Epigram on an altar-cloth at Hereford
Haec veneranda crucis Christi vexilla sacratae
ceperat antistes venerandus nomine Walhstod
argenti atque auri fabricare monilibus amplis.
sed quia cuncta cadunt mortalia tempore certo
ipse opere in medio moriens e carne recessit,
linquit et infectum quod vult existere factum.
ast ego successor praefati presulis ipse
pontificis, tribuente Deo, qui munere fungor,
quique gero certum Cudbri[g]ht de luce vocamen,
ocyus implevi omissum hoc opus ordine cepto.