# Acrostic Prayer to God O PATER OMNIPOTENS, DIGNERIS FERRE DONANTI Premia, qui super alta poli quoque regmina, necnoN Ac terram, pelagi simul atque profunda, per omne iD Tam meriti angelicos saeclum ciues regis almI, Et sancti in tribuas operis me crescere nemreG, Rite tuum semper ualeam quo psallere nomeN. O tu nate, patris gremio qui congeris actV Materno tectus populos, queo for[t]e relatuM Nempe pium formare, deus quia cerneris, astrA, Inclite, quod mundo monstrant, mihi prendere post oB Perfectam throno tribuas caeli rogo palmam aB Occasum munus uitae exiguum atque coruschA. Teque patris nati, rogo, spiritus, alma reclangiT En ubi, sancte, queam cum carmina uoce repentE Namque humili conscendere chors dum busta relinquaM, Sanctorum pia uota ferens iam pulueris istuD Doctiloquo saeclum qui iam spreuere boatV, Intrepidus trino et clarum conclangere carmeN. Gaudia quam implores caelesti semine neuiS Nuntius angelico ut me famine, uirgo, salutaT Explosis natum es concepto crimina natA Regmina qui trinum retinet mihi mystica numeN, Intuitusque pii dignetur cernere uisV Soluere tu proprium rogo quo dare longa per euuM. Ferte precor ceteris distincti cum angelici reX Elapsisque patres presagi qui ordinibus P Reddere confantes cunctisque duces pia promtE Regmina nouenis patriarchae Enoh mihi cumpaR Et cum uos Habraham uates domino regit almE Dignetur ut opem tribus Helia in pere soniS O logiam pellax ualeat ne dicere ‘puppuP’. Nunc priscos misero cuncti patres rogo pro mE Auxilium trepido et [t]rinus post fundite doneC Neofilax sancti mihi cum P[e]tro principe soluaT Tetrificumque preces superem noui hostem ut in orbE. Incipit et uersus claudit ceu, Xpicte, rependaS.