# Epigram on an altar-cloth at Hereford Haec veneranda crucis Christi vexilla sacratae ceperat antistes venerandus nomine Walhstod argenti atque auri fabricare monilibus amplis. sed quia cuncta cadunt mortalia tempore certo ipse opere in medio moriens e carne recessit, linquit et infectum quod vult existere factum. ast ego successor praefati presulis ipse pontificis, tribuente Deo, qui munere fungor, quique gero certum Cudbri[g]ht de luce vocamen, ocyus implevi omissum hoc opus ordine cepto.