Acrostic Prayer to God
O PATER OMNIPOTENS, DIGNERIS FERRE DONANTI
Premia, qui super alta poli quoque regmina, necnoN
Ac terram, pelagi simul atque profunda, per omne iD
Tam meriti angelicos saeclum ciues regis almI,
Et sancti in tribuas operis me crescere nemreG,
Rite tuum semper ualeam quo psallere nomeN.
O tu nate, patris gremio qui congeris actV
Materno tectus populos, queo for[t]e relatuM
Nempe pium formare, deus quia cerneris, astrA,
Inclite, quod mundo monstrant, mihi prendere post oB
Perfectam throno tribuas caeli rogo palmam aB
Occasum munus uitae exiguum atque coruschA.
Teque patris nati, rogo, spiritus, alma reclangiT
En ubi, sancte, queam cum carmina uoce repentE
Namque humili conscendere chors dum busta relinquaM,
Sanctorum pia uota ferens iam pulueris istuD
Doctiloquo saeclum qui iam spreuere boatV,
Intrepidus trino et clarum conclangere carmeN.
Gaudia quam implores caelesti semine neuiS
Nuntius angelico ut me famine, uirgo, salutaT
Explosis natum es concepto crimina natA
Regmina qui trinum retinet mihi mystica numeN,
Intuitusque pii dignetur cernere uisV
Soluere tu proprium rogo quo dare longa per euuM.
Ferte precor ceteris distincti cum angelici reX
Elapsisque patres presagi qui ordinibus P
Reddere confantes cunctisque duces pia promtE
Regmina nouenis patriarchae Enoh mihi cumpaR
Et cum uos Habraham uates domino regit almE
Dignetur ut opem tribus Helia in pere soniS
O logiam pellax ualeat ne dicere ‘puppuP’.
Nunc priscos misero cuncti patres rogo pro mE
Auxilium trepido et [t]rinus post fundite doneC
Neofilax sancti mihi cum P[e]tro principe soluaT
Tetrificumque preces superem noui hostem ut in orbE.
Incipit et uersus claudit ceu, Xpicte, rependaS.