# Enigmata (20) # BON P Aurea nam decem transmisi poma sorori, quae in ligno vitae crescebant floribus almis, illius et sacris pendebant dulcia ramis, cum lignum vitae pendebat in arbore mortis. Cum quibus et ludens conprendas gaudia mentis, et tibi venturae conplearis dulcedine vitae; manducans mulso inspireris nectaris haustu: spirantes nardi repleat flagrantia nares. Cum quibus et malis conpares regna futura: dulcia sic quondam celebrabis gaudia caeli. Sunt alia alterius ligni acervissima mala, pestifero vernant quae in ligno mortis amarae, quae Adam manducans dira est cum morte peremptus, antiqui infecta et flatu et felle draconis, vipereo ut dudum saeve perlita veneno. Nitatur palmis haec numquam tangere virgo, mandere quae nefas est et gustare profanum, ne dentes strideant fuscati peste maligna, talibus aut malis frangantur foedera sancta, vel superi incassum perdantur praemia regni. # BON 1 Vincere me nulli possunt, sed perdere multi, Est tamen et mirum, Christi quod sedibus adsto, Regnans et gaudens superis cum civibus una Incola, sed quaerens germanam rura peragro, Terras quas stolidi fantur liquisse nefandas. Amplius in sceptris mundi iam degere nolo, Sanctam merendo tristis non nancta sororem: Antiquus vates cecinit quod carmine David, In terris vanos homines me virgine dempta, Trans, ubi semper eram, fugiens nunc sidera scandam. # BON 2 Fecunda et fortis vernans virtutibus altis, Ipsius altithroni ductrix et nuntia dicor, Dum Christi populo per mundum labara porto, Et virtute mea viventes legibus aequis Sacrantur Christo et demuntur crimina prisca; Clamor cuncta dei cernentis praevia legis, Accola sum terris, sed caeli ad gaudia plures Transmitto inlustres superis et sedibus aptos. Hic sine me nullus Petri consortia sancti, Omnibus aut Pauli captat qui finibus orbis Luciflua promunt fuscis mea lumina saeclis. Inclita me nullus relicta ad praemia regni Conscendit Christi, misero nec gratia fulget. Ast tamen, heu miserae, non scando regna polorum. # BON 3 Sancta comes faustos omnes comitata perhortor Perpetuam meritis caelo comprendere vitam, Et sine me scandit nullus per culmina caeli, Sed tristem ac miseram post illinc fata secernunt. Fortunata nimis, si non mentita fuissem, Aurea promittens starent ut ludicra mundi. Terrigenas iugiter duco ad caelestia regna, Viribus ut freti tradant ad corpora poenas, Regmina venturi captantes aurea saecli. # BON 4 Moribus en geminae variis et iure sorores, Instamus domini cunctis in callibus una. Sed soror in tenebras mortales mergeret atras, Et poenas Erebi luerent per devia Ditis, Regmina si saecli tenuisset sola per orbem, Illius adversas vires ni frangere nitar, Clamans atque: “Soror” dicens “carissima parce.” O genus est superum felix, me virgine nancta, Regmine nempe meo perdono piacula terris, Do vitae tempus, superi do lumen Olympi, Ingentem mundi variis cum floribus arvum, Aurea gens hominum scandat quod culmina caeli. Ast tamen altithroni non sacris finibus absum, Impetrans miseris veniam mortalibus aevi, Tranando iugiter Christi per saecla ministra. # BON 5 Cernere quis poterit, numero aut quis calculo aequat, Splendida quae stolidis praestavi munera saeclis? A qua praesentis moderantur dogmata vitae, Atque futura novi praestantur praemia regni; Ritibus atque meis conplentur iussa superna, Talibus humanum semper miserebor in aevum. Iuvavi mortale genus virtutibus almis Imperiis domino superis famularier alto, Tetrica mundani calcant ut ludicra luxus. Regina clamor, caelorum filia regis; Ad requiem ut tendant animae, pulsabo tonantem, Actus vel dicti sensus seu ut vincla resolvant. Sedibus e superis soboles nempe architenentis, Cuncta meis precibus restaurat saecla redemptor. Arbiter aethereus condit me calce carentem, In qua nec metas aevi nec tempora clausit, Tempora sed mire sine tempore longa creavit. # BON 6 Igneus en genitor fertur mihi Iuppiter esse, Vocibus et virgo stolidorum famine dicor, Sed scelus ob varium terras liquisse nefandas; Terrigenis raro facies mea cernitur usquam, Inclita caelorum fuerim cum filia regis, Talibus ut genitor moderans cum legibus orbem, In gremio gaudens et figens oscula patris. Aurea gens hominum semper gauderet in aevo, Datam si normam servarent virginis almae. Incubuit populis, spreta me, turba malorum, Xristi dum iugiter calcarent iussa tonantis; Idcirco penetrant Erebi sub tristia nigri, Tartara Plutonis plangentes ignea regis. # BON 7 Per me probantur veri falsique prophetae, Atque mali expulsi sanctorum a limite longe; Tempora non perdunt per me pia facta peracta. In proprium meritum pressuras verto reorum, Et miro exemplo scaevorum dira piacla Nisibus eximiis commuto in praemia sancta. Tetrica multorum per me conpescitur ira, Igneus atque furor rixae cum torribus ardens. Altrix virtutum, custos et sancta vocabor. Arte mea iugiter conplentur iussa superna, In caeli cuneo Christi quia sedibus adsto; Tranquilla aeternum regem comitabor in aevum. # BON 8 Pacificum passim fieret mortalibus aevum, Aeternum imperium regerem si sola per orbem. Xristicolis quondam e caelo sum carmine missa, Vera dei soboles ortu dum saecla beavit. En regnatoris saeclorum nomine dicor, Regno inter Christi semper vernacula vernans, At terras iustorum habitans regina vocabor; Caelicolaeque tenent iugiter me in culmine caeli: Regmina quaecumque inlustro mea gaudia gestant, In quibus et non sum, precibus iam rogor adesse. Spiritus et corpus, si digner servier ipsis, Tetrica pugnarum non torquent bella proterva; Infames fugio discordias semper ubique: Arbiter aethralis iussit me semper habere. Nisibus infringor scaevorum et mente maligna, Aurea mira mihi sed parta est aula polorum. Heu miseris longe quis sum mortalibus aegris, qui in proprio tecto me dedignantur habere: clauditur his superum caeli sub cardine regnum; quapropter populi talem non spernite sponsam: qua sine non caeli penetratur virgine templum. # BON 9 Hic inter numeror sacras vix sola sorores, Vestibus in spretis specie quia nigrior exsto; Multi me spernunt, cunctis dispectior en sum; In terris nusquam similatur vilior ulla, Libertatis opem dominus sed dabit in aethra; Ima solo quantum, tantum fio proxima caelo: Terras indutus me Christus sanguine salvat. Ardua caelorum conscendet culmina nullus, Si me forte caret, propria nec sorte sororum, Cum domino Christo una sim carissima sponsa. Ruricolae et reges, pueri innuptaeque puellae, Innumeri heroes nati melioribus annis, Sanctorum excellens martyrum pulchra corona, Terribilesque viri meritis cum matribus almis, In tanto numero, excepta me, viribus audax: Altithroni nullus capiet pia gaudia regis, Ni iugiter nutrix et tutrix omnibus adsim, Aeterni placans et mulcens pectora regis. Flebilis et vacuus vocitatur mente monarchus, Acta mea pravo tumidus si corde refutat. Terrigenis paucis conprobor amabilis hospes, Et tamen altithroni nato lectissima virgo. Trano comes plures ducens super aethra phalanges, Viribus et sponsi fidens sum sancta virago; Regi regnorum mea simplex foedera servo. # BON 10 Vitae perpetuae vernans cum floribus almis, Inclita cum sanctis virtutum gesto coronam, Regis saeclorum matrem comitata Mariam, Gaudens quae genuit proprium paritura parentem, Impia qui proprio salvavit sanguine saecla. Nuncupor angelicis et sum germana ministris, Ignea conculcans spernendo ludicra luxus; Tollitur in caelum rumor meus ante tribunal, Almae martyrii dum gestant serta sorores. Sanctorum frontem praecingens floribus orno, Aurea flammigeris tranent ut ad astra coronis. Igneus ut Phoebus splendentia sidera supra, Tangor non pullis maculis speciosa virago. Hac auri vinco specie gemmata metalla; Virgine me facie quia non est pulchrior ulla. Me cives caeli clamant: “Carissima virgo In terris longe fueras, soror inclita, salve! Lucida perpetuae exspectant praemia vitae Internusque dies atque inmutabile tempus.” Vivida quique mei proiecit foedera iuris, Mentis eius non ingredior habitacula demum. # BON Ep Agmine post iuncto multis cum milibus una, carmen selectum dicemus famine miro, cetera quod numquam modulatur turma piorum, aetherium dulci laudantes carmine regem, qui proprio nostram mundavit sanguine vitam; cui merito grates sanctas sine fine canemus. # BON 11 Non est in terris me virgo stultior ulla, Existens cunctis neglectu audacior una. Grates dedignor domino persoluere dignas Limpida quoque modo perlustrent lumina terras, Et caeli speciem depingent sidera pulchram, Gentis humanae aut dominus quis conditor esset, Ex qua re varias voluisset fingere formas. Non ignara mali, recti sed nescia vivens, Tot hominum leges et iussa altissima Christi Infringens semper spernendo querere nolo, Aut quid praeciperet mortalibus arbiter orbis. Ardua non cupio, vereor non ima profundi; In terra mortem timeo, non vivere curo: Talibus exuberans dicor stultissima virgo. # BON 12 Ignea sum fervens, turbo praecordia bellis, Rixarum iactans iugiter per corda venenum, Antiquos scaeve lacerando dissipo amicos, Caram iustitiamque dei mox dissico demens. Viribus atque meis valeo depellere sensus, Nesciat ut ratum mens vano errore decepta. Dextera namque mea tradet fera corpora leto, Inscia baccatur quando vertigine caeca: Ardentes agito sermones ordine stulto. Lurida rixarum populis fera semina spargo; Omnipotens mandat sanctis me absistere templis: Quae me circumstent non deinde pericula cerno. Vox mea terrificis vaga personat alta loquelis, Inrita dicta ferens et raro sentio vera. Talibus in rebus spatior retrograda vivens, Vana superstitione mea volo semper adesse; Retibus angelicis expellor ab aethere summo. # BON 13 Cernebam tetrum lustrans per saecula monstrum, Visibus horrendum nec dictu effabile ulli, Pignora purpureo maculet quod sanguine terrae, In varias caedes mortalia pectora cogens, Dira fremens saevo passim cum murmure Martis Ignea inferni animabus Tartara complet, Terrigenasque tamen demulcet mente dolosa, Auri materiem et fulvo splendore metalla Sumant ut pretium, trucidato fratre gemello; Aut gnatus auro bibat, genitore perempto. Insane sapiunt homines, quia belua maligna est, Tot tantosque viros multans cum matribus una, tetrica crudelis trudens ad limina Ditis. Haud secus alloquitur mortales ore superbo bestia pinnipotens dominans sub finibus orbis: “Horrendum dicunt omnes, sed famine ficto; carior at multis conprobor lumine vitae. Ast ego infesta crudelior hostibus omnes invisos habeo, et cum strofa sternere nitor. “Non quisquam in terris numerus aut calculus aequat milia quot passim strofosa morte peremi. Reges et proceres docui temerare premendo foedera atque patrias propriosque propinquos, haud secus ut populi perdant sua iura minores. Pontifices multos temptans per devia duxi, candida ut meritis non scandant atria caeli; presbiterosque simul vastans per lucra peremi: Ordinibus sacris degentes sterno phalanges, cum semel adgrediens comitabor fraude monachos. Cetera feminei sexus seu turma virorum, si mihi consentit mortalia grana serenti, perpetuo perdet mercedis lucra perennis, horrida pestiferis cumulat tormenta maniplis. “Divitis et cuius propria dominabor in aula: sollicitus pauper fit rebus semper egenus, nequicquam dapibus saecli saturatur opimis, et mentis longa merendo pace carebit, omnes magnanime spernit virtutis amicos. Iustitiaeque fidem et pacem depello serenam, et Christi humilitas longe disperditur a me; sanctorum mansit numquam patientia mecum; misericordia non umquam mea tecta videbat; semper me horrescens fugiet dilectio sancta. “Natas priscorum clamant has carmina vatum regis caelorum summa qui regnat in arce, quas ego invisas damnando semper habebam. Qui me bachantem sua subter tecta recondit, concito caede furens, irarum maxima mater, alter ut alterius fratres sua viscera rumpant. “Conditor excelsus, dudum qui saecla creavit, non me formavit pariter sub lege creandi, sed priscus dudum in paradiso viscere natrix edidit invisam superis sub fraude maligna. Inlicio plures stolidos me amare ferocem, dulcius ut mulsum quaerant quam nectaris haustum. Quique tenet strictim strofosis actibus unam, amplius in sceptris mundi invitatur habere; non quod cernit habet caecatis mentibus errans, nec suus est proprius, sed mihi servus habetur. “Anthletis Orci dicor dulcissima virgo; caelicolae econtra vocitant me pessima belua, quod plures populos mordens sub Tartara trusi. Audivi quendam procerum dixisse priorum, inlustrem factis, famoso nomine Paulum, cunctorum stirpem et causam me esse malorum. Prendere hunc mihi si traderet arbiter orbis, mordendo trepidi tremerent sub dentibus artus.” # BON 14 Serpens angelicus genuit me in culmine caeli, Viperea spirans et crimina noxia cordi; Pellexi et populi insidiando milia multa, E superis regnis trudens in Tartara nigra. Regina et mater peccati et praeuia dicor, Bella movens animis, caste qui vivere malunt; Irasque insidiasque et mille crimina trado; Altera in terris non est crudelior ulla. Luciferum ut dudum seduxi fraude malignum, Omnes sic passim mortales perdere tempto: Qui me sub sinu gestant, se sternere tendent. Viribus infestis alias convinco sorores; In terris gradior, sed nubila vertice tango; Terrificas grassans germanas subsequor una; Viribus invisis sanctos in calce perimo; Rectos ex armis propriis prosternere nitor. # BON 15 Clara fui quondam, sodomae dum farra manebant, Regmina foeda tenens, donec pius ultor ab alto, Ardentes flammas multans et sulphura misit. Praevia sum luxus petulantis foetore carnis, Viribus aequalis bibulae perfecta sorori. Lurida nam dudum frangebam moenia sancta, Aurea dum Solymae famosae templa ruebant: Grandia nam populus mordax quondam idola fecit. Vivere iam docui mediocres mente superba, Lectos et proceres iustos quoque spernere victus. Arte mea plures submersi faucibus Orci, Externi ut superis miscentur civibus ignis. # BON 16 Ex bibulis semper dinoscor condita buccis; Blandius inliciens stultis sum cara virago. Rixas irarum iugiter conturbo feroces; Ignavos oculos et linguam famine trico, Et pedibus tardis somnos et somnia dira Toto infirmato mollescens corpore trado. Aurea faustorum fugiet sapientia longe, Stultorum passim persultant gaudia mecum. Dulcem semper amat me sic luxoria matrem, Illius in gremio iugiter nutrimina porto, Crudelis animas urens cum torribus atris, Edita stelligeri ut non scandant culmina caeli, Baratri repetant lustrantes ima profundi. Auferat humanis deus istum mentibus hydrum, Tale homines ut non vastet per saecula monstrum! # BON 17 Limpida sum, fateor, saeva sed fraude maligna, Vsibus humanis dulcis ceu nectaris haustus, Xristicolas passim perdens per tetra venena. Omnia pertemptabo ardendo viscera febre; Ruricolam rarum quemquam sine vulnere linquo. Ignibus internis animas ad Tartara duco, Aurea luciferi ut non tranent culmina caeli. Ars mea escarum et vini nutrimine crescit. Infelix mortale genus, quod bestia talis Tetrica mulcendo tradit per Tartara mortis! Heu miseri, talem, mortales, spernite gypsam quae matres maresque simul disperdere temptat! Parcite sumptuosos victus et sumere potus, quo solet antiquus serpens nutrimine pasci, qui Sodomae princeps quondam dum regna vigebant, igniferum rapuit dum cives sulphur ab aethra. # BON 18 Impia gignendo sum filia demonis atri: Non sum satoris superi moderamine creta; Viribus atque meis mors introivit in orbem, In paradisi hortos quondam dum vipera repsit. Dum fratrum aspiciam sanctorum facta tabesco: Infelix fatum tanta me fraude fefellit, Ac bona sic propria frendendo perdo dolose. Atque ego virtutum vastatrix impia dicor; Ignea si pariter sum nec martyria prosunt, Tartareum macerans et torquens corde venenum. # BON 19 Iam dudum nutrix errorum et stulta vocabor: Germine nempe meo concrescunt pignora saeclis Noxia peccati late per limina mundi. Ob quod semper amavit me Germanica tellus, Rustica gens hominum Sclaforum et Scythia dura; Adsum si gnato, genitor non gaudet in illo. Non caelum terramve, maris non aequora salsa Tranantem solem et lunam, non sidera supra Ignea contemplans quaero, quis conderet auctor; Altrix me numquam docuit, sapientia quid sit. Altera sordidior saeclis non cernitur usquam. Idcirco, “invisam,” vocitat me Grecia prudens, Tetrica quod numquam vitans peccamina curo. # BON 20 Versicolor varie migrans per saecula lustro, Auribus atque oculis serviens per devia duco. Non una specie, varia sed imagine ludo Auri flaventis passim argentique micantis. Gemmiferas species, ut ament, mortalibus apto, Luciflua ut perdant venturae praemia vitae. Omnigeno iugiter mortales agmine vasto: Rurigenas animas perdens per vulnera sterno; Incautis semper furtim mea spicula mitto: Arte mea perdunt multi pia facta laboris. Ieiunium pariter, solamina et pauperis aegri, Almisonaeque preces claris cum laudibus una Clam pereunt, factor si non est cautus in actu. Talia patrantem vocitant me “virgo maligna,” Aurea venturae qui quaerunt munera vitae. Non cesso spolians plures mercede futura; Terrigenas Christi pererrans omnia tempto, Intemerata fides nusquam ut videatur in orbe, Aeterna et felix perdet habitacula miles. Et gemma et aurum et vestis, lanugine texunt quam Seres vermes, propria ad mea iura recurrunt. Omnia humanis non necessaria rebus, quae homines longe lateque habere videntur: usibus ecce meis serviunt sub mente superba; falsior inter nos probatur nulla sororum.