Vita metrica S. Cuthberti (Besançon redaction)
Vita S. Cudberhti Metrica
Multa suis Dominus fulgescere lumina saeclis
donauit, tetricas humanae noctis ut umbras
lustraret diuina poli de culmine flamma.
Et licet ipse Deo natus de lumine Christus
lux sit summa, Deus sanctos quoque iure lucernae
ecclesiae rutilare dedit, quibus igne magistro
sensibus instet amor, sermonibus aestuet ardor;
multifidos uarium lichinos qui sparsit in orbem,
ut cunctum noua lux fidei face fusa sub axem
omnia sidereis uirtutibus arua repleret.
Roma Petri Paulique iubar mirata gemellum
gaudet apostolicis semper uictura tropaeis.
Ast Asiae lucem uerbi serit ore Iohannes,
hauserat e Domini quae pectore mystica ructans.
Bartholomaeus Eoa uolat per regna triumphans,
indomitosque armis lingua domat inclitus Indos.
Tu quoque Niliacos componens, Marce, furores
sicca euangelicis satias de nubibus arua.
Affrica Cypriani dictis meritisque refulget,
spernere delicias fuso qui sanguine suasit.
Pictauis Hilario multum radiata magistro
discutit errorum uera iam luce tenebras.
Constantinopolim Chrysostomus ille Iohannes
aurato nitidae lustrat fulgore loquelae.
Nec iam orbis contenta sinu trans aequora lampas
spargitur effulgens, huiusque Britannia consors
temporibus genuit fulgur uenerabile nostris,
aurea qua Cudberctus agens per sidera uitam
scandere celsa suis docuit iam passibus Anglos.
Hunc uirtutis honos iam primo a limine uitae
aethereumque decus signis comitatur apertis.
Cuius cuncta licet nequeam, tamen ultima malim
commemorans operum uestigia tangere uersu,
quis pateant interna sacrae fundamina mentis.
Tu, rogo, summe, iuua, donorum spiritus auctor,
te sine nam digne fari tua gratia nescit;
flammiuomisque soles dare qui noua famina linguis,
munera da uerbi linguae tua dona canenti.
I. QVOMODO PVER DEI CVDBERCTVS PER INFANTEM SIT PRAEDICTO EPISCOPATV AMMONITVS.
Alma Deo cari primo caelestis ab aeuo
uita micat famuli, lator quem muneris alti
uera uocat Christus speciali ad gaudia dono,
auriuagasque feri pompas contemnere saecli
corque polo stabilire docet, quem denique dulci
prima magisterio per tempora dirigit aeui,
quandoque prouectum sublimis ut inferat astris.
Forte uago gracilis dum gramine luderet aetas,
intererat uacuis simul indoles alma palaestris
subque leui laetas sumsit luctamine palmas.
Sed Dominus digno puerilia sensa magistro
correxit, tenero nam de grege paruulus instans
uiribus ammonuit dubiis ne fidere mallet
et festina breui consumere tempora luxu,
sed stabilem Domini mentem firmaret amore.
At puer infantis risit sacra famina, nolens
octennis trimum despectus habere magistrum.
Qui gemit et luctu faciem perfundit amaro.
Soluitur in lacrimas ludus cunctique uicissim
unius incertos satagunt abstergere fletus,
nec ualuere tamen solacia rapta nouari.
Hunc pia complexum Cudberctus ad oscula mulcet,
obsecrans siccare genas, deponere luctus;
excipit et maesto iustas de corde querelas:
‘Quid te, care, leui subdis per inania ludo,
quem Deus aethereo sublimis honore sacrauit
praeficiens populis, caeli quibus atria pandas?
Ingenuum stadio numquid concurrere seruis
fas erit aut uulgi antistes similabitur actis?
Linque tuis ergo tam dissona friuola fatis
deuotusque Deo sacrum coniungere pectus.’
Haec ait et pueri grandaeuum in pectore sensum
spiritus instituit, cunctum comes almus in aeuum.
Nec mirum infantes mysteria pandere Christi
lactantumque sacer repleat si uiscera flatus,
qui facit humanas asinam reboare loquelas.
II. QVOMODO GENV DOLENTE CLAVDVS EFFECTVS SIT ET ANGELO MEDICANTE CVRATVS.
Paruulus interea subiti discrimine morbi
plectitur atque regit uestigia languida pino.
Cumque die quadam sub diuo fessa locasset
membra dolens solus mitis puer, ecce, repente
uenit eques niueo uenerandus tegmine nec non
gratia cornipedi similis, recubumque salutat,
obsequium sibi ferre rogans. Cui talia reddit:
‘Obsequiis nunc ipse tuis assistere promtus
uellem, ni diro premeretur compede gressus;
nam tumet ecce genu, nullis quod cura medentum
tempore iam multo ualuit mollire lagonis.’
Desilit hospes equo, palpat genu sedulus aegrum,
sic fatus: ‘Similae nitidam cum lacte farinam
olla coquat pariter feruentis in igne culinae,
hocque istum calido sanandus inunge tumorem.’
Haec memorans conscendit equum, quo uenerat illo
calle domum remeans. Monitus medicina secuta est,
agnouitque sacer medicum uenisse superni
iudicis a solio, summo qui munere clausos
restituit uisus piscis de felle Tobiae.
III. QVOMODO VENTIS ORATIONE MVTATIS RATES OCEANO DELAPSAS REVOCARIT AD LITVS.
Hinc sacra maiori firmatus robore corda
celsithronum didicit precibus pulsare tonantem.
Est locus insignis fluuii super ostia Tini,
eximio iam tunc monachorum examine pollens;
qui ueherent dum ligna feri per terga fluenti,
fluminis et uenti subito feriuntur ab ictu.
Quinque fuere rates, rapido quae gurgite cunctae
Oceani canum pronae labuntur in aequor.
Iamque oculis abstracta procul uelut aliger undis
mergulus innaret, paret per caerula puppis.
Egreditur fraterna cohors et poplite flexo
aethera suspiciunt uitam pacemque precantes.
Seruatur sed haec puero uictoria lecto,
qui tum forte aliae iam stabat in obice ripae
uulgus et innumerum grandisque caterua ridentum
nam reprobis sunt tristia fata proborum),
‘Noxia’, qui dixit, ‘linquamus gaudia, fratres,
condoleamus et his, quos uerbera maesta fatigant,
uel Dominum potius, qui flabra creauit et undas,
oremus, dignetur iter donare salutis.’
Rustica sed iustis dissentit turba suadelis.
Ille genu flexo uultu mox presserat arua;
mutantur uenti, ratibusque in litora iactis
erubuit laetum uiso pro numine uulgus,
glorificatque Deum, firmet qui uota suorum.
IIII. QVOMODO CVM PASTORIBVS POSITVS ANIMAM SANCTI AIDANI EPISCOPI AD CAELVM FERRI AB ANGELIS ASPEXERIT.
Haec inter teneros laetis dum collibus agnos
pasceret, ecce, uigil nocturnis cernit in hymnis
ignea sidereis fulgescere castra maniplis
atque polis sanctam rutilae per gaudia pompae
ferre animam; sociisque, sopor quos presserat, infit:
‘Heu miseri, lento premimur qui pectora somno
cernere nec uigilum caelestia facta meremur!
Peruigil en modico magnalia tempore creui
tanta Dei: bifores portae reserantur Olympi,
inditur aethereae felix qua spiritus aulae
angelicis comitatus ouans qui sidera flammis
transit et altithronum gaudet modo uisere regem.
Antistes fuit iste, reor, plebisue sacratae
summus in arce nitens, comitum quem flammea tantis
excipit aethra choris lucisque ad limina uexit.
Discite, pastores, uigili tutamine mandris
insidias noctis furuosque cauere leones,
uobis ut angelicae pateant sacra carmina laudis
Bethleaque Deum cernatis in arce potentem.’
Haec memorans trepidas socio sub pectore laudes
accendit. Miranda fides rerum: Aidanus illo
tempore decessit, Domini translatus ad aulam.
V. QVOMODO IDEM AIDANVS TEMPESTATEM NAVTIS PRAEDICENS OLEVM, QVO HAEC MITIGARETVR, DEDERIT.
Gesta sacerdotis huius ueneranda per orbem
et doctrina nitet memori narranda relatu,
tangere sed breuiter exemplis sufficit unum.
Presbyter undisoni quidam uaga caerula ponti
scandere iussus, adit supplex oracula uatis
seque suosque rogans precibus tutarier almi.
Antistes cui celsus ait: ‘Petis aequor ut altum,
obuius aduerso insurget septentrio flatu;
uenti sed fremitus tempestatesque sonoras
crismate quod dederim promtim lenire memento.’
Vnguine tunc sumto nautae praepinguis oliui
aequora conscendunt uelique patentibus alis
sulcabat medium puppis secura profundum,
cum subito grauis instat hiems, furit undique pontus,
tardans abreptae uestigia coepta carinae.
Immisso tandem pinguis medicamine guttae
mansuefacta feros componens unda tumores
pandit iter laetum. Virtus sic una gemello
effulget radio: dictis qui tristibus ante
terruerat, promto releuat solamine maestos.
Quique prophetali praefatur mente futura,
ipse elementa suis refrenat turbida iussis.
VI. QVOMODO CVDBERCTVS ITER FACIENS CIBVM CABALLO INDICE REPPERERIT.
Rursus casta Deo Cudberctus pectora plenus,
ingrediens itiner pluuio concluditur euro,
frigora quaque uolant, percurrit sidera nimbus,
diuertitque rigens ueteris sub tecta tabernae,
condiderat pecorum quam sola per auia custos,
parieti et adnectit quo uenerat ipse caballum,
expectansque udos Dominum componere flatus.
Diuinis horam dum sacrat laudibus almus,
cernit equum subito ipsius decerpere morsu
tecta casae, fenique fluunt in fasce cadentis
missa pio iuueni summo conuiuia dono,
qualia siccato meruisti gramine quondam,
flammeus aethereas, uates, qui scandis ad auras.
Ergo sacer calidi panis carnisque superna
iam dape pastus, agit grates positisque procellis
carpit iter gaudens, Christo comitante, serenum.
VII. QVOMODO ANGELVM HOSPITIO SVSCIPIENS DVM PANEM QVAERIT MINISTRARE TERRENVM, CAELESTI AB EODEM REMVNERARI MERVERIT.
Hinc maiora petens monachis Hrypensibus almus
corpore, mente, habitu, factisque adiungitur et mox
ponitur hospitibus famulus, iussoque libenter
subditus obsequio, celsae de moenibus aulae
cernere promeruit gaudens et pascere ciuem.
Hospitis hic habitu mediae sub tempore brumae
aduenit, uatisque humili de more receptus
artus abluitur sacros, quique algida blando
palmarum acclinis mulcet uestigia fotu;
subnixusque rogat, dignetur ut usque morari
defessus, laetis dapibus quo membra nouetur,
ne frigusque famesque niuosaque flabra Decembri
ingeminent itiner longo sub calle rigentis,
qui matutinis aduenerit algidus auris.
Atque reluctantem summi per regna tonantis
adiurans, tandem sistitque famemque repellit;
digreditur cupiens panem deferre calentem,
quod tantum hesternae superessent fragmina cenae.
Conuiuam rediens quaerit, sed nulla uiantis
signa pedum niueo quoquam conspexit in aruo.
Interiora petens roseo nidore referta
repperit haec (mirum dictu!) pariterque tuetur
tres inibi e nitido fulgentes polline panes.
Talia tum pauido Cudberctus pectore fatur:
‘Cerno quod aetherea descenderat hospes ab aula
cognatisque leuis se reddidit aliger astris,
pascere, non pasci ueniens et fercula portans,
qualia non surgunt nostrae de germine messis,
lilia nec candent nec sic rosa fulgida fragrat
nostraque mannifluo spernuntur mella sapore.
Non haec ergo meus tosto de uiscere fornax,
sed, paradise, tuus gignit sacra munera fructus.
Nec mirum, nostras diues quod respuit escas,
perpetuo uitae fruitur qui pane per aeuum.’
Saepe dehinc superum uisu gustuque superni
farris et angelico meruit sermone potiri.
Nam uir mente Deo deuotus et ore iucundus,
sanctificos patrum Domini sub laudibus actus
commemorare solens, proprios quoque saepius infert,
egerit aethereo tantum quos teste triumphos.
VIII. QVOMODO ANIMALIA MARIS, IN QVO PERNOX ORAVERAT, ILLI REGRESSO PRAEBVERINT OBSEQVIVM ET FRATER, QVI HAEC VIDEBAT, PRAE TIMORE LANGVESCENS, EIVS SIT ORATIONE RECREATVS.
Interea iuuenis solitos nocturnus ad hymnos
digreditur, lento quidam quem calle secutus
illius incertos studuit dignoscere gressus.
Ad mare deueniunt; collo tenus inditus undis
marmoreo, Cudberctus agit sub carmine noctem.
Egreditur ponto genibusque in litore fixis
expandit geminas supplex ad sidera palmas.
Tum maris ecce duo ueniunt animalia fundo
uatis et ante pedes fulua sternuntur harena;
hinc gelidas uillo flatuque fouentia plantas
aequoreum tergunt sancto de corpore frigus;
supplice tum nutu sese benedicier orant.
Qui parens uotis uerbo dextraque ministris
impendit grates patriasque remittit ad undas
ac matutino tectis se tempore reddit.
Haec comes ut uidit, perculsus corda pauore,
semianimem curuo flatum trahit abditus antro.
At reuoluta dies noctis cum pelleret umbras,
aeger adest uati, supplex genibusque uolutus
se poscit Domino prece commendare profusa,
inciderit maestam subito quod pondere noctem.
‘Num nostrum e speculis’, dixit, ‘temtando latenter
lustrabas itiner? Sed nunc donabitur error
iam tibi poscenti, retices si uisa, quousque
decedam mundo.’ Summique exempla magistri
exsequitur, misso renouans qui lumine caecos
praecipit auctorem reducis celare salutis.
Tum prece languorem pellit culpamque relaxat.
Inque dies meritis crescenti summa tonantis
gratia testis adest, pandunt miracula mentem.
Iamque prophetalis stellanti e culmine uirtus
candida praerutilo irradiat praecordia flatu.
IX. QVOMODO NAVTIS TEMPESTATE PRAECLVSIS SERENVM MARE AD CERTVM DIEM PRAEDIXERIT ET ORANDO CIBOS IMPETRAVERIT.
Pictorum interea puppi defertur ad oras,
sed reducem rigido tardant freta clausa Decembre.
Nubila cum tonitrus cum grando polique micantes
cumque fames frigusque marisque pericla furentis
externo trepidos quaterent sub litore nautas,
uenerat alma dies, natus qua corpore signis
enituit Christus caelorum gloria terris.
Ille, ut erat placidus, blando sic pectore fatur:
‘Quid, rogo, tanta tenet nostras ignauia mentes,
tam fera qui nullo scindamus uincula nisu?
Cernitis, aequoreo canescat ut aggere tellus,
aer aquas manet, glacies mare, nox tegat aethram;
corda fame tabent hominumque iuuamina desunt.
Ergo Deum restat precibus pulsare supinis,
rubra suis quondam pelagi qui limina pandit,
nube domum, nimbo panem, dat pocula saxo,
noctis et horriferas flamma duce discutit umbras.
Tanta dies praesens cuius de munera dono
promeruit, qua terna Magi thesaura ferentes
mortalem, regemque Deumque tuentur et orant;
qua lauat ipse suo Dominus baptismate mundum,
clausa diu reserans credentibus aethera saeclis;
dulcia qua fontis fragrant de gurgite uina
munere deque rubent Domini per pocula lymphae.
Sic quoque nostra Deo remeant duce prospera credo,
illum si rogitans firmet fiducia pectus.’
Haec ubi dicta, freti socios sub litore sistens,
suerat ubi uigiles supplex iam ducere noctes,
ceu decisa uidet piscis tria uiscere frusta,
et genibus Dominum positis ueneratus adorat
laudibus accumulans fidei uenerabile donum
et super ut uatis, ‘Conuiuia solibus’, inquit,
‘conditor aequauit, quibus actis, aequora placans
nauigero patrium nos calle reducet ad aruum.’
Tum laribus torrent epulas, gratesque gerendo
exhibita triduo recreant dape caelitus artus,
quae noua mellito testatur dona sapore.
Iamque die quarto laeti cessantibus austris
blanda salutiferum capiunt trans aequora portum.
X. QVOMODO ITER FACIENS AQVILA MINISTRA VIATICVM ET PERCEPTVRVM SE ESSE PRAEDIXERIT ET PERCEPERIT.
Inde sacerdotis meritoque graduque potitus,
tendebat populos uitae renouare fluentis.
Forte uiae comiti, sed praescius ipse futuri,
‘Fare, sodalis’, ait, ‘quo fercula sumere mens sit.’
‘Haec et ego’, dixit, ‘dubio sub pectore mecum;
prandia non tulimus uasis, domus hospita non est,
ieiuni fessique itiner complere nequimus.’
Respondit senior: ‘Domino si fidere discas!
Prouidet ille dapes, uatem qui pascere coruos
iussit; iam aspectas aquilam uaga flabra secantem?
Nos ualet hac etiam omnipotens satiare ministra.’
Dumque iter inceptum peragunt, uenere sub amnem,
et uolucrem rubro, quae celsa sub axe uolarat,
marmoris in ripa residere tuentur, at altus,
‘Cernis’, ait uates, ‘nostram super aequora seruam?
Curre, rogo, et Dominus misit quae munera defer.’
Adtulit ast piscem; medium secat atque ministrae
parte famem pellit, firmant sua pectora parte.
Vtque uiam superant, iussis limphisque salutis
pandit iter populis caeli per regna uocandis.
XI. QVOMODO PRAEDICANS POPVLIS FANTASTICVM SVBITO IGNEM DIABOLI ET PRAEVIDERIT VENTVRVM ET VENIENTEM EXTINXERIT.
Tempore non alio pandens caelestia terris,
impia iam pulchre ludibria prodidit anguis.
Namque repente sacris immiscet talia dictis:
‘Panduntur quoties uobis mysteria regni,
Cor decet adtentum sensusque adhibere benignos,
ne uaga pestiferi ludat uos aura chelydri,
qui sacra peruersus conamina uertere nitens
gaudet uel modica turbari nube fideles,
ut nos alloquio regis uisuque superni
abducat fallax uilis quasi seruulus hostis.’
Hos inter monitus uacuo de fomite surgens
uicinas rapit ignis edax sine uiribus aedes,
quaque faces uolitant, uentus iuuat, it fragor astris.
Exilit elusum trepido phantasmate uulgus
festinum igniuomis unda succurrere tectis.
Nescia sed fusis fallacia cedere limphis
ipsa sui leuitate perit patriasque sub umbras
pompa redit uanusque uagis dolus abditur antris.
Confusi rediere domum, ueniamque precantes
exorant proni uatem, fragilesque superbi
se gaudent agnosse dolos ac tela tyranni,
spiritus extinxit sacri quae praescia uirtus.
XII. QVOMODO FLAMMAS DOMVS CVIVSDAM ARDENTIS ORATIONE RESTINXERIT.
Quin etiam ueri flammis crepitantibus ignes
arida deriperent tecti dum culmina quondam,
incubuit precibus, uentosque laresque retorquens
uoce pericla fugat, iuuenum quae dextra nequibat.
Nec mirum uati fragilem cessisse caminum,
igniferis satanae qui spicula torta pharetris
aethereo suerat umbone relidere Christi.
XIII. QVALITER DAEMONIVM AB VXORE CVIVSDAM NECDVM ADVENIENS EIECERIT.
Vir uenit ad procerem trepidisque precamina supplex
uocibus ingeminat: ‘Leti sub limine coniunx
cara iacet, iam artus sensu fugiente rigescunt,
uita tremens tantum sub pectore feruet anhelo.
Mitte, precor, Christi modo qui mysteria portet,
spiritus ante fugax quam pallida membra relinquat.’
Dumque parat iam uatis, iter quem mittat in istud
namque fuit Lindisfarnensis in illo
praepositus cellae) secreto numine discit
non leti commune genus, sed daemonis atri
saeuitiam miserae diris incumbere poenis.
Se magis exhibuit; subeunt iter, ecce repente
soluitur in lacrimas ductor et pectore tristi
sedulus horrescit, ueniens ne uatis amatam
dilectamque diu uaesano corda furore
pressam si cernat, priscae suspicio uitae
surgat et antiquam laedat nota improba famam;
namque ministeriis assistere sedula uatis
consuerat bibulasque aures praebere docenti.
Ille pio tetricas releuat solamine curas:
‘Quid gemis et taciti liquefactus ab igne camini
ablueris tristis iam pectoris indice limpha?
Anne putas, adeam carae cum tecta sodalis,
illam posse capi nexu bacchante chelydri?
Vinci qui crebris solitus conflictibus, et nunc
uictrici fidei gladio superabitur hostis.
Femina quin potius uenientibus obuia nobis
istas excipiet sanae iam mentis habenas.’
Dicta fiunt; uenere domum, fugit efferus anguis,
occurrit mulier sospes dextraque prehendens
frena, rogat uatem descendere adireque tecta
dignetur famulae, pandens noua dona salutis,
eius ad aduentum fugiens ut cesserit hydros.
XIIII. QVALITER ANACHORESIM MEDITATVS APVD LINDISFARNENSES MONACHOS VIXERIT.
Talia mirantum fragili ne laude supernae
caelestisque exsors famae foret, abdita mauult
secreti lustrare, Deo qua teste ualeret
laudis ab humanae liber munirier aura.
Cumque sui primo iussis antistitis actus
fratribus exemplo uirtutis pandere callem,
fit monachis socius, quos Lindisfarnea glauci
insula clara maris refluis circumluit undis.
Inque breui quam plura nitens per signa coruscus
erigit innumeros pulsis languoribus aegros,
hostis et atra crucis rutilo fugat arma tropaeo,
quae facie quamuis absens sed pectore praesens
conterit et fedo Christi domum ab hospite mundat.
Internam quid enim coner describere uitam,
quam dulcis sermone grauisue sit actibus et quam
accensam lacrimis acuarit ad aethera mentem,
cum decus externum puri sit pectoris index?
XV. QVALEM SIBI IN INSVLA FARNE PVLSIS DAEMONIBVS HABITATIONEM FECERIT.
Tandem Farne petit senior cupitisque potitus
sedibus indigenas patria fugat impiger atros.
Illa prius nam horrens larbaribus insula flabris
arcebat humana minis consortia caecis.
Quam Domini mox seruus adit, cruce territus atrox
turbo fugit per inane uagi quasi portio fumi.
Ille serena tenens, pereunte tyrannide, regna
terrestri aetheream sacer aggere condidit urbem
atque humiles celsis statuit sub moenibus aedes,
e quibus astriferum tantum aspectare cacumen
posset et a celso secretus rege tueri.
Haec et ut in cunctis diuina patesceret almi
uirtus, missilibus firmauit moenia saxis,
uix quae bis terni ceruice subire potentes,
ille sed asportans muris imponere solus
sufficeret summi dextra comitante tonantis.
XVI. QVALITER PRECIBVS AQVAM DE ARIDA PRODVXERIT, QVI ETIAM BIBENDO QVONDAM AQVAS IN VINVM CONVERTIT.
Fontis inops fuerat locus hic, sed sanctus amoenam
excutit insolita precibus dulcedine limpham.
Haec sacri media Cudbercti nata sub aula
praebet adhuc cunctis suauem potantibus haustum.
Nec mirum haec Domini famulum potuisse mereri,
qui quondam, saliente sitim dum pelleret unda,
in meracum latices ualuit conuertere nectar.
XVII. QVALITER A MESSE QVAM SVA MANV SERVERAT VERBO VOLVCRES ABEGERIT.
Quique suis cupiens uictum conquirere palmis
incultam pertemtat humum proscindere ferro
et sator edomitis anni spem credere glebis.
Dumque seges modico de semine surgeret ampla,
tempus adest messis; rapidae sed forte uolucres
flauentes praedare senis nituntur aristas.
Talia qui placidus saeuis praedonibus infit:
‘Quid, precor, illicito messem contingitis ausu,
quae uestro sulcis non est inserta labore?
Pauperies an uestra meam transcendit, ut istud
incuruam merito falcem mittatis in aequor?
Quod si forte Deus iubet his instare rapinis,
non ueto; sin alias, uos finibus indite uestris!’
Dixerat, et cessit mox plumea turba nec ultra
militis audebat Domini iam laedere iura;
quin potius dulci pacis quasi foedere nexum
unanimemque sui generis redamabat amicum,
nam teneras ceu pastor oues hanc ipse regebat.
XVIII. QVOMODO CORVI NOXAM QVAM VIRO DEI INTVLERANT PRECIBVS ET MVNERE PVRGARINT.
Rescindunt corui nigro sub crimine pactum
effringuntque domus ruptoque e culmine culmos
in propriae gaudent transferre cubilia prolis.
Hos uatis cessare monet, spretisque suadelis,
‘Hospitium fratrum quid’, ait, ‘laceratis? Abite
huius et extorres patriae durate per aeuum!’
Dixerat, et tristes abeunt, triduoque peracto
alter adest uati pedibusque uolutus et alas
lugubre sparsus ueniam reditumque precatur.
Patrata qui pace redit sociumque reuisit.
Tandem ambo ueniunt alacres adipemque suillam
secum digna ferunt uati dona, unguine cuius
calciamenta pius mollire ualeret et exim
innocuo condunt illic sua tecta paratu.
Quid fera praetumido ceruice, superbia, ferues?
Cerne uiam corui et caecum depone furorem,
qui precibus noxam fletuque et munere purgat.
Nec pudeat uitae uolucrum de pectore formam
sumere, cum moneat Sapientia: ‘Respice calles
quos formica terat, sensumque addisce sagacem.’
XIX. QVALITER EIDEM MARE SERVIERIT.
Quid referam aequoreas iusto famularier undas
obsequiumque illis elementa impendere, qui se
imperiis subdunt deuota mente supernis?
Namque suis casulam structurus ibi usibus aptam,
quam basis a ponti fulciret parte, rogabat
conueniens operi fratres adducere lignum.
Qui obliti rediere, maris sed proximus aestus
adtulit et (mirum dictu!) iam limine in ipso,
quo fuerat corde illius fundamina tecti
pangere, deposuit, hominumque obliuia pontus
increpat et nautas sua concutit unda pudore.
XX. QVOMODO MVLTIS AD SE VENIENTIBVS MONITA DANS SALVTIS FRAGILES EXPOSVERIT ANTIQVI HOSTIS INSIDIAS.
Fama citat multos uatis pia quaerere dicta
et bibulas adhibere sonis caelestibus aures,
quos uaria cordis fessos a clade leuaret.
Mitis at ille sacro renouans solamine maestos
gaudia summa poli cunctis fluxosque caduci
commemorat luxus saecli, uariasque malignum
tendere decipulas, Domini qua nudus amore
labatur misere sensus, sed tela fidei
perrumpant uacuas nullo discrimine fraudes.
‘Me quoties’, inquit, ‘celsa de rupe nefandi
praecipitem mittunt! Quoties ad pectora saxa
acta rotant! Nullo noceor sed hostis ab ictu,
credite, nec laesit summas offensio plantas,
nec modicus saltim tetigit praecordia terror.
Nec quasi summa meae stupeatis culmina uitae,
blanditias quod ego, luxu fallente, superbas
calce terens, Domino cupiam secretus adesse.
Artior est monachi quae semper subdita iussis
uita sub imperio seruit deuota parenti
excubiasque famemque preces manuumque laborem
ad uotum gaudent proni frenare regentis.
Me quorum multos uitae per culmina noui
perque prophetalis radios praeire sophiae,
Boisilus e quibus est, Mailrosi gloria coetus,
quem totam memini quondam mihi pandere uitam,
quae me uenturi restabat in ordine saecli;
unius et solum superat sententia uerbi,
quam cuperem numquam faciat Deus arbiter orbis.’
Haec sacer aiebat, senior quia praescius ipsum
pontificem altiloquo praedixerat ore futurum.
XXI. PROPHETIA EIVSDEM DE VITA ECGFRIDI REGIS ET EPISCOPATV SVO.
Dumque pium cuncti gauderent uisere uatem
eius et hortatu cordis componere fluctus,
ecce alios inter signis sublimibus acta
regia uirgo uenit, regis quae sponsa perennis
uirgineos, paradise, tui sub gaudia regni
mater casta choros generat uatemque precatur,
dignetur famulam monitis firmare supernis.
Adnuit, et pelagi superato gurgite puppi
progreditur, dictisque illam dum adfatur amicis,
femineis subito rogitat sic anxia curis:
‘Iam claret meriti te prae fulgore nitentis
praescia uenturis intendere lumina saeclis.
Dic ergo, adiuro summi per regna tonantis,
Ecgfridus imperium quod sit recturus in aeuum.’
Vera cui dubio pandit sermone prophetes:
‘Regna uocas longaeua uirum, quae quamlibet annis
centenis extenta, breui claudentur in hora;
et nihili unius luxus reputabitur anni,
mors ubi languentes diffunditur atra per artus.’
Quae gemit et lacrimis praesagia tristia deflens,
‘Quem, rogo, linquet’, ait, ‘regni qui sceptra gubernet,
cum fratre et nato careat?’ Cui talia uatis:
‘Cernis ut hoc pelagus late uaga regmina findant?
Forsan et haec inter Dominus sibi seruat et huius
qui regat imperii lectus moderator habenas,
Ecgfridus utque tibi fratris nectatur amore.’
Audet adhuc supplex uirgo pulsare propheten:
‘O uariis hominum finduntur pectora curis!
Pars nacto gaudet mortalis culmine pompae,
pars cupiens gazas luxu populante fugaces
pauperiem nullo deponit fine perennem.
Tu licet oblatum mundi contemnis honorem
uilibus et mauis secretus condier antris,
pontificis summi quamuis potiundus honore,
quo nil nostra gerit merito sacratius aetas.’
‘Non ego’, respondit, ‘dignum me tanta subire
culmina iam fateor, Domini sed dextera nullis
effugitur caeli terraeue marisue latebris;
qui si tanta gradus iubeat me pondera ferre,
credo breui laxet, transacto et forte duorum
curriculo annorum absoluar rursumque adamatis
gaudens secretis reddar. Sed tu quoque nostrum,
Ælffleda, colloquium perpes reticere memento,
absoluar donec uinclis et carcere carnis.’
Nec mora ueriloqui complentur in ordine dicta.
Ecclesiae iussis, precibus lacrimisque coactus
uatis et ipse genas luctu perfusus amaro
dulcibus extrahitur latebris populisque regendis
praeficitur, modio lateat ne tecta lucerna,
sed iubar alticomum Domini diffundat in aedem.
Ecclesiam gemino qui rexit episcopus anno
et priscis properauit ouans se reddere lustris.
Vtque satisfieret uatis per singula dictis,
sol magnum expleuit solitis sub mensibus annum,
Pictorum infesto dum concidit Ecgfridus ense
et nothus in regni frater successit honorem,
Scottorum qui tum uersatus in incola terris
caelestem intento spirabat corde sophiam,
nam patriae fines et dulcia liquerat arua,
sedulus ut Domini mysteria disceret exul.
Huius nunc Tyrio uenerabile pignus in ostro
iure datas patrio sceptri iam tractat habenas,
utque nouus Iosia fideque animoque magis quam
annis maturus, nostrum regit inclitus orbem.
XXII. QVOMODO IN EPISCOPATV MONASTICAM NON RELIQVERIT VITAM.
Ergo sacerdotis summi fastigia nactus,
mente manu fulget Cudberctus et ore coruscus
commissosque greges precibus monitisque tuetur.
Pauperibus qui diues, inops sibi, blandus amaris,
in turbis monachus, neque enim uel tegmina sueta
arida uel heremi mutari fercula curat.
Virtutum titulis auget miracula mentis,
quae lyrico liceat cursim contingere plectro,
ne potior lassis generet fastidia uersus.
XXIII. VXOREM COMITIS PER PRESBYTERVM SVVM AQVA BENEDICTA SANAVIT.
Doctor ubique pius caelestia dona ministrans,
per comitis tulit arua gradus, quem languida coniunx
tristabat perpessa luem letoque propinquans.
Alma salutiferae cui uatis munera limphae
presbytero famulante dedit tabemque remouit,
moxque illi obsequium praebebat femina sospes.
XXIIII. PVELLAM CRISMATE PERVNCTAM A DOLORE CAPITIS LATERISQVE CVRAVIT.
Tempore non alio laterali tacta dolore
uirgo premebatur capitisque grauidine fessa
aegra diu gemuit; sacro quam crismate tinctam
antistes rediuiua nouat per dona salutis.
XXV. PANE A VIRO DEI BENEDICTO SANATVR INFIRMVS.
Vir pater ipse domus morbo depressus acerbo
cogit amicorum suprema ad fata cohortes.
Conueniunt plures; cui forte ibi protulit unus,
quem sibi quondam almi doctoris dextra roganti
sacrarat dederatque pio pro munere panem.
Intingunt limphis, potandum suscipit aeger;
moxque medellifero morbi cessere sub haustu
laxatosque salus rediuiua subintrat in artus.
XXVI. OBLATVM IN ITINERE IVVENEM MORITVRVM ORATIONE REVOCAVIT AD VITAM.
Iam commissa uigil dum lustrat ouilia pastor,
ecce iteris medio iuuenis torpentia lecto
membra ferunt, aegre suspiria saeua trahentis,
utque iuuet miserum rogitant. Qui protinus omnes
eicit et precibus languentes impiger artus
erigit et comitem sociis mirantibus addit.
XXVII. TEMPORE MORTALITATIS MORIENTEM PVERVM MATRI SANVM RESTITVIT.
Tempore quo pestis uastabat dira Britannos,
dona sacer celsae dum spargit ubique salutis,
ferre uidet maestam nati moritura parentem
funera seminecis; compassus et ipse dolenti
bassia dat puero matremque adfatur amaram:
‘Linque metum lacrimasque; puer sanabitur iste,
et tua tota domus mortis hac sorte carebit.’
Cuius dicta salus puerique domusque secuta est.
XXVIII. QVOD OMNIA GESTA ILLIVS ENVMERARI NON POSSINT.
Dicere quid coner, quae nullo edicere uersu
sufficiam, quoties languorum tabe perosos
inualidosque potens iam uerbo erexerit artus,
quotque focos febris sacra represserit unda,
qualiter egestas fontano e gurgite limphas
fecerit in laetum uini transire saporem,
spirituum quoties per deuia fugerit horror
Cudbercti consueta minis se linquere fassus
pectora et igniuomas baratri sub cogier umbras
absentisque etiam poenis se plectier atris?
Virtutesque sacri numero quid prendere certem,
tanta prophetalis quem gratia fulcit honoris,
tam puroque poli qui peruolat aethera uisu?
XXIX. INTERITVM ECGFRIDI REGIS ET MILITIAE IPSIVS QVEM PRAEDIXERAT FVTVRVM, IN SPIRITV VIDIT ABSENTEM.
Pictorum interea premeret dum regna duello
Ecgfridus, atroces misero iam fine furores
cedere mente uigil uatis prospexit, et ora
perfusus lacrimis suspiria fundere crebra
ingeminat, nunc arua tremens nunc aethera cernens:
‘Forsan’, ait, ‘noster confecto miles agone
sortitur Domino decretum iudice finem.’
Planius hunc rogitant euentum edicere pugnae;
agnita qui dubia sic celat uoce pericla:
‘Cernite, filioli, nouus ut stupor aera turbet.
Nam Domini secreta latent arcana, nec ullus
sufficit altithroni uestigia prendere regis.’
Non multi fluxere dies, cum dira nefandam
fama necem caneret plebis procerisque sub illa,
confectam maerens qua uatis dixerat, hora,
absentem cernens quam creuerat ante futuram,
rectoris cum uirgo rogans perquireret aeuum.
XXX. QVOMODO VIR DEI HEREBERCTO ANACHORITAE OBITVM SVVM PRAEDIXERIT COMITATVMQVE ILLIVS A DOMINO PRECIBVS OBTINVERIT.
Tunc uenit Hereberctus, erat qui nexus amore
praecipuo uati, illiusque per auia celsam
edoctus monitis uitam secretus agebat,
se cupiens solitis sacri firmarier orsis.
Qui dum sidereis uerbi deuota uicissim
corda rigant dapibus, Cudberctus talia iungit:
‘Hunc decet, hunc epulis et linguae ducere festis,
frater amate, diem, semper quia pectore nexos
nos genitor rerum facie coniunxit et ante
uisere nos tribuit leti quam iure resolui.
Idcircoque poli callis nunc ore petendus,
toto nunc animo pulsanda est ianua uitae,
dum licet aethereis succendere mutua flammis
pectora, nam properans leti me tempus adurget.’
Ille ubi percepit uenerandi dicta prophetae,
corruit, obsecrat, maeret, lacrimatur et infit:
‘Me, rogo, ne linquas, carique memento sodalis,
aurea ne rutili penetres cum limina regni,
carnis ego tenear solus sub carcere clausus;
dignius alta poli famulo comitatus adibis
regna libens. Ideo supplex deposce tonantem,
ut, parili terris premimur qui mortis in umbra,
aeternae pariter lucis migremus ad oras.’
Incubuit precibus uatis, sociumque gementem
exorat siccare genas, deponere fletus,
se precis auditu Domino miserante potitum.
Quid morer? Vnius ambo sub lance diei
decedunt mundo Dominique feruntur ad aulam.
Longo sed torrens Hereberctus membra camino
ignea decoctum tandem super aethera flatum
emisit; credo flammis ut mundior illis
aequaret socium. Iuncto qui sidera passu
scandentes, iuncta mercede fruuntur in aeuum.
XXXI. ANIMAM CVIVSDAM QVI DE ARBORE CADENDO MORTVVS EST AD CAELVM FERRI CONSPEXIT.
Sederat ad mensas, epulis sed pastus Olympi
uatis ab humanis subito secernitur escis:
concutit ossa pauor, tremefactaque dextera cultrum
linquit et adtonito uibratur corda timore.
Ælffleda perquirit, quae forte assederat illi,
forte recens ueniat tanti quo causa tremoris.
‘Venerat angelicus’, respondit, ‘ab aethere coetus,
deque tuis secum praelecto milite castris
aurea dulcisonis remeabat ad astra triumphis.’
Inquirit nomen. ‘Cras mystica’, dixit, ‘ad altar
obtulero cum sacra, mihi nomenque modusque,
quo petit astra, tuis pandetur in ordine dictis.’
Quae misso festina suos cursore per omnes
iam tandem mane ediscit uatique sacrandis
intento uotis precibusque renarrat ad aras:
frondiferi quendam nemoris dum scanderet alta,
caederet ut pecori arboreo de pabula cono,
deciduum membris animam posuisse solutis,
illoque humanis ablatum in tempore rebus,
quo sacer aethereas raptum cernebat ad auras.
XXXII. POST DVOS ANNOS EPISCOPATVS VITAM REPETIT SOLITARIAM.
Ecclesiam gemino qui postquam sedulus anno
pontificis de iure regit uerbique fluentis
uiuida prata rigat, tanti uenerandus honoris
linquere perstat onus heremique reclusus harena
malebat satanae tetricis pulsarier armis,
quam imperiti uacuos uulgi captare fauores,
desidiam generat quia laus blandita clientum,
perpetuis at lucta beat perfecta coronis,
maxime praesagi ammonitus cum spiritus orsis
mortis adesse sibi gauderet tempus, et almam
secretus cuperet mentem renouare, priusquam
fluctiuagis saecli curis defessus obiret.
XXXIII. QVOMODO LANGVENS IN IPSA INSVLA CORPVS SVVM PONI PRAECEPERIT SIMVL ET DE GLORIA POSTVMA COMMEMORANS ILLIVS.
Quem dilecta sacris reddit mox insula muris.
Tangitur ingenito sensim pia membra dolore.
Inque dies instans cum incresceret ossibus ardor,
dulcibus egreditur castris sociamque cateruam,
quae fesso gaudebat ouans seruire parenti.
Blandiloquis studuit creber firmare suadelis:
‘Discite, filioli, fragilis retinacula saecli
rumpere et aeternas animo iam condere gazas.
In dubio pendit contemtus honorque caducus
stamine, quo discunt meritis pia pectora iustis
haudquaquam uolucri sub tempore quaerere laudem,
qua nemo latebras clausi uel noscere cordis
praeualet, inuentis uel digna rependere gestis,
puro sed uisu portam speculantia regni,
quod dabit aethereae dignis rex inclitus aulae:
condere oliuiferis malunt sua lumina uasis.
En me sidereas animo spirasse supino
iam stupuistis opes, sed pectoris abdita soli
claustra patent Domino, carnis quae pondere rupto
incipient certis iam credo patescere signis.
Sed precor, insistens pulsat quia limina letum,
hos ut in his tumulo mandetis moenibus artus;
spero, licet flabris gelidisue absumar in undis,
obuius in puncto Christo ueniente resurgam.’
XXXIIII. GRAVIORA SE DICIT IN EXTREMIS SVPERASSE CERTAMINA.
Talia dum senior socias iteraret in aures,
praecipit ad tempus remeent; qui caerula puppi
exsuperant fratrumque trahentes agmina secum;
quinque dies postquam clausi feruentibus undis
tardarant, tandem redeunt ac supplice fletu
impetrant, cari secum genitoris ut artus
condere iam liceat. Vatis quibus et superaddit:
‘Qui cupit altithronum uictor conscendere regnum,
turpiter infecto deuitet cedere bello,
et magis extremi ne ui superatus agonis
iam prope perceptis fraudetur ab hoste coronis,
qui longo nitens uacuare labore fideles
ultima iam maiore quatit sub tempora pulsu.
Denique me crebris primaeuo a flore nefandus
insidiis agitabat, et haec modo quinque dierum
pugna dolos superat transacti temporis omnes.
Sed facile infandi Christo duce tela repressi,
cum nec parua cibi potusue alimenta darentur
tabenti, licet ista loco nec membra mouerem.
Vos quoque celsa precor seruetis iura perennes,
caelestis patrum uobis quae regula cauit,
ipse uel exiguis sueram quae promere dictis,
dum sata, quae proceres summi seuere, rigarem.
Quamlibet et rabidis assurgat turbo procellis,
omnia ferte fide, regni ui quaeritur aula;
fundatique petra grauibus ne cedite nimbis,
torrentum furias, aquilones temnite saeuos;
ultima iamque patris maneat sententia cordi.
Expedit istius patriae uos linquere fines
limite quam trepidos mentem deflectere ab illo,
quem sacra diuinis depinxit littera chartis.
Nec quia multorum cineres locus ille sepultet,
aurea flagranti peterent qui sidera cursu,
uos fauor aut uacuae temtet uaga gloria laudis;
illi nam meritis gaudent super astra coronis.
Haud aliter nostris stadio nos currere plantis
conuenit, et propriis brauium comprendere palmis.
Nec loca propter homo merito uenerabilis extat,
sed locus ob homines extat uenerabilis almos.
Meque meae rogito nunc indite moenibus urbis,
instat enim tempus, carnis quo debita soluam.’
XXXV. QVOMODO MINISTRVM SVVM A PROFLVVIO VENTRIS SANAVERIT AEGROTVS.
Talibus adtoniti lacrimant rogitantque gementes,
saucia secretis condat ne membra latebris,
sed leti et uitae confinia summa tenentem
fraterno coram releuet solamine flammam,
uel sacra suscipiat saltim sub tecta ministrum,
qui obsequio fragiles procuret sedulus artus.
His motus uertit dum lumina blanda per omnes,
aspiciens fratrem, longa cui clade grauato
tabida marcebant exhausto uiscere membra.
‘Hic, si uultis’, ait, ‘subeat mea tecta mihique
labe sub hac fesso solamina praestet amoris.’
Qui uatem comitatus adit mox limina sacra,
occurrens inopina salus complectitur aegros
depulso languore sinus; dignumque salutis
cedere, non ausos penetrare sub edita morbos.
Nec mora sospes abit qui intrauerat aeger, et illic
presbyterum immittit, digne Cudberctus ut illo
sidera teste petat, quo uitam teste regebat.
XXXVI. PERCEPTO VIATICO INTER VERBA ORATIONIS SPIRITVM REDDIDIT.
Iamque soporata torpebant omnia nocte,
excubiis uigiles premeret dum Farne tenebras,
quaque preces resonant modulis, fremit insula psalmis.
Vatis et ipse suae praegustans gaudia palmae
aethereis expendit ouans sub laudibus umbras.
Ast ubi flammicomos ardescens lucifer ortus
adtulit, ecce, sacer residens antistes ad altar
pocula degustat uitae Christique supinum
sanguine munit iter, uultusque ad sidera et almas
sustulit gaudens palmas, animamque supernis
laudibus intentam laetantibus indidit astris.
XXXVII. QVOMODO IVXTA PROPHETIAM PSALMI, QVEM EO MORIENTE CANTAVERANT, LINDISFARNENSES SINT IMPVGNATI, SED DOMINO IVVANTE PROTECTI.
Presbyter egrediens uatis pia funera maestis
depromit sociis, tum forte canentibus hymnum
hunc querula sub laude: ‘Deus nos, alme, repellens
destruis iratus, saluasque misertus ab hoste;
arua moues turbasque potens, et territa sanas.
Propinasque tuis praetristia musta, sed hostis
te duce bella ruunt, tu noxia comprimis arma,
libera ut electi potiantur luce per aeuum.’
Indice tum flamma Lindisfarnensibus illam
qua uigil e speculis pernox seruauerat horam
aethereas pandunt uatem penetrasse sub auras.
Qui iam nocturnae tum forte sub ordine laudis
ipsi etiam mirum eiusdem modulamine psalmi
uerbera maesta sequi Domini pia dona canebant.
Nec suspecta diu tardant praesagia; nam mox
uatis honorifico mandantur ut alma sepulchro
altaris dextro sub condita marmore membra,
insistens aquilo niueis confisus in armis
hinc atque hinc adeo Lindisfarnea perosis
tecta quatit flabris, ut nobilis illa parentum
progenies fesso titubaret stamine rerum,
cedere iamque loco quam extrema subire pericli
eligeret. Nec iam longum manet ira, sed almam
Eadberctus renouat sedato turbine pacem,
dispersosque sacrum reuocat sub ouile bidentes.
Praescius et lyrico resonabat ut ordine psalmus,
pontificale decus plebisque instaurat honorem.
XXXVIII. QVOMODO CORPVS IPSIVS POST VNDECIM SIT ANNOS SINE CORRVPTIONE REPERTVM.
Conspicuique sacer solio patris inditus heres
undecimi postquam cursum transcenderat anni,
complacuit cineres tumuli de sede beati
elatos coram gremio leuis inderet arcae.
Sed, canit ut psalmus, quia mors pretiosa piorum
ante Deum renitet, calicem qui haurire salutis
non trepidant celsi tutati nomine regis,
rursus et ut summo resonat lyra mystica cantu:
nec sanctum dabis, alte, tuum corrupta uidere,
aurea lucifluae pandis cui limina uitae,
humanis diuina nitent miracula membris,
et Domini celso fulget quae iure potestas,
participi fidis donatur munere seruis.
Intemerata sacro promuntur membra sepulchro
nescia quam noxae, tam dirae immunia labis.
Nec durum ac rigidum saeua ceu morte grauatum,
sed ueluti placidum capiunt dum pectora somnum,
flexile iam tota corpus compage uidetur.
Nec minor eximiae renitebat gratia uestis
incorrupta solo, sanctos quae texerat artus.
Hanc findi placuit; medium pia membra receptant,
seruatur medium signi memorabilis index.
XXXIX. QVOMODO CORPVS EADBERCTI EPISCOPI IN TVMVLO VIRI DEI PONENTES, SARCOFAGVM ILLIVS DESVPER POSVERINT.
Eadberctus postquam rerum miracula dignis
laudibus extulerat, uersu memorabar ut olim
illius egregios referens antistitis actus,
febribus excoquitur, placidumque ad sidera flatum
emittens, patriam conscendit corpore sedem.
Desuper at celsae splendor componitur arcae,
immortale decus cohibens quae martyris almi
praefulget (mirum!) caelestibus inclita signis.
Morborum fugiunt labes, furor impius atri
daemonis absistit, uiuensque solebat ut ante
signorum monstrare iubar, modo sic quoque passim
spargitur et functos uirtus miranda per artus.
XL. PVER DAEMONIACVS HVMO CVI LAVACRVM CORPORIS EIVS INFVSVM EST, IN AQVA MISSO SANATVR.
Vir quidam nati, misero quem caeca furore
demonis ira terens saeuas effundere uoces
compulit et proprios consumere morsibus artus,
membra per almorum rogitans sacra busta ferebat.
Reddere nec petitam sancti uoluere salutem,
Cudbercti potior uirtus ut celsa micaret.
Tum pueri quidam fletus uagitumque perhorrens
ad patris auxilium fidus concurrit amati.
Nouerat alma, sacri functos quae lauerat artus
patroni quondam, terris ubi reddita limpha est.
Inde rapit grandem modico de rupe salutem.
Immiscet latici, dictis sacrauerat almis.
Dat potum puero, stridor mox cedit amarus.
Nec mora plena salus redit. Ipse superna uerenter
munera collaudat, laetoque per omnia passu
Cudbercti cunctis donum uenerabile pandit.
XLI. AEGROTVS AD TVMVLVM EIVS ORANDO CVRATVR.
Alter morbigeni consumtus ab igne camini
uix famulis manibus sanctam deducitur alti
martyris ad tumbam; genu ponens obsecrat, illis
eripiat uinclis tanti uox alma patroni.
Surgit et aetherei firmatus munere doni
libera sospitibus ponit uestigia plantis,
perque dies priscae recipit iam dona salutis.
XLII. OCVLOS QVIDAM LANGVENTES ORARIO ILLIVS ADTACTOS SANAVIT.
Tegmina quin etiam consortia corporis almi
munere participi medica uirtute redundant.
Lumina nam cuidam dolor et caligo pererrans
dum premeret, sancti accipiens oraria uatis
his orbes tangit geminos, reducemque saluti
mox aperit callem uenerandae gratia uestis.
XLIII. PARALITICVS CALCIAMENTIS EIVS SANATVR.
Ast alius, resoluta graui cui pondere membra
officiis iacuere suis deserta, cuique
irrita longaeuos auxit medicina dolores,
calciamenta, sacras tandem quae martyris almi
uestierant plantas, plantis circumdedit aegris.
Mox primas suauis tenebras mitescere somnus,
serus enim celsae induerat sacra dona medelae,
fecit et interno firmatis robore neruis
palpitat alterno laeta inter somnia gressu,
aequore deserti ludant ceu litore pisces.
Euigilans baculo rediuiuos erigit artus
ac matutinas stando persoluere laudes
incipit, et prisco solidatus membra uigore
diuinam collaudat opem iustasque tonanti
offert sidereo sanus pro munere grates.
XLIIII. QVOD TEGMINE PARIETIS EIVS INFIRMI CVRENTVR.
Nec sanctum aethereo uacuatur munere tectum,
quo sacer astra petens corpus exsangue reliquit,
nunc quoque sed solitam partitur ubique medelam.
Altaque mirentur, proles Dauitica, templi
tecta tui, gemmis quoniam stellantibus aethram
aequiperent fuluisque micent redimita figuris.
Plus sed ego uatis humili sub domate mirer
pelliculam, sanctus fragilem qua texerat anglum,
ne pluuia aut boreae penetrabile frigus adurens
irrueret passim precibusque ardentia castis
corda fatigaret; nec me sententia fallit.
Namque opus hoc, Salomon fuluo quod fecerat auro,
Chaldea petrarum obtexit, heu, flamma ruinis.
At sacra Cudbercti appendit quae dextera uela,
munere Felgeldi patulum diuisa per orbem
latius ingenito fundunt medicamina doni;
clarescitque chalybs Libyco pretiosior auro
pellis et eois praecellit fulgida gemmis.
Tertius hic proceris seruat nunc castra, beatum
alta secuturus heres ad regna parentem.
XLV. QVANTVM OIDILVALDVS SVCCESSOR VIRI DEI VIRTVTES SVAS CELARE STVDVERIT.
Hos nam inter medius sociis non segnior almis,
Oidilualde, sacras rexisti prouidus arces.
Quem raro proprias aiunt uoluisse cuiquam
pandere uirtutes, toruiue cruenta chelydri
tela quibus uictor confregerit obuius armis.
Vnde manet longum memorabilis illa beatis
incaute prolapsa semel sententia labris.
Forte sacer fidam monitis caelestibus aurem
dum rigat, accipit has socio de pectore uoces:
‘Quae, rogo, causa, tuo toties quod ab ore fluentem
perrumpant uarientque silentia crebra loquelam
et mediis statuat metas obliuio dictis?’
Cui responsa pius paucis ita reddidit heros:
‘Hoc te, dulcis amor, fixo memorique perennem
corde tenere decet, studeat nisi quisque bidentum
funditus alloquiis auertere sedulus aures,
non queat aethereas inter dare uerba cateruas
pandere nec laetis caeli concentibus aures.’
Dixerat et trepido perculsus corda tremore
singultu adficitur feruens ac pectora pugnis
casta ferit, tandemque gemens erumpit in istam
perfusus lacrimis post maesta silentia uocem:
‘Obsecro te supplex summi per sceptra tonantis,
haec cunctis ut dicta tegas, moribunda quousque
membra solo reddam gradiarque in calle parentum.’
Sic sua summa sacer conclauibus abdere quamuis
mallet, ab aethereo panduntur munera teste.
At pia Cudberctus memorans saepe acta priorum,
aetherea sub laude sui quoque Christus agonis
ut fuerit socius, suerat subnectere paucis.
Sicque duos uario iam munere spiritus idem
lustrauit per dona uiros atque aetheris alti
tramite diuiso regnum prouexit ad unum.
XLVI. QVALITER ANCHORITA FELGELDVS IBIDEM SIT A VVLTVS TVMORE MVNDATVS.
Ergo age, Felgeldus, largitor muneris almi,
prima salutiferi ipse capit documenta uigoris.
Cui pridem facies informi tacta tumore est,
squalens at rigido dum solus in abditur antro,
latior ingenito surgit de fomite flamma,
atque genas maculis liuor respergit adurens.
Qui noua pro ueteri dum culmina pangeret aede,
illud ouans fesso direptum a pariete uelum
partiri docuit fide spes certa salutis,
primaque dum limphis corrigia tinguitur almis,
peruia cornigero pateat quo semita ferro,
exiliens lasciua sacro de gurgite gutta
lumina respersit sancti uultumque rubentem.
Ille citus dextra limphas abstergere curans
miratur pestem stupefactus abisse foresque
pandere iam reduci sana sub fronte medelae.
Et ne forte putet mendum me dicere quisquam,
teste Deo dicam, quia presbyter ista fidelis
pandebat, uatis fidam cui fatus in aurem,
‘En’, inquit, ‘nosti, faciem quia presserat olim
labes acerba meam, sed iam modo gratia Christi
Cudbercti meritis placauit tristia flagra.
Mitte manum et tangens me dicere uera probato.’
Clausus namque oculi non quibat acumine cerni;
fecerat et priscam, morbo fugiente, salutem
adfore timporibus persensit ab aethere sanctis.
Haec tibi, cunctorum largitor, Christe, bonorum,
dona tui obtulimus summo de munere doni
magnaque praemodicis libantes gaudia dictis
sanctorum adtigimus certamina celsa tuorum,
sperantes, illis exoratoribus, ut tu,
sidereo dignos qui iustus in axe coronas,
indignis mitis laxes uel debita nobis.
Vltima sufficiunt illius in aedibus aulae
praemia, qua cunctos tua uisio, Christe, beabit,
uita manens castis, lumenque salusque per aeuum.