Vita metrica S. Cuthberti (vulgate redaction)
Vita Cuthberti, prohemium
Multa suis Dominus fulgescere lumina saeclis
Donauit, tetricas humanae noctis ut umbras
Lustraret diuina poli de culmine flamma.
Et licet ipse Deo natus de lumine Christus
Lux sit summa Deus, sanctos quoque iure lucernae
Ecclesiae rutilare dedit, quibus igne magistro
Sensibus instet amor, sermonibus aestuet ardor,
Multifidos uarium lychnos qui sparsit in orbem,
Vt cunctum noua lux fidei face fusa sub axem
Omnia sidereis uirtutibus arua repleret.
Roma Petri Paulique iubar mirata gemellum.
Gaudet apostolicis semper uictura tropaeis.
Ast Asiae lucem uerbis serit ore Ioannes,
Hauserat e Domini quae pectore mystica ructat.
Bartholomaeus Eoa uolat per regna triumphans,
Indomitosque armis lingua domat inclytus Indos.
Tu quoque Niliacos componens, Marce, furores,
Sicca euangelicis satias de nubibus arua.
Africa Cypriani dictis meritisque refulget,
Spernere delicias fuso qui sanguine suasit.
Pictauis Hilario multum radiata magistro,
Discutit annorum uera iam luce tenebras.
Constantinopolim Chrysostomus ille Ioannes.
Aurato nitidae lustrat fulgore loquelae.
Nec iam orbis contenta sinu, trans aequora lampas
Spargitur effulgens, huiusque Britannia consors
Temporibus genuit fulgur uenerabile nostris,
Aurea qua Cuthbertus agens per sidera uitam,
Scandere celsa suis docuit iam passibus Anglos
Hunc uirtutis honor iam primo a limine uitae,
Aetheriumque decus signis comitatur apertis.
Cuius cuncta licet nequeam, tamen ultima malim
Commemorans operum uestigia tangere uersu,
Quis pateant interna sacrae fundamina mentis.
Tu, rogo, summe, iuua, donorum Spiritus auctor:
Te sine nam digne fari tua gratia nescit.
Flammiuomisque soles dare qui noua famina linguis,
Munera da linguae, uerbi tua dona canentis.
Vita Cuthberti 1
Alma Deo chari primo coelestis ab aeuo
Vita micat, famuli lator quem muneris alti
Vera uocat Christus speciali ad gaudia dono,
Auriuagasque feri pompas contemnere saecli,
Corque polo stabilire docet, quem denique dulci
Prima magisterio per tempora dirigit aeui,
Quandoque prouectum sublimibus inferat astris.
Forte uago gracilis dum gramine luderet aetas,
Intererat uacuis simul indoles alma palaestris,
Subque leui aetas sumpsit luctamine palmas.
Sed Dominus digno puerilia sensa magistro
Correxit; tenero nam de grege paruulus infans
Viribus admonuit dubiis ne fidere mallet,
Et festina breui consumere tempora luxu:
Sed stabilem Domini mentem firmaret amore.
At puer infantis risit sacra famina nolens,
Octennis trimum despectus habere magistrum.
Qui genuit, et luctu faciem perfundit amaro.
Soluitur in lacrymas luctus, cunctique uicissim
Vnius incertos satagunt abstergere fletus:
Nec ualuere tamen solatia rapta nouari.
Hunc pia complexum Cuthbertus ad oscula mulcet,
Obsecrans siccare genas, deponere luctus.
Excipit et moesto iustas de corde querelas:
Quid te, chare, leui subdis per inania ludo,
Quem Deus aetherio sublimis honore sacrauit,
Praeficiens populis, coeli quibus atria pandas?
Ingenuum stadio nunquid concurrere seruis
Fas erit, aut uulgi antistes similabitur actis?
Linque tuis ergo tam dissona friuola factis,
Deuotusque Deo sacrum coniungere pectus.
Haec ait, et pueri grandaeuum in pectore sensum
Spiritus instituit cunctum comes almus in aeuum.
Nec mirum, infantes mysteria pandere Christi,
Lactentumque sacer repleat si uiscera flatus,
Qui facit humanas asinam reboare loquelas.
Paruulus interea subiti discrimine morbi
Plectitur, atque regit uestigia languida pino.
Cumque die quadam sub diuo fessa locasset
Membra dolens solus mitis puer, ecce repente
Venit eques niueo uenerandus tegmine, necnon
Gratia cornipedi similis, recubumque salutat,
Obsequium sibi ferre rogans. Cui talia reddit:
Obsequiis nunc ipse tuis assistere promptus
Vellem, ni diro premeretur compede gressus.
Nam tumet ecce genu, nullis quod cura medentum
Tempore iam multo ualuit mollire lagonis.
Desilit hospes equo, palpat genu sedulus aegrum,
Sic fatus similae nitidam cum lacte farinam
Olla coquat pariter feruenti . . . . .
Hocque istum calido sanandus inungue tumorem.
Haec memorans conscendit equum quo uenerat, illo
Calle domum remeans. Monitus medicina secuta est,
Agnouitque sacer medicum uenisse superni
Iudicis a solio summo, qui munere clausos
Restituit uisus piscis de felle Tobiae.
Hinc sacra maiori firmatus robore corda,
Celsithronum didicit precibus pulsare Tonantem.
Est locus insignis fluuii super ostia Tini,
Eximio iam tunc monachorum examine pollens:
Qui ueherent dum ligna feri per terga fluenti,
Fluminis et uenti subito feriuntur ab ictu.
Quinque fuere rates, rapido quae gurgite cunctae
Oceani cauum pronae labuntur in aequor.
Iamque oculis abstracta procul, uelut aliger undis
Mergulus innaret, paret per caerula puppis.
Egreditur fraterna cohors, et poplite flexo
Aethera suscipiunt, uitam, pacemque precantes.
Seruatur sed hoc puero uictoria lecto,
Qui tum forte aliae iam stabat in obice ripae,
Vulgus et innumerum grandisque caterua ridentum,
Gaudia nam reprobis sunt tristia fata proborum.
Noxia, qui dixit, linquamus gaudia, fratres,
Condoleamus et his quos uerbera moesta fatigant;
Vel Dominum potius, qui flabra creauit et undas,
Oremus, dignetur iter donare salutis.
Rustica sed iustis dissentit turba suadelis;
Ille genu flexo uultu mox presserat arua:
Mutantur uenti, ratibusque in littora iactis
Erubuit laetum uiso pro numine uulgus,
Glorificatque Deum, firmet qui uota suorum.
Haec inter, teneros laetis dum collibus agnos
Pasceret, ecce uigil nocturnis cernit in hymnis,
Ignea sidereis fulgescere castra maniplis,
Atque polis sanctum rutilae per gaudia pompae
Ferre animam, sociisque sopor quos presserat infit:
Heu! miseri lento premimur qui pectora somno,
Cernere nec uigilum coelestia facta meremur.
Peruigil en modico magnalia tempore creui
Tanta Dei, bifores portae reserantur olympi,
Inditur aetheriae felix qua spiritus aulae
Angelicis comitatus ouans, qui sidera flammis
Transit, et Altithronum gaudet modo uisere Regem.
Antistes fuit iste reor, plebisue sacratae,
Summus in arce nitens, comitum quem flammea tantis
Excipit aethra choris, lucisque ad lumina uexit.
Discite, pastores, uigili tutamine mandris
Insidias noctis, furuosque cauere leones,
Vobis ut angelicae pateant sacra carmina laudis,
Bethleaque Deum cernatis in arce potentem.
Haec memorans trepidas socio sub pectore laudes
Accendit, miranda fides rerum. Aedanus ille
Tempore decessit Domini orans laetus ad aulam.
Gesta sacerdotis huius ueneranda per orbem,
Et doctrina nitet, memori narranda relatu.
Tangere sed breuiter exemplis sufficit unum.
Presbyter undisoni quidam uada caerula ponti
Scandere iussus, adit supplex oracula uatis,
Seque suosque rogans precibus tutarier almi.
Antestes cui celsus ait: Petis aequor ut altum,
Obuius aduerso insurget Septentrio flatu,
Venti sed fremitus, tempestatesque sonoras
Chrismate quod dederim promptim lenire memento.
Vnguine tunc sumpto nautae praepinguis oliuae,
Aequora conscendunt, uelique patentibus alis
Sulcabat media puppis secura profundum.
Cum subito grauis instat hiems, furit undique pontus,
Tardans abreptae uestigia coepta carinae
Immisso tandem pinguis medicamine guttae,
Mansuefacta feros componens unda tumores
Pandit iter laetum. Virtus sic una gemello
Effulget radio; dictis qui tristibus ante
Terruerat, prompto releuat solamine moestos:
Quique prophetali praefatur mente futura,
Ipse elementa suis refrenat turbida iussis.
Rursus casta Deo Cuthbertus pectora plenus,
Ingrediens itiner, pluuio concluditur Euro,
Frigora quaque uolans percurrit sidera nimbus,
Diuertitque rigens ueteris sub tecta tabernae,
Condiderat pecorum qua sola per auia custos,
Parieti et adnectit quo uenerat ipse caballum.
Exspectansque udos Dominum componere flatus.
Diuinis horam dum sacrat laudibus almus,
Cernit equum subito ipsius decerpere morsu
Tecta casae, fenique fluunt in fasce cadentis
Mista pio iuueni summo conuiuia dono:
Qualia siccato meruisti gramine quondam
Flammeus aetherias uates qui scandis ad auras.
Ergo sacer calidi panis, carnisque superna
Iam dape pastus agit grates, positisque procellis
Carpit iter gaudens Christo comitante serenum.
Hinc maiora petens monachis Hrypensibus, almus
Corpore, mente, habitu factisque adiungitur; et mox
Ponitur hospitibus famulus, iustoque libenter
Subditus obsequio, celsae de moenibus aulae
Cernere promeruit gaudens, et pascere ciuem.
Hospitis hic habitum mediae sub tempore brumae
Aduenit, Vatisque humili de more receptus,
Aptos abluitur sacros, quique algida blando
Palmarum acclinis mulcet uestigia fotu;
Subnixusque rogat dignetur ut usque morari,
Defessus laetis dapibus quo membra nouentur,
Ne frigusque famesque niuosaque flabra Decembri
Ingeminent itiner longo sub calle rigentis,
Qui matutinis aduenerit algidus auris.
Atque reluctantem, summi per regna Tonantis
Adiurans, tandem sistitque famemque repellit,
Digreditur cupiens panem deferre calentem,
Hesternae quod tantum superessent fragmina coenae
Conuiuam rediens quaerit, sed nulla uiantis
Signa pedum niueo quoquam conspexit in aruo.
Interiora petens roseo nidore referta
Repperit haec, mirum dictu! pariterque tuetur
Tres inibi e nitido fulgentes polline panes,
Talia dum pauido Cuthbertus pectore fatur:
Cerno quidem, aetheria descenderat hospes ab aula,
Cognatisque leuis se reddidit aliger astris,
Pascere, non pasci ueniens, et fercula portans,
Qualia non surgunt nostrae de germine messis.
Lilia nec candent, nec sic rosa fulgida fragrat,
Nostraque mannifluo spernuntur mella sapore.
Non haec ergo meus tosto de uiscere fornax,
Sed, paradise, tuus gignit sacra munera fructus.
Nec mirum nostras diues quod respuit escas,
Perpetuum uitae fruitur qui pane per aeuum.
Nam uir mente Deo deuotus, et ore iocundus,
Sanctificos Patrum Domini sub laudibus actus
Commemorare solens, proprios quoque saepius infert,
Egerit aetherio tantum quos teste triumphos.
Interea iuuenis solitos nocturnus ad hymnos
Digreditur, lento quidam quem calle secutus,
Illius incertos studuit dignoscere gressus.
Ad mare deueniunt: collo tenus inditus undis
Marmoreo Cuthbertus, agit sub carmine noctem,
Egreditur ponto, genibusque in littore fixis,
Expandit geminas supplex ad sidera palmas.
Tum maris ecce duo ueniunt animalia fundo,
Vatis et ante pedes fulua sternuntur arena:
Hinc gelidas uillu, flatuque fouentia plantas,
Aequoreum tergunt sancto de corpore frigus:
Supplice tum nutu sese benedicier orant.
Qui parens uotis, uerbo dextraque ministris
Impendit grates, patriasque remittit ad undas,
Ac matutino tectis se tempore reddit.
Haec comes ut uidit, perculsus corde pauore,
Semianimem curuo flatum trahit abditus antro.
At reuoluta dies noctis cum pelleret umbras,
Aeger adest uati supplex, genibusque uolutus
Se poscit Domino prece commendare profusa,
Inciderit moestam subito quod pondere noctem.
Num nostrum e speculis, dixit, tentando latenter
Lustrabas itiner? sed nunc donabitur error
Iam tibi poscenti, retices si uisa quousque
Decedam mundo. Summique exempla magistri
Exsequitur, misso renouans qui lumine caeco
Praecipit auctorem reducis celare salutis.
Tum prece languorem pellit, culpamque relaxat.
Inque dies meritis crescendi summa Tonantis
Gratia testis adest: pandunt miracula mentem;
Iamque prophetalis stellanti e culmine uirtus
Candida praerutilo irradiat praecordia flatu.
Pictorum interea puppi defertur ad oras,
Sed reducem rigido tardant freta clausa Decembre.
Cumque fames, frigusque, marisque pericla furentis,
Nubila cum tonitrus, cum grando, polique micantes
Externo trepidos quaterent sub littore nautas,
Venerat alma dies, natus qua corpore signis
Enituit Christus coelorum gloria terris.
Ille, ut erat placidus, blando sic pectore fatur:
Quid, rogo, tanta tenet nostras ignauia mentes,
Tam fera quin ullo scindamus uincula nisu?
Cernitis aequoreo canescat ut aggere tellus,
Aer aquas manat, glacies mare, nox tegit aethram;
Corda fame tabent, hominumque iuuamina desunt.
Ergo Deum restat precibus pulsare supinis,
Rubra suis quondam pelagi qui limina pandit,
Nube domum, nimbo panem dat, pocula saxo,
Noctis et horriferas flamma duce discutit umbras.
Tanta dies praesens cuius de munere dono
Promeruit, quaterna magi thesaura ferentes,
Mortalem, Regemque, Deumque tuentur et orant;
Quo lauat ipse suo Dominus baptismate mundum,
Clausa diu reserans credentibus aethera saeclis;
Dulcia quo fontes flagrant de gurgite uina,
Munere deque rubent Domini per pocula lymphae:
Sic quoque nostra Deo remeant duce prospera, credo,
Illum si rogitans firmet fiducia pectus.
Haec ubi dicta, freti socios sub littore sistens,
Suerat ubi uigiles supplex iam ducere noctes,
Ceu decisa uidet piscis tria uiscera frusta,
Et genibus Dominum positis ueneratus adorat,
Laudibus accumulans fidei uenerabile donum.
Tot superant, uates, conuiuia solibus, inquit,
Conditor aequauit; quibus actis, aequora placans
Nauigero patrium nos calle reducet ad aruum.
Tum laribus torrent epulas, gratesque gerendo,
Exhibita triduo recreant dape coelitus artus,
Quae noua mellito testantur dona sapore.
Iamque die quarto laetis cessantibus austris
Blanda salutiferum capiunt trans aequora portum.
Inde sacerdotis meritoque graduque potitus
Tendebat populos uitae renouare fluentis.
Forte uiae comiti, sed praescius ipse futuri,
Fare sodalis, ait, quo fercula sumere mens sit?
Haec et ego, dixit, dubio sub pectore mecum;
Prandia non tulimus uasis, domus hospita non est,
Ieiuni fessique itiner complere nequimus.
Respondit senior: Domino si fidere discas,
Prouidet ille dapes, uatem qui pascere coruos
Iussit. Iam aspectas aquilam uaga flabra secantem?
Nos ualet hac etiam Omnipotens satiare ministra.
Dumque iter inceptum peragunt, uenere sub amnem,
Et uolucrem rubro quae celsa sub axe uolarat
Marmoris in ripa residere tuentur. At altus,
Cernis, ait uatis, nostram super aequora seruam?
Curre rogo, et Dominus misit quae munera defer.
Attulit at piscem; medium secat, atque ministrae
Parte famem pellit, firmant sua pectora parte.
Vtque uiam superant iussis lymphisque salutis
Pandit iter populis, coeli per regna uocandis.
Tempore non alio pandens coelestia terris,
Impia iam pulchre ludibria prodidit anguis.
Namque repente sacris immiscet talia dictis:
Panduntur quoties uobis mysteria regni,
Cor decet attentum sensusque adhibere benignos,
Ne uaga pestiferi laudat [laedat] uos aura chelydri,
Qui sacra peruersus conamina uertere nitens,
Gaudet uel modica turbari nube fideles,
Vt nos alloquio Regis uisuque superni
Abducat fallax uilis quasi seruulus hostis.
Hos inter monitus uacuo de fomite surgens
Vicinas rapit ignis edax sine uiribus aedes;
Quaque faces uolitant, uentus iuuat, it fragor astris.
Exsilit elusum trepido phantasmate uulgus
Festinum, igniuomis unda succurrere tectis.
Nescia sed fusis fallacia cedere lymphis,
Ipsa sui leuitate perit, patriasque sub umbras
Pompa redit, uanusque uagis dolus abditur antris.
Confusi rediere domum; ueniamque precantes
Exorant proni uatem, fragilesque superbi
Se gaudent agnosse dolos; ac tela tyranni
Spiritus exstinxit, sacri quae praescia uirtus.
Quin etiam ueri flammis crepitantibus ignes
Arida diriperent tecti dum culmina quondam,
Incubuit precibus uentosque laresque retorquens
Voce pericla fugat, iuuenum quae dextra nequibat.
Nec mirum uati fragilem cessisse caminum,
Igniferis Satanae qui spicula torta pharetris
Aetherio suerat umbone relidere Christi.
Vir uenit ad procerem, trepidisque precamina supplex
Vocibus ingeminat. Lethi sub limine coniux
Chara iacet, iam artus sensu fugiente rigescunt;
Vita tremens tantum sub pectore feruet anhelo.
Mitte, precor, Christi modo qui mysteria portet,
Spiritus ante fugat quam pallida membra relinquat.
Dumque parat iam uatis iter quem mittat in istud
(Tempore namque fuit Lindisfarnensis in illo
Praepositus cellae), secreto numine discit
Non lethi commune genus, sed daemonis atri
Saeuitiam misere diris incumbere poenis.
Se magis exhibuit, subeunt iter, ecce repente
Soluitur in lacrymas ductor, et pectore tristi
Sedulus horrescit ueniens, ne uatis amatam
Dilectamque diu uesano corda furore
Pressam si cernat, priscae suspicio uitae,
Surgat, et antiquam laedat nota improba famam.
Namque ministeriis assistere sedula uatis
Consuerat, bibulasque aures praebere docenti.
Ille pio tetricas releuat solamine curas.
Quid gemis, et taciti liquefactus ab igne camini
Ablueris tristi iam pectoris indice lympha?
Anne putas adeam charae cum tecta sodalis,
Illam posse capi nexu bacchante chelydri?
Vinci qui crebris solitus conflictibus, et nunc
Victrici fidei gladio superabitur hostis.
Femina quin potius uenientibus obuia nobis
Istas excipiet sanae iam mentis habenas.
Dicta fiunt: uenere domum, fugit efferus anguis,
Occurrit mulier sospes, dextraque prehendens
Frena, rogat uatem descendere adireque tecta
Dignetur famulae, pandens noua dona salutis,
Eius ad aduentum fugiens ut cesserit hydros.
Talia mirantum fragili ne laude supernae
Coelestisque exsors famae foret, abdita mauult
Secreti lustrare Deo, quo teste ualeret
Laudis ab humanae liber munirier aura,
Cumque sui primo iussis antistitis actus
Fratribus exemplo uirtutis pandere callem.
Fit monachis socius, quos Lindisfarnea glauci
Insula clara maris refluis circumluit undis,
Inque breui qua plura nitens per signa coruscus
Erigit innumeros pulsis languoribus aegros,
Hostis et atra crucis rutilo fugat arma tropaeo.
Quae facie quamuis absens, sed pectore praesens
Conterit, et foedo Christi domum ab hospite mundat.
Internam quid enim coner describere uitam?
Quam dulcis sermone, grauisue actibus, et quam
Accensam lacrymis acuarit ad aethera mentem,
Cum decus externum puri sit pectoris index!
Tandem Farne petit senior, cupitisque potitus
Sedibus, indigenas patria fugat impiger atros.
Illa prius nam horrens larualibus insula flabris
Arcebat humana minis consortia caecis.
Quam Domini mox seruus adit; cruce territus atrox
Turbo fugit per inane uagi quasi portio fumi.
Illa serena tenens pereunte tyrannide regna,
Terrestri aetheriam sacer aggere condidit urbem,
Atque humiles celsis statuit sub moenibus aedes.
E quibus astriferum tantum aspectare cacumen
Posset, et a celso secretus Rege tueri.
Haec et ut in cunctis diuina patesceret almi
Virtus, missilibus firmauit moenia saxis,
Vix quae bis terni ceruice subire potentes,
Ille sed asportans muris imponere solus
Sufficeret, summi dextra comitante Tonantis.
Fontis inops fuerat locus hic, sed sanctus amoenam
Excutit insolita precibus dulcedine lympham.
Haec sacri media Cuthberti nata sub aula
Praebet adhuc cunctis suauem potantibus haustum.
Nec mirum hoc Domini famulum potuisse mereri,
Qui quondam saliente sitim dum pelleret unda,
In meracum latices ualuit conuertere nectar.
Quique suis cupiens uictum conquirere palmis,
Incultam pertentat humum proscindere ferro,
Et sator edomitis anni spem credere glebis.
Dumque seges modico de semine surgeret ampla,
Tempus adest messis, rapidae sed forte uolucres
Flauentes praedare senis nituntur aristas.
Talia qui placidus saeuis praedonibus infit:
Quid, precor, illicito messem contigitis ausu,
Quae uestro sulcis non est inserta labore?
Pauperies an uestra meam transcendit, ut istud
Incuruam merito falcem mittatis in aequor?
Quod si forte Deus iubet his instare rapinis,
Non ueto; sin alias, uos finibus indite uestris.
Dixerat, et cessit mox plumea turba, nec ultra
Militis audebat Domini iam laedere iura,
Quem potius dulci pacis quasi foedere nexu
Vnanimemque sui generis redamabat amicum.
Nam teneras ceu pastor oues hanc ipse gerebat.
Discindunt corui nigro sub crimine pactum,
Effringuntque domus, ruptoque e culmine culmos
In propriae gaudent transferre cubilia prolis.
Hos uatis cessare monet; spretisque suadelis,
Hospitium fratrum quid (ait) laceratis? abite,
Huius et extorres patriae durate per aeuum.
Dixerat, et tristes abeunt, triduoque peracto
Alter adest uati, pedibusque uolutus et alis
Lugubre sparsis ueniam reditumque precatur.
Patrata qui pace redit, sociumque reuisit.
Tandem ambo ueniunt alacres, adipemque suillam
Secum digna ferunt uoti dona, unguine cuius
Calciamenta pius mollire ualeret, et exin
Innocuo condunt illic sua tecta paratu.
Quid fera praetumido ceruice superbia ferues?
Cerne uiam corui, et caecum depone furorem,
Qui precibus noxam fletuque et munere purgat.
Nec pudeat uitae uolucrum de pectore formam
Sumere, cum moneat Sapientia: Respice calles
Quos formica terat, sensumque addisce sagacem
Quid referam aequoreas iusto famularier undas,
Obsequiumque illis elementa impendere, qui se
Imperiis subdunt deuota mente supernis.
Namque suis casulam structurus ibi usibus aptam,
Quam bases a ponti fulciret parte, rogabat
Conueniens operi fratres adducere lignum.
Qui obliti rediere, maris sed proximus aestus
Attulit; et, mirum dictu! iam limine in ipso
Quo fuerat corde illius, fundamina tecti
Pandere deposuit, hominumque obliuia pontus
Increpat, et nautas sua concutit unda pudore.
Fama citat multos uatis pia quaerere dicta,
Et bibulas adhibere sonis coelestibus aures,
Quos uaria cordis fessos a clade leuaret.
Mitis at ille sacro renouans solamine moestos,
Gaudia summa poli cunctis fluxosque caduci
Commemorat luxus saecli, uariasque malignum
Tendere decipulas, Domini qua nudus amore
Labatur misere sensus; sed tela fidei
Perrumpant uacuas nullo discrimine fraudes.
Me quoties, inquit, celsa de rupe nefandi
Praecipitem mittunt! quoties ad pectora saxa
Acta rotant! nullo noceor sed hostis ab ictu,
Credite, nec laesit summas offensio plantas,
Nec modicus saltim tetigit praecordia terror.
Nec quasi summa meae stupeatis culmina uitae,
Blanditias quod ego luxu fallente superbas
Calce terens, Domino cupiam secretus adesse.
Arctior est monachi, quae semper subdita iussis
Vita sub imperio seruit deuota parendi,
Excubiasque, famemque, preces, manuumque laborem,
Ad uotum gaudent proni frenare regentis.
Me quorum multos uitae per culmina noui,
Perque prophetatis radios praeire sophiae,
Boisilus e quibus est Mailrosi gloria coetus,
Quem totam memini quondam mihi pandere uitam,
Quae me uenturi restabat in ordine saecli,
Vnius et solum superat sententia uerbi,
Quam cuperem nunquam, faciat Deus arbiter orbis.
Haec sacer aiebat senior, quia praescius ipsum
Pontificem altiloquo praedixerat ore futurum.
Cumque pium cuncti gauderent uisere uatem,
Eius et oratu cordis componere fluctus;
Ecce alios inter signis sublimibus acta
Regia uirgo uenit, regis quae sponsa perennis
Virgineos, paradise, tui sub gaudia regni
Mater casta choros generat, uatemque precatur
Dignetur famulam monitis firmare supernis.
Annuit, et, pelagi superato gurgite, puppi,
Progreditur, dictisque illam dum affatur amicis
Femineis subito rogitat sic anxia curis.
Iam claret meriti te prae fulgore nitentis
Praescia uenturis intendere lumina saeclis.
Dic ergo, adiuro summi per regna Tonantis,
Ecgfridus imperium quod sit recturus in aeuum?
Vera cui dubio pandit sermone prophetes.
Regna uocas longaeua uirum, quae quamlibet annis
Centenis extenta, breui claudentur in hora,
Et nihili unius luxus reputabitur anni,
Mors ubi languentes diffunditur atra per artus.
Quae gemit, et lacrymis praesagia tristia deflens,
Quem, rogo, linquet, ait, regni qui sceptra gubernet,
Cum fratre et nato careat? Cui talia uatis:
Cernis ut hoc pelagus late uaga regmina fundat?
Forsan et haec inter Dominus sibi seruat, et huius
Qui regat imperii lectus moderator habenas,
Ecgfridus utque tibi fratris nectatur amore.
Audet adhuc supplex uirgo pulsare prophetem:
O uariis hominum finduntur pectora curis!
Pars nancto gaudet mortalis culmine pompae.
Pars cupiens gazas luxu populante fugaces
Pauperiem nullo deponit fine perennem.
Tu licet oblatum mundi contemnis honorem,
Vilibus et mauis secretus condier antris.
Pontificis summi quamuis potiundus honore,
Quo nil nostra gerit merito sacratius aetas.
Non ego, respondit, dignum me tanta subire
Culmina, iam fateor Domini sed dextera nullis
Effugitur coeli terraeue marisue latebris.
Qui si tanta gradus iubeat me pondera ferre.
Credo breui laxet, transacto et forte duorum
Curriculo annorum absoluar, rursumque adunatis
Gaudens secretis reddar. Sed tu quoque nostrum
Aelfleda colloquium perpes reticere memento,
Absoluar donec uinclis et carcere carnis.
Nec mora, ueriloqui complentur in ordine dicta.
Ecclesiae iussis, precibus, lacrymisque coactus,
Vatis et ipse genas luctu perfusus amaro,
Dulcibus extrahitur latebris, populisque regendis
Praeficitur, modio lateat ne tecta lucerna,
Sed iubar alticomum Domini diffundat in aedem;
Ecclesiam gemino qui rexit episcopus anno,
Et priscis properauit ouans se reddere lustris.
Vtque satis fieret uatis per singula dictis,
Sol magnum expleuit solitis sub mensibus annum,
Pictorum infesto dum concidit Ecgfridus ense,
Et nothus in regni frater successit honorem,
Scottorum qui cum uersatus in incola terris
Coelestem in tanto spirabat corde sophiam.
Nam patriae fines et dulcia liquerat arua,
Sedulus ut Domini mysteria disceret exsul.
Huius nunc Tyrio uenerabile pignus in ostro
Iure datas patrio sceptri iam tractat habenas.
Vtque nouus Iosia fideque animoque magis quam
Annis maturus, nostrum regit inclytus orbem.
Ergo sacerdotis summi fastigia nactus,
Mente manu fulget Cuthbertus et ore coruscus,
Commissosque greges precibus monitisque tuetur.
Pauperibus qui diues, inops sibi, blandus amaris,
In turbis monachus; neque enim uel tegmina sueta,
Arida uel eremi mutari fercula curat.
Virtutum titulis auget miracula mentis,
Quae lyrico liceat cursim contingere plectro,
Ne potior lassis generet fastidia uersus.
Doctor ubique pius coelestia dona ministrans,
Per comitis tulit arua gradus, quem languida coniux
Tristabat perpessa luem lethoque propinquans.
Alma salutiferae cui uatis munera lymphae,
Presbytero famulante, dedit, tabemque remouit:
Moxque illi obsequium praebebat femina sospes.
Tempore non alio laterali tacta dolore
Virgo premebatur, capitisque grauedine fessa,
Aegra diu gemuit: sacro quam chrismate tinctam
Antistes rediuiua nouat per dona salutis.
Vir pater ipse domus morbo depressus acerbo
Cogit amicorum suprema ad fata cohortes.
Conueniunt plures: cui forte ibi protulit unus
Quem sibi quondam almi doctoris dextra roganti
Sacrarat dederatque pio pro munere panem.
Intingunt lymphis potandum, suscipit aeger,
Moxque medelifero morbi cessere sub haustu,
Laxatosque salus rediuiua subintrat in artus.
Nam commissa uigil dum lustrat ouilia pastor,
Ecce iteris medio iuuenis torpentia lecto
Membra ferunt, aegre suspiria saeua trahentes,
Vtque iuuet miserum rogitant. Qui protinus omnes
Eiicit, et precibus languentes impiger artus
Erigit et comitem sociis mirantibus addit.
Tempore quo pestis uastabat dira Britannos,
Dona sacer coelestia spargit ubique salutis.
Ferre uidet moestum nati moritura parentem:
Funera seminecis compassus et ipse dolenti
Basia dat puero, matremque affatur amaram:
Linque metum lacrymasque, puer sanabitur iste,
Et tua tota domus mortis hac sorte carebit.
Cuius dicta salus puerique domusque secuta est.
Dicere quid coner quae nullo edicere uersu
Sufficiam? Quoties languorum tabe peresos
Inualidosque potens iam uerbo erexerit artus,
Quotque focos febris sacra represserit unda,
Qualiter egestas fontano e gurgite lymphas
Fecerit in laetum uini transire saporem!
Spirituum quoties per deuia fugerit horror,
Cuthberti consueta minis se linquere fassus
Pectora, et igniuomas barathri sub cogier umbras,
Absentisque etiam poenis se plectier atris!
Virtutesque sacri numero quid prendere certem
Tanta prophetalis quem gratia fulsit honoris
Iam puroque poli qui peruolat aethera uisu?
Pictorum interea premeret dum regna duello
Ecgfridus, atroces misero iam fine furores
Cedere mente uigil satis prospexit; et ora
Perfusus lacrymis, suspiria fundere crebra
Ingeminat, nunc arua tremens nunc aethera cernens.
Forsan, ait, noster confecto miles agone
Sortitur Domino decretum iudice finem.
Planius hunc rogitant euentum dicere pugnae,
Agnita qui dubia sic celat uoce pericla.
Cernite, filioli, nouus ut stupor aera turbat
Nam Domini secreta latent arcana, nec ullus
Sufficit Altithroni uestigia prendere Regis.
Non multi fluxere dies, cum dira nefandam
Fama necem caneret plebis procerisque, sub illa
Confectam moerens qua uatis dixerat hora,
Absentem cernens quam creuerat ante futuram,
Rectoris cum uirgo rogans perquireret aeuum.
Tunc uenit Hereberhtus, erat qui nexus amore
Praecipuo uati, illiusque per auia celsa
Edoctus monitis uitam secretus agebat;
Sed cupiens solitis sacri firmarier orsis.
Qui dum sidereis uerbi deuota uicissim
Corda rigant dapibus, Cuthbertus talia iungit:
Nunc decet hunc epulis et linguae ducere festis,
Frater amate, diem, semper quia pectore nexos
Nos Genitor rerum facie coniunxit, et ante
Visere nos tribuit lethi quam iure, resolui.
Idcircoque poli callis nunc ore petendus.
Toto nunc animo pulsanda est ianua uitae,
Dum licet aethereis succendere mutua flammis
Pectora. Nam properans lethi me tempus adurget.
Ille ubi percepit uenerandi dicta prophetae,
Corruit, obsecrat, moeret, lacrymatur, et infit:
Me, rogo, ne linquas, charique memento sodalis,
Aurea ne rutili penetres cum limina regni,
Carnis ego tenear solus sub carcere clausus:
Dignius alta poli famulo comitatus adibis
Regna libens; ideo supplex deposce Tonantem,
Vt parili terris premimur qui mortis in umbra,
Aeternae pariter lucis migremus ad oras.
Incubuit precibus uatis, sociumque gementem
Exorat siccare genas, deponere fletus,
Se precis auditu, Domino miserante, potitum
Quid morer? unius ambo sub lance diei
Decedunt mundo, Dominique feruntur ad aulam.
Longo sed torrens Hereberthus membra camino,
Ignea decoctum tandem super aethera flatum
Emisit, credo flammis ut mundior illis
Aequaret socium, iuncto qui sidera passu
Scandentes, iuncta mercede fruuntur in aeuum.
Sederat ad mensas, epulis sed pastus Olympi,
Vatis ab humanis subito secernitur escis,
Concutit ossa pauor, tremefactaque dextera cultrum
Linquit, et attonito uibratur corde timore.
Aelfleda perquirit quae forte assederat illi,
Forte recens ueniat tanti quo causa tremoris.
Venerat angelicus, respondit, ab aethere coetus,
Deque tuis secum praelecto milite castris
Aurea dulcisonis remeabat ad astra triumphis.
Inquirit nomen. Cras mystica, dixit, ad altar
Obtulero cum sacra mihi, nomenque modusque
Quo petit astra, tuis pandetur in ordine dictis.
Quo misso festina suos cursore per omnes
Iam tandem mane ediscit, uatique sacrandis
Intento uotis precibusque, renarrat ad aras,
Frondiferi quemdam nemoris dum scanderet alta,
Caederet ut pecori arboreo de pabula cono,
Deciduum membris animam posuisse solutis,
Illoque humanis ablatum in tempore rebus,
Quo sacer aetherias raptum cernebat ad auras.
Ecclesiam gemino qui postquam sedulus anno
Pontificis de iure regit, uerbique fluentis
Viuida prata rigat, tanti uenerandus honoris
Linquere perstat onus, eremique reclusus arena
Malebat Satanae tetricis pulsarier armis,
Quam imperiti uacuos uulgi captare fauores.
Desidiam generat quia laus blandita clientum,
Perpetuis ac lucta beat perfecta coronis,
Maxime praesagio admonitus cum spiritus orsis
Mortis adesse sibi gauderet tempus, et almam
Secretus cuperet mentem renouare, priusquam
Fluctiuagis saecli curis defessus obiret.
Quem dilecta sacris mox reddidit insula muris,
Tangitur ingenti sensim pia membra dolore:
Inque dies instans cum incresceret ossibus ardor,
Dulcibus egreditur castris, sociamque cateruam,
Quae fesso gaudebat ouans seruire parenti,
Blandiloquis studuit creber firmare suadelis:
Discite, filioli, fragilis retinacula saecli
Rumpere, et aeternas animo iam condere gazas.
In dubio pendet contemptus honorque caducus
Stamine, quo discunt meritis pia pectora iustis
Haudquaquam uolucri sub tempore quaerere laudem,
Quo nemo latebras clausi uel noscere cordis
Praeualet, inuentis uel digna rependere gestis;
Puro sed uisu portam speculantia regni
Quod dabit aetheriae dignis Rex inclytus aulae,
Condere oliuiferis malunt sua lumina uasis.
En me sidereas animo spirasse supino
Iam stupuistis opes, sed pectoris abdita soli
Claustra patent Domino, carnis quae pondere rupto
Incipient certis iam credo patescere signis.
Sed, precor, insistens pulsat quia limina lethum,
Hos ut in his tumulo mandetis moenibus artus:
Spero licet flabris gelidisue absumar in undis,
Obuius in puncto Christo ueniente resurgam.
Talia dum senior socias iteraret in aures,
Praecipit ad tempus remeant. Qui caerula puppi
Exsuperant, fratrumque trahentes agmina secum.
Quinque dies postquam clausi feruentibus undis
Tardarant, tandem redeunt, ac supplice fletu
Impetrant chari secum genitoris ut artus
Condere iam liceat. Vatis quibus haec superaddit:
Qui cupit altithronum uictor conscendere regnum
Turpiter infecto deuitet cedere bello,
Et magis extremi neui superatus agonis,
Iam prope perceptis fraudetur ab hoste coronis;
Qui longo nitens uacuare labore fideles,
Vltima iam maiore quatit sub tempora pulsu.
Denique me crebris primaeuo a flore nefandus
Insidiis agitabat, et haec modo quinque dierum
Pugna dolos superat transacti temporis omnes.
Sed facile infandi, Christo duce, tela repressi,
Cum nec parua cibi potusue alimenta darentur,
Tabenti licet ista loco nec membra mouerem.
Vos quoque celsa, precor, seruetis iura perennes,
Coelestis Patrum uobis quae regula cauit,
Ipse uel exiguis fueram quae promere dictis,
Dum sata quae proceres summi seruere rigarem.
Quamlibet et rapidis assurgat turbo procellis,
Omnia ferte fide, regni ui quaeritur aula.
Fundatique petra grauibus ne cedite nimbis:
Torrentum furias, Aquilones temnite saeuos,
Vltima iamque Patris maneat sententia cordi.
Expedit istius patriae uos linquere fines,
Limite quam trepidos mentem deflectere ab illo,
Quem sacra diuinis depinxit littera chartis.
Nec quia multorum cineres locus iste sepultet,
Aurea flagranti peterent qui sidera cursu,
Vos fauor aut uacuae tentet uaga gloria laudis.
Illi nam meritis gaudent super astra coronis.
Haud aliter nostris stadio nos currere plantis
Conuenit, et propriis brauium comprendere palmis.
Nec loca propter homo merito uenerabilis exstat,
Sed locus ob homines exstat uenerabilis almus.
Meque meae rogito nunc indite moenibus urbis,
Instat enim tempus carnis quod debita soluam,
Talibus attoniti lacrymant rogitantque gementes,
Saucia secretis condat ne membra latebris:
Sed lethi et uitae confinia summa tenentem
Fraterno coram releuet solamine flammam.
Vel sacra suscipiat saltem sub tecta ministrum,
Qui obsequio fragiles procuret sedulus artus.
His motus uertit dum lumina blanda per omnes,
Aspiciens fratrem longa cui clade grauato
Tabida marcebant exhausto uiscere membra:
Hic, si uultis, ait, subeat mea tecta, mihique
Labe sub hac fesso solamina praestet amoris.
Qui uatem comitatus adit mox limina sacra
Occurrens, inopina salus complectitur aegrum,
Depulso languore sinus, dignumque salutis
Cedere non ausos penetrare sub edita morbos.
Nec mora sospes abit qui intrauerat aeger, et illic
Presbyterum immittit digne Cuthbertus, ut illo
Sidera teste petat, quo uitam teste regebat.
Iamque soporata torpebant omnia nocte,
Excubiis uigiles premeret dum Farne tenebras,
Quaque preces resonant modulis, fremit insula psalmis;
Vatis et ipse suae praegustans gaudia palmae,
Aethereis expandit ouans sub laudibus umbras.
Ast ubi flammicomos ardescens lucifer ortus
Attulit, ecce sacer residens antistes ad altar
Pocula degustat uitae, Christique supinum
Sanguine munit iter, uultusque ad sidera et almas
Sustollit gaudens palmas, animamque supernis
Laudibus intentam laetantibus indidit astris.
Presbyter egrediens uatis pia funera moestis
Depromit sociis, tum forte canentibus hymnum
Hunc querula sub laude: Deus nos alme repellens
Destruis iratus, saluasque misertus ab hoste,
Arua moues, turbasque potens, et territa sanas
Propinasque tuis praetristia musta; sed hostis
Te duce bella ruunt, tu noxia comprimis arma,
Libera ut electi potiantur luce per aeuum.
Indice tum flamma Lindisfarnensibus illam
Qua uigil e speculis pernox seruauerat horam,
Aetherias pandunt uatem penetrasse sub auras.
Qui iam nocturnae tum forte sub ordine laudis
Ipsi etiam mirum eiusdem modulamine psalmi
Verbera moesta sequi Domini pia dona canebant.
Nec suspecta diu tardant praesagia, nam mox
Vatis honorifico mandantur ut alma sepulcro
Altaris dextro sub condita marmore membra;
Insistens Aquilo, niueis confisus in armis,
Hinc atque hinc adeo Lindisfarnaea perosis
Tecta quatit flabris, ut nobilis illa parentum
Progenies fesso titubaret stamine rerum.
Cedere iamque loco quam extrema subire pericli
Eligeret; nec iam longum manet ira, sed almam
Eadberchtus renouat sedato turbine pacem,
Dispersosque sacrum reuocat sub ouile bidentes:
Praescius et lyrico resonabat ut ordine psalmus,
Pontificale decus plebisque instaurat honorem.
Conspicuique sacer solio Patris inditus haeres,
Vndecimi postquam cursum transcenderat anni,
Complacuit cineres tumuli de sede beati
Elatos coram gremio leuis inderet arte.
Sed canit ut psalmus, quia mors pretiosa piorum
Ante Deum, retinet calicem qui haurire salutis
Contrepidant celsi tutati nomine Regis.
Rursus et ut summo resonat lyra mystica cantu
Nec sanctum dabis, Alte, tuum corrupta uidere
Aurea lucifluae pandis cui culmina uitae,
Humanis diuina nitent miracula membris
Et Domini celso fulget quae iure potestas
Participi fidis donatur munere seruis.
Intemerata sacro promuntur membra sepulcro,
Nescia quam noxae tam dirae immunia labis.
Nec durum ac rigidum saeua seu morte grauatum,
Sed ueluti placidum capiunt dum pectora somnum,
Flexile iam tota corpus compage uidetur.
Nec minor eximiae renitebat gratia uestis
Incorrupta solo sancti quae texerat artus.
Hanc findi placuit medium pia membra receptant.
Seruatur medium signi memorabilis index.
Eadberhtus postquam rerum miracula dignis
Laudibus extulerat, uersu memorabar ut olim
Illius egregios referens antistitis actus,
Febribus excoquitur, placidumque ad sidera flatum
Emittens, patriam conscendit corpore sedem.
Desuper at celsae splendor componitur arcae
Immortale decus, cohibens quae martyris almi
Praefulget mirum coelestibus inclyta signis.
Morborum fugiunt labes, furor impius atri
Daemonis; assistit uiuensque solebat ut ante
Signorum monstrare iubar, modo sic quoque passim
Spargitur et functos uirtus miranda per artus.
Vir quidam nati misere quem caeca furore
Daemonis ira terens saeuas effundere uoces
Compulit, et proprios consumere morsibus artus,
Membra per almorum rogitans sacra busta ferebat,
Pendere nec petitam sancti uoluere salutem,
Cuthberto potior uirtus ut celsa micaret.
Tum pueri quidam fletus uagitumque perhorrens
Ad Patris auxilium fidus concurrit amati,
Nouerat alma sacri functos quae lauerat artus
Patroni quondam, terris ubi reddita lympha est.
Inde rapit grandem modico de rure salutem,
Immiscet latici, dictis sacrauerat almis:
Dat potum puero, stridor mox cedit amarus,
Nec mora plena salus redit. Ipse superna uerenter
Munera collaudat, laetoque per omnia passu
Cuthberti cunctis donum uenerabile pandit.
Alter morbigeni consumptus ab igne camini
Vix famulis manibus sanctam deducitur alti
Martyris ad tumbam, genu ponens obsecrat illis
Eripiat uinclis tanti uox alma patroni.
Surgit et, aetherii firmatus munere doni,
Libera sospitibus ponit uestigia plantis,
Perque dies priscae recipit iam dona salutis.
Tegmina quin etiam consortia corporis almi
Munere participi medica uirtute redundant.
Lumina nam cuidam dolor et caligo pererrans
Dum premeret, sancti accipiens oraria uatis
His orbes tangit geminos, reducemque saluti
Mox aperit callem uenerandae gratia uestis.
Ast alius resoluta graui cui pondere membra
Officiis iacuere suis deserta, cuique
Irrita longaeuos auxit medicina dolores,
Calceamenta sacras tandem quae Martyris almi
Vestierant plantas plantis circumdedit aegris.
Mox primas suauis tenebras mitescere somnus.
Seruus enim celsae induerat sacra dona medelae;
Fecit, et interno firmatis robore neruis
Palpitat alterno laeta inter somnia gressu,
Aequore deserti ludunt ceu littore pisces.
Euigilans baculo rediuiuos erigit artus,
Ac matutinas stando persoluere laudes
Incipit, et prisco solidatus membra uigore
Diuinam collaudat opem, iustasque Tonanti
Offert sidereo sanus pro munere grates.
Nec sanctum aetherio uacuatur munere tectum,
Quo sacer astra petens corpus exsangue reliquit.
Nunc quoque sed solitam partitur ubique medelam,
Altaque mirentur proles Dauidica templi.
Tecta sui, gemmis quoniam stellantibus aethram
Equiparent, fuluisque micent redimita figuris.
Plus sed ego uatis humili sub domate mirer
Pelliculam, sanctus fragilem qua texerat anglum,
Ne pluuia aut Boreae penetrabile frigus adurens
Inrueret passim, precibusque ardentia castis
Corda fatigaret; nec me sententia fallit.
Namque opus hoc Salomon fuluo quod fecerat auro,
Chaldea petrarum obtexit, heu! flamma ruinis.
At sacra Cuthberti appendit quae dextera uela,
Munera Felgeldi patulum diuisa per orbem
Latius ingeniti fundunt medicamina doni;
Clarescitque chalybs libyco pretiosior auro,
Pellis et Eois praecellit fulgida gemmis.
Tertius hic proceris seruat nunc castra, beatum
Alta secuturus haeres ad regna Parentem.
Hos nam inter medius sociis non segnior almis,
Oedilwalde, sacras rexisti prouidus arces
Quem raro proprias aiunt uoluisse cuiquam
Pandere uirtutes, toruique cruenta chelydri
Tela quibus uictor confregerit obuius armis.
Vnde manet longum memorabilis illa beatis
Incaute prolapsa semel sententia labris.
Forte sacer fidam monitis coelestibus aurem
Dum rigat, accipit has socio de pectore uoces:
Quae, rogo, causa tuo toties quod ab ore fluentem
Perrumpant uarientque silentia crebra loquelam,
Et mediis statuat metas obliuio dictis?
Cui responsa pius paucis ita reddidit heros:
Hoc te, dulcis amor, fixo memorique perennem
Corde tenere decet, studeat nisi quisque bidentum
Funditus alloquiis auertere sedulus aures,
Non queat aetherias inter dare uerba cateruas,
Pandere nec laetis coeli concentibus aures.
Dixerat, et trepido perculsus corda timore,
Singultu afficitur, feruens ac pectora pugnis
Casta ferit, tandemque gemens erumpit in istam
Perfusus lacrymis post moesta silentia uocem:
Obsecro te supplex summi per sceptra Tonantis
Haec cunctis ut dicta tegas, moribunda quousque
Membra solo reddam, gradiarque in calle parentum.
Sic sua summa sacer conclauibus abdere quamuis
Mallet, ab aetherio panduntur munera teste.
At pia Cuthbertus memorans saepe acta priorum,
Aetheria sub laude sui quoque Christus agonis
Vt fuerit socius, fuerat subnectere paucis.
Sicque duos uario iam munere spiritus idem
Lustrauit per dona uiros, atque aetheris alti
Tramite diuiso regnum prouexit ad unum.
Ergo age, Felgeldus largitor muneris almi
Prima salutiferi ipse capit documenta uigoris.
Cui pridem facies informi tacta tumore,
Squalens, at rigido dum solus in abditur antro,
Latior ingenito surgit de fomite flamma,
Atque genas maculis liuor respergit adurens.
Qui noua pro ueteri dum culmina pangeret aede,
Illud ouans fesso direptum a pariete uelum
Partiri docuit fidae spes certa salutis.
Primaque dum lymphis corrigia tinguitur almis,
Peruia cornigero pateat quo semita ferro,
Exsiliens lasciua sacro de gurgite gutta
Lumina respersit sancti, uultumque rubentem.
Ille citus dextra lymphas abstergere curans
Miratur pestem stupefactus abisse, foresque
Pandere iam reduci sana sub fronte medelae.
Et ne forte putet mendum me dicere quisquam,
Teste Deo dicam, quia presbyter ista fidelis
Pandebat uatis fidam cui fatus in aurem.
En, inquit, nosti faciem quia presserit olim
Labis acerba meam, sed iam modo gratia Christi
Cuthberti meritis placauit tristia flagra.
Mitte manum, et tangens me dicere uera probato.
Clausus namque oculi non quibat acumine cerni,
Fecerat et priscam morbo fugiente salutem.
Adfore temporibus persensit ab aethere sanctus.
Haec tibi, cunctorum largitor Christe bonorum,
Dona tui obtulimus summo de munere doni,
Magnaque pro modicis libantes gaudia dictis
Sanctorum attigimus certamina celsa tuorum:
Sperantes illis exoratoribus, ut tu,
Sidereo dignos qui iustus in axe coronas,
Indignis mitis laxes uel debita nobis.
Vltima sufficiunt illius in aedibus aulae
Praemia, qua cunctos tua uisio, Christe, beabit,
Vita manens castis lumenque salusque per aeuum.