime praesagi ammonitus cum spiritus orsis mortis adesse sibi gauderet tempus, et almam secretus cuperet mentem renouare, priusquam fluctiuagis saecli curis defessus obiret. # XXXIII. QVOMODO LANGVENS IN IPSA INSVLA CORPVS SVVM PONI PRAECEPERIT SIMVL ET DE GLORIA POSTVMA COMMEMORANS ILLIVS. Quem dilecta sacris reddit mox insula muris. Tangitur ingenito sensim pia membra dolore. Inque dies instans cum incresceret ossibus ardor, dulcibus egreditur castris sociamque cateruam, quae fesso gaudebat ouans seruire parenti. Blandiloquis studuit creber firmare suadelis: ‘Discite, filioli, fragilis retinacula saecli rumpere et aeternas animo iam condere gazas. In dubio pendit contemtus honorque caducus stamine, quo discunt meritis pia pectora iustis haudquaquam uolucri sub tempore quaerere laudem, qua nemo latebras clausi uel noscere cordis praeualet, inuentis uel digna rependere gestis, puro sed uisu portam speculantia regni, quod dabit aethereae dignis rex inclitus aulae: condere oliuiferis malunt sua lumina uasis. En me sidereas animo spirasse supino iam stupuistis opes, sed pectoris abdita soli claustra patent Domino, carnis quae pondere rupto incipient certis iam credo patescere signis. Sed precor, insistens pulsat quia limina letum, hos ut in his tumulo mandetis moenibus artus; spero, licet flabris gelidisue absumar in undis, obuius in puncto Christo ueniente resurgam.’ # XXXIIII. GRAVIORA SE DICIT IN EXTREMIS SVPERASSE CERTAMINA. Talia dum senior socias iteraret in aures, praecipit ad tempus remeent; qui caerula puppi exsuperant fratrumque trahentes agmina secum; quinque dies postquam clausi feruentibus undis tardarant, tandem redeunt ac supplice fletu impetrant, cari secum genitoris ut artus condere iam liceat. Vatis quibus et superaddit: ‘Qui cupit altithronum uictor conscendere regnum, turpiter infecto deuitet cedere bello, et magis extremi ne ui superatus agonis iam prope perceptis fraudetur ab hoste coronis, qui longo nitens uacuare labore fideles ultima iam maiore quatit sub tempora pulsu. Denique me crebris primaeuo a flore nefandus insidiis agitabat, et haec modo quinque dierum pugna dolos superat transacti temporis omnes. Sed facile infandi Christo duce tela repressi, cum nec parua cibi potusue alimenta darentur tabenti, licet ista loco nec membra mouerem. Vos quoque celsa precor seruetis iura perennes, caelestis patrum uobis quae regula cauit, ipse uel exiguis sueram quae promere dictis, dum sata, quae proceres summi seuere, rigarem. Quamlibet et rabidis assurgat turbo procellis, omnia ferte fide, regni ui quaeritur aula; fundatique petra grauibus ne cedite nimbis, torrentum furias, aquilones temnite saeuos; ultima iamque patris maneat sententia cordi. Expedit istius patriae uos linquere fines limite quam trepidos mentem deflectere ab illo, quem sacra diuinis depinxit littera chartis. Nec quia multorum cineres locus ille sepultet, aurea flagranti peterent qui sidera cursu, uos fauor aut uacuae temtet uaga gloria laudis; illi nam meritis gaudent super astra coronis. Haud aliter nostris stadio nos currere plantis conuenit, et propriis brauium comprendere palmis. Nec loca propter homo merito uenerabilis extat, sed locus ob homines extat uenerabilis almos. Meque meae rogito nunc indite moenibus urbis, instat enim tempus, carnis quo debita soluam.’ # XXXV. QVOMODO MINISTRVM SVVM A PROFLVVIO VENTRIS SANAVERIT AEGROTVS. Talibus adtoniti lacrimant rogitantque gementes, saucia secretis condat ne membra latebris, sed leti et uitae confinia summa tenentem fraterno coram releuet solamine flammam, uel sacra suscipiat saltim sub tecta ministrum, qui obsequio fragiles procuret sedulus artus. His motus uertit dum lumina blanda per omnes, aspiciens fratrem, longa cui clade grauato tabida marcebant exhausto uiscere membra. ‘Hic, si uultis’, ait, ‘subeat mea tecta mihique labe sub hac fesso solamina praestet amoris.’ Qui uatem comitatus adit mox limina sacra, occurrens inopina salus complectitur aegros depulso languore sinus; dignumque salutis cedere, non ausos penetrare sub edita morbos. Nec mora sospes abit qui intrauerat aeger, et illic presbyterum immittit, digne Cudberctus ut illo sidera teste petat, quo uitam teste regebat. # XXXVI. PERCEPTO VIATICO INTER VERBA ORATIONIS SPIRITVM REDDIDIT. Iamque soporata torpebant omnia nocte, excubiis uigiles premeret dum Farne tenebras, quaque preces resonant modulis, fremit insula psalmis. Vatis et ipse suae praegustans gaudia palmae aethereis expendit ouans sub laudibus umbras. Ast ubi flammicomos ardescens lucifer ortus adtulit, ecce, sacer residens antistes ad altar pocula degustat uitae Christique supinum sanguine munit iter, uultusque ad sidera et almas sustulit gaudens palmas, animamque supernis laudibus intentam laetantibus indidit astris. # XXXVII. QVOMODO IVXTA PROPHETIAM PSALMI, QVEM EO MORIENTE CANTAVERANT, LINDISFARNENSES SINT IMPVGNATI, SED DOMINO IVVANTE PROTECTI. Presbyter egrediens uatis pia funera maestis depromit sociis, tum forte canentibus hymnum hunc querula sub laude: ‘Deus nos, alme, repellens destruis iratus, saluasque misertus ab hoste; arua moues turbasque potens, et territa sanas. Propinasque tuis praetristia musta, sed hostis te duce bella ruunt, tu noxia comprimis arma, libera ut electi potiantur luce per aeuum.’ Indice tum flamma Lindisfarnensibus illam qua uigil e speculis pernox seruauerat horam aethereas pandunt uatem penetrasse sub auras. Qui iam nocturnae tum forte sub ordine laudis ipsi etiam mirum eiusdem modulamine psalmi uerbera maesta sequi Domini pia dona canebant. Nec suspecta diu tardant praesagia; nam mox uatis honorifico mandantur ut alma sepulchro altaris dextro sub condita marmore membra, insistens aquilo niueis confisus in armis hinc atque hinc adeo Lindisfarnea perosis tecta quatit flabris, ut nobilis illa parentum progenies fesso titubaret stamine rerum, cedere iamque loco quam extrema subire pericli eligeret. Nec iam longum manet ira, sed almam Eadberctus renouat sedato turbine pacem, dispersosque sacrum reuocat sub ouile bidentes. Praescius et lyrico resonabat ut ordine psalmus, pontificale decus plebisque instaurat honorem. # XXXVIII. QVOMODO CORPVS IPSIVS POST VNDECIM SIT ANNOS SINE CORRVPTIONE REPERTVM. Conspicuique sacer solio patris inditus heres undecimi postquam cursum transcenderat anni, complacuit cineres tumuli de sede beati elatos coram gremio leuis inderet arcae. Sed, canit ut psalmus, quia mors pretiosa piorum ante Deum renitet, calicem qui haurire salutis non trepidant celsi tutati nomine regis, rursus et ut summo resonat lyra mystica cantu: nec sanctum dabis, alte, tuum corrupta uidere, aurea lucifluae pandis cui limina uitae, humanis diuina nitent miracula membris, et Domini celso fulget quae iure potestas, participi fidis donatur munere seruis. Intemerata sacro promuntur membra sepulchro nescia quam noxae, tam dirae immunia labis. Nec durum ac rigidum saeua ceu morte grauatum, sed ueluti placidum capiunt dum pectora somnum, flexile iam tota corpus compage uidetur. Nec minor eximiae renitebat gratia uestis incorrupta solo, sanctos quae texerat artus. Hanc findi placuit; medium pia membra receptant, seruatur medium signi memorabilis index. # XXXIX. QVOMODO CORPVS EADBERCTI EPISCOPI IN TVMVLO VIRI DEI PONENTES, SARCOFAGVM ILLIVS DESVPER POSVERINT. Eadberctus postquam rerum miracula dignis laudibus extulerat, uersu memorabar ut olim illius egregios referens antistitis actus, febribus excoquitur, placidumque ad sidera flatum emittens, patriam conscendit corpore sedem. Desuper at celsae splendor componitur arcae, immortale decus cohibens quae martyris almi praefulget (mirum!) caelestibus inclita signis. Morborum fugiunt labes, furor impius atri daemonis absistit, uiuensque solebat ut ante signorum monstrare iubar, modo sic quoque passim spargitur et functos uirtus miranda per artus. # XL. PVER DAEMONIACVS HVMO CVI LAVACRVM CORPORIS EIVS INFVSVM EST, IN AQVA MISSO SANATVR. Vir quidam nati, misero quem caeca furore demonis ira terens saeuas effundere uoces compulit et proprios consumere morsibus artus, membra per almorum rogitans sacra busta ferebat. Reddere nec petitam sancti uoluere salutem, Cudbercti potior uirtus ut celsa micaret. Tum pueri quidam fletus uagitumque perhorrens ad patris auxilium fidus concurrit amati. Nouerat alma, sacri functos quae lauerat artus patroni quondam, terris ubi reddita limpha est. Inde rapit grandem modico de rupe salutem. Immiscet latici, dictis sacrauerat almis. Dat potum puero, stridor mox cedit amarus. Nec mora plena salus redit. Ipse superna uerenter munera collaudat, laetoque per omnia passu Cudbercti cunctis donum uenerabile pandit. # XLI. AEGROTVS AD TVMVLVM EIVS ORANDO CVRATVR. Alter morbigeni consumtus ab igne camini uix famulis manibus sanctam deducitur alti martyris ad tumbam; genu ponens obsecrat, illis eripiat uinclis tanti uox alma patroni. Surgit et aetherei firmatus munere doni libera sospitibus ponit uestigia plantis, perque dies priscae recipit iam dona salutis. # XLII. OCVLOS QVIDAM LANGVENTES ORARIO ILLIVS ADTACTOS SANAVIT. Tegmina quin etiam consortia corporis almi munere participi medica uirtute redundant. Lumina nam cuidam dolor et caligo pererrans dum premeret, sancti accipiens oraria uatis his orbes tangit geminos, reducemque saluti mox aperit callem uenerandae gratia uestis. # XLIII. PARALITICVS CALCIAMENTIS EIVS SANATVR. Ast alius, resoluta graui cui pondere membra officiis iacuere suis deserta, cuique irrita longaeuos auxit medicina dolores, calciamenta, sacras tandem quae martyris almi uestierant plantas, plantis circumdedit aegris. Mox primas suauis tenebras mitescere somnus, serus enim celsae induerat sacra dona medelae, fecit et interno firmatis robore neruis palpitat alterno laeta inter somnia gressu, aequore deserti ludant ceu litore pisces. Euigilans baculo rediuiuos erigit artus ac matutinas stando persoluere laudes incipit, et prisco solidatus membra uigore diuinam collaudat opem iustasque tonanti offert sidereo sanus pro munere grates. # XLIIII. QVOD TEGMINE PARIETIS EIVS INFIRMI CVRENTVR. Nec sanctum aethereo uacuatur munere tectum, quo sacer astra petens corpus exsangue reliquit, nunc quoque sed solitam partitur ubique medelam. Altaque mirentur, proles Dauitica, templi tecta tui, gemmis quoniam stellantibus aethram aequiperent fuluisque micent redimita figuris. Plus sed ego uatis humili sub domate mirer pelliculam, sanctus fragilem qua texerat anglum, ne pluuia aut boreae penetrabile frigus adurens irrueret passim precibusque ardentia castis corda fatigaret; nec me sententia fallit. Namque opus hoc, Salomon fuluo quod fecerat auro, Chaldea petrarum obtexit, heu, flamma ruinis. At sacra Cudbercti appendit quae dextera uela, munere Felgeldi patulum diuisa per orbem latius ingenito fundunt medicamina doni; clarescitque chalybs Libyco pretiosior auro pellis et eois praecellit fulgida gemmis. Tertius hic proceris seruat nunc castra, beatum alta secuturus heres ad regna parentem. # XLV. QVANTVM OIDILVALDVS SVCCESSOR VIRI DEI VIRTVTES SVAS CELARE STVDVERIT. Hos nam inter medius sociis non segnior almis, Oidilualde, sacras rexisti prouidus arces. Quem raro proprias aiunt uoluisse cuiquam pandere uirtutes, toruiue cruenta chelydri tela quibus uictor confregerit obuius armis. Vnde manet longum memorabilis illa beatis incaute prolapsa semel sententia labris. Forte sacer fidam monitis caelestibus aurem dum rigat, accipit has socio de pectore uoces: ‘Quae, rogo, causa, tuo toties quod ab ore fluentem perrumpant uarientque silentia crebra loquelam et mediis statuat metas obliuio dictis?’ Cui responsa pius paucis ita reddidit heros: ‘Hoc te, dulcis amor, fixo memorique perennem corde tenere decet, studeat nisi quisque bidentum funditus alloquiis auertere sedulus aures, non queat aethereas inter dare uerba cateruas pandere nec laetis caeli concentibus aures.’ Dixerat et trepido perculsus corda tremore singultu adficitur feruens ac pectora pugnis casta ferit, tandemque gemens erumpit in istam perfusus lacrimis post maesta silentia uocem: ‘Obsecro te supplex summi per sceptra tonantis, haec cunctis ut dicta tegas, moribunda quousque membra solo reddam gradiarque in calle parentum.’ Sic sua summa sacer conclauibus abdere quamuis mallet, ab aethereo panduntur munera teste. At pia Cudberctus memorans saepe acta priorum, aetherea sub laude sui quoque Christus agonis ut fuerit socius, suerat subnectere paucis. Sicque duos uario iam munere spiritus idem lustrauit per dona uiros atque aetheris alti tramite diuiso regnum prouexit ad unum. # XLVI. QVALITER ANCHORITA FELGELDVS IBIDEM SIT A VVLTVS TVMORE MVNDATVS. Ergo age, Felgeldus, largitor muneris almi, prima salutiferi ipse capit documenta uigoris. Cui pridem facies informi tacta tumore est, squalens at rigido dum solus in abditur antro, latior ingenito surgit de fomite flamma, atque genas maculis liuor respergit adurens. Qui noua pro ueteri dum culmina pangeret aede, illud ouans fesso direptum a pariete uelum partiri docuit fide spes certa salutis, primaque dum limphis corrigia tinguitur almis, peruia cornigero pateat quo semita ferro, exiliens lasciua sacro de gurgite gutta lumina respersit sancti uultumque rubentem. Ille citus dextra limphas abstergere curans miratur pestem stupefactus abisse foresque pandere iam reduci sana sub fronte medelae. Et ne forte putet mendum me dicere quisquam, teste Deo dicam, quia presbyter ista fidelis pandebat, uatis fidam cui fatus in aurem, ‘En’, inquit, ‘nosti, faciem quia presserat olim labes acerba meam, sed iam modo gratia Christi Cudbercti meritis placauit tristia flagra. Mitte manum et tangens me dicere uera probato.’ Clausus namque oculi non quibat acumine cerni; fecerat et priscam, morbo fugiente, salutem adfore timporibus persensit ab aethere sanctis. Haec tibi, cunctorum largitor, Christe, bonorum, dona tui obtulimus summo de munere doni magnaque praemodicis libantes gaudia dictis sanctorum adtigimus certamina celsa tuorum, sperantes, illis exoratoribus, ut tu, sidereo dignos qui iustus in axe coronas, indignis mitis laxes uel debita nobis. Vltima sufficiunt illius in aedibus aulae praemia, qua cunctos tua uisio, Christe, beabit, uita manens castis, lumenque salusque per aeuum.