Enigmata (60)
EUS 1
Cum sim infra cunctos, sublimior omnibus adsto:
nullus adestque locus in quo circumdatus essem;
alta domus mea cum sit sedes semper in imis:
agmina devastans avertor laesus ab uno.
EUS 2
Nuntius emissus discurro more ministri:
non labor ac tedium, iam nulla molestia cursum
tardat et intrantis vestigia nulla videntur;
cautior effectus casu quo corruit anguis.
EUS 3
Incola sum patriae, cum sim miserabilis exul;
vinco viros fortes sed rursum vincor ab imis:
abiectoque potenter sunt mihi regna, potestas.
Est locus in terris sed ludo in sedibus altis.
EUS 4
Haec mea materiae substantia bina creata est:
sed gravis una videtur quae tamen ipsa peribit,
cuius et ipse fugax defectum gessit helidrus;
tenuior est alia et quae semper fine carebit.
EUS 5
Quaerite vos ipsi causam qua vendor avaris;
si me quique tenet nunc, postea semper habebit,
meque tenere tenax terrae sublime nequibit,
cum me nullus habet nisi qui fuit imus in illa.
EUS 6
Quos alo nascentes, crescentes scindor ab illis;
pascunturque bonis etsi me calce subigunt;
unde seducam nunc multos et supprimo natos,
nam perdent quod amant et nulli morte carebunt.
EUS 7
Innumerae sumus, et simul omnes quaeque sonamus:
una loqui nequit: nos tetrae ludimus albis,
et licet alta loquamur, non sonus auribus instat.
Praeteritum loquimur praesens et multa futura.
EUS 8
Dissimiles sumus et mos non similis tenet ambos;
unus contingi patitur nec forte videri;
sed prope aspicitur pulcher nec tangitur alter:
subvolat unus per caelos stat et alter in imis.
EUS 9
Dux ego linguarum resonans et prima per orbem,
dicor et unum, quingentos, vel mille figuro;
atque vocari primus per me coepit Adamus;
do domina linguae pueris me vim resonare.
EUS 10
Omnis quaque via pergit, venit ut requiescat:
non mea sic via, non mihi sedes subditur ulla,
sed iuge restat iter, quod non finitur in annis;
non populi et reges cursum prohibere valebunt.
EUS 11
Non labor est penitus pergenti in lumine Phoebi,
sed mihi difficilis longas discurrere noctes;
umbriferis varias in noctibus intro figuras,
postea deficiens; tunc offert lumina frater.
EUS 12
Nunc aro, nunc operor, consumor in omnibus annis;
multae sint cereres, semper desunt mihi panes;
et segetes colui, nec potus ebrius hausi.
Tota urbs pallebat quo signo verba sonabam.
EUS 13
Sunt pecudes multae mihi quas nutrire solebam,
meque premente fame non lacteque carneve vescor,
cumque cibis aliis et pascor aquis alienis;
ex me multi vivunt: ex me et flumina currunt.
EUS 14
Post alias reliquas augustus me creat auctor;
utor vi alterius nam non specialis imago
concessa est mihi, cum pro denis sola videbor,
unaque sum forma sed vim retinebo duarum.
EUS 15
Proelia nos gerimus cum iungimur ambo rebelles,
sed tamen ut multis bene prosint bella peracta;
non facie ad faciem conflictu belligeramur:
murus inest medius ne statim corruat unus.
EUS 16
Me terrent proprii quos vobis confero mores;
vinum laetificans homines non laeta bibebam,
osque reducit de ventre que suscipit ore,
claudendi oris vel reserandi est vis mihi numquam.
EUS 17
Per me mors adquiritur et bona vita tenetur;
me multi fugiunt, multique frequenter adorant;
sumque timenda malis, non sum tamen horrida iustis;
dampnavique virum, sic multos carcere solvi.
EUS 18
Tempore quo factae fuimus pugnare solemus;
quaerimus armatos post nosque venire rogamus;
seque sequentibus una solet sub melle venenum
largiri, altera dat sub tristi tegmine vinum.
EUS 19
Quinta vocor princeps vocum; est mihi trina potestas:
nam nunc sola sonans loquor aut nunc consono verbis,
nunc medium pactum retinens nil dicor haberi.
Me malus Arrius expellit de iure fidei.
EUS 20
Nunc tego quosque viros a quis et retro tegebar,
ac durum frigus miserans hiememque repello;
tempore luciferi solis movebo calorem,
stans tamen, haec faciam; succumbens utraque numquam.
EUS 21
Pacificari non volumus sed nec viduari:
continuum bellum geritur, non stantibus armis;
cum pax perficitur subter vel pugna quiescit,
unumque ex alio semper decerpitur insons.
EUS 22
Pervolo valde celer currens per inania missus:
qui me mittit habet venturus sicubi mittor.
Ensibus igne securus sic penetrabo reclusa;
non videor volitans, oculorum adspectibus adstans.
EUS 23
Motor, curro, fero velox, nec desero sedem;
tenue vagumque manens, tam grandia pondera porto;
Nix neque me tegit aut grando premit aut gelu vincit,
desuper aut multis sternor sed pluribus intus.
EUS 24
Binae nos sumus: una est flens maesta tenebris;
altera perseverat tam lucida laetaque semper;
cum me plus homines instant conquirere tristem,
illa laetifica pereunt quae lumine ridet.
EUS 25
Unus inest homo, qui tantum in me clausa videbit,
quique suis me non oculis conspexerat umquam.
Non sum magna domus, cum pervenit accola magnus;
nulla est ianua, cum tamen omnes me simul implent.
EUS 26
Cum proprii generis viginti quattuor horis
unusquisque creatur, non ego solus adesse
possum ; sed neque perficiar nec forte creabor
semper decursis nisi in ordine quattuor annis.
EUS 27
Curva licet maneam vel strata soloque depressa,
me tamen hinc omnes nunc exaltabo tenentes.
Effera stans inimica mea sustollitur alta,
atque suos sternit vel comprimit illa sequaces.
EUS 28
Quod reliquis in me libet, hoc mihi vile defectum
praebet, et extinguor quo multis lumina praesto.
Cumque aliis possim splendescere non mihi lux sum;
pars quoque quae multis lucet haec taetra videtur.
EUS 29
Rite vicenis quadragies octies una,
quaeque sororum formatur de more mearum
nempe momentis; tunc ego sola peracta videbor,
cicli nondecimus cum deficit extimus annus.
EUS 30
Armorum fueram vice meque tenebat in armis
fortis et armigeri gestabar vertice tauri.
Vas tamen intus habens sum nunc intestina amara,
viscera, sed ructans bonus ibit nitor odoris.
EUS 31
Aequalem facie scindit me vomer acutus,
at sulcata manens semper sum seminis expers;
scissa premor post haec sed sum speciosior inde.
Nunc ego verba tenens, nunc saepe repello tenebras.
EUS 32
Antea per nos vox resonabat verba nequaquam;
distincta sine nunc voce edere verba solemus.
Candida sed cum arva lustramur milibus atris,
viva nihil loquimur, responsum mortua famur.
EUS 33
In me multigena sapientia constat habunde,
nec tamen illud scire quid est sapientia possum.
Cum prudentia forte meo processerit ore,
tunc quod ab internis venit intus habere nequibo.
EUS 34
Pergo per innumera flexis discursibus arva,
sed locus et specialis habet me semper et unus;
cum duo nomina praecedat mea sillaba eadem
hoc una nomen qua sillaba et illud),
nomine cur isto brevis est et longa per illud?
Littera subtrahitur: post haec fulgebo per orbem.
EUS 35
Natura simplex stans non sapio undique quicquam,
sed mea nunc sapiens vestigia quisque sequetur.
Nunc tellurem habitans, prius aethera celsa vagabar;
candida conspicior, vestigia tetra relinquens.
EUS 36
Sanguinis humani reus et ferus en ero vindex:
corpora nunc defendere nunc cruciare vicissim
curo; sed haec ago non nisi cum me quinque cohercent;
partibus attingor tribus et nece †tot pene† possum.
EUS 37
Post genitrix me quam peperit mea saepe solesco
inter ab uno fonte rivos bis vivere binos
progredientes; et si vixero, rumpere colles
incipiam; vivos moriens aut alligo multos.
EUS 38
Cum corio ante meo tectus vestitus et essem,
tunc nihil ore cibi gustabam, oculisque videre
non potui; pascor nunc escis, pelle detectus;
vivo, sed exanimis transivi viscera matris.
EUS 39
Effigie gracilis sum usurpans famina regum;
nempe mearum grossior est me quaeque sororum,
sed me vis sequitur maior: nam sola duarum
et regimen hominis aliaque sceptra patrabo.
EUS 40
Non volo penniger aethram, non vago rura pedester;
sic manibus pedibusque carens me pennula fulcit.
Trano per undisonas ac turgida cerula limphas,
astriferumque polum et sublime peragro tribunal.
EUS 41
Argolici me dixerunt septena cephala
olim habuisse, vocorque inmitis scedra latine;
ex quibus unum cum caput esset ab ense peremptum,
illius extemplo vice trina manare solebant;
sic mihi tunc nullus poterat confligere miles,
sed me ardente gigas combusserat Hercules igne:
sum pululans locus ex limphis vastantibus urbem.
EUS 42
Horridus horriferas speluncae cumbo latebras;
concitus aethereis volitans miscebor et auris,
cristatusque volans pulcher turbabitur aether.
Corpore vipereas monstra vel cetera turmas
reptile sum superans gestantia pondus inorme.
Inmanisque ferus perparvo pascitur ore,
atque per angustas assumunt viscera venas
aethereum flatum; nec dentibus austera virtus
est mihi, sed mea vim violentam cauda tenebit.
EUS 43
Cursu pennigeros celeri similabo volucres;
nunc fera sum maculis furvi stellata coloris,
nunc fluvius rapido dicendus valde meatu;
nomine nempe meo Persi dixere sagittam.
EUS 44
Foedera multigenis reddens animantibus orbis,
trux ero valde draconi: sic erit aemulus ipse.
Me genitrix gestans alium generare nequibit;
et genitor dicor, si littera tertia cedat.
EUS 45
Muneror orbiculis ut pardus discolor albis;
lucror equo collum par forte pedesque buballo,
et cephal aptatum tuberosi more cameli:
respectaeque rei cuiusque resumo colorem.
EUS 46
Saeva mihi genitrix atroxque est lena decreta;
crudelisque pater pardus pardaeque maritus.
Hinc velox, ferus; hinc trux atque robustus et audax:
nascitur ex ipsis coniunctum nomen habendo.
EUS 47
Aspera orbiculis tergo scutalibus hirtis
dorsa stupescentes trucidare solesco venenis;
quos celeres cursu non coepi, capto colore.
Fervida natura pressis hiemeque pruinis
exuvias positura meas, brumalia calcans
frigora; continuis lucrabor nomina notis.
EUS 48
Non sumus aequales quamvis ambaeque sorores:
tetrica nam facie est una stans, altera pulchra;
horrida sed requiem confert et grata laborem.
Non simul et semper sumus at secernimur ipsi.
EUS 49
Flexosis geminum contractibus in caput errans
curro, caput nam trux aliud mea cauda retentat,
flammigeros gestans oculos ex more lucernae;
viperei generis solam me confero brumae.
EUS 50
Porro senectutis fugiens discrimina ferre,
lumina fuscantur mihi sicque foramina tecti
illa parte domus quae solis spectat in ortum
intro, ac Titanis radiis inluminor ipsis.
EUS 51
Vermibus ascriptus necnon serpentibus atris,
quislibet utrorum sociatus ab ore solesco
armari bino; quod vulnere corpora caudae
inficiens virus diffundo hinc Graece vocabar,
et reliquos mordens artus non vulnero palmas.
EUS 52
Porro triforme ferum vel monstrum fingor inorme:
setiger aptavit leo rictibus ora nefandis,
postremas partes draco diras indidit atrox,
cetera formae membra dedit fera caprea velox.
Cum filologi me dicunt consistere montem
nunc Cilicum, capreasque leones atque chelidros
gignentem: studio virtuteque Bellerofontis
sic velut occisus dicor cum nunc habitari
illius ingenio possum fortique labore.
EUS 53
Nomen imago dedit servandum voce Pelasga:
narratur mihi quod dorsum, iuba, hinnitus aeque
assimilatur equo, sed rostrum vertit aduncum
ad frontem versus, mordens ceu dentibus apri.
Rorifluo cunctos degens in gurgite phoebos,
rura per umbriferas depascor florida noctes.
EUS 54
Forma manet tenuis cum semipedalis imago est,
et tamen inmensas solus retinebo liburnas
sic tantum herendo; licet irruat aequora ventus,
saeviat aut pelagus validis motabile flabris,
ceu radicata ratis perstans at cernitur undis:
inde meumque moram nomen dixere Latini.
EUS 55
Corpora si viva tangam, torpescere faxo;
propter hoc opus infandum mihi nomen adhesit.
Quin magis Indicus etsi me generamine pontus
ediderit, validi qui tunc me forte lacerti
longius attigerint contis seu qualibus astis,
torpuerint, et veloces vincire pedestres
possum, vel potius sic vis mea tanta videtur
aura mea afficiat sanos quo corporis artus.
EUS 56
Porro soni crepitus proprii me fecit habere
nomen, nam quatiente ferensque crepacula rostro
nuntia sum veris, multis stipata catervis;
hostis chelidrorum, nullum vitabo venenum,
quin potius pulli pascentur carne colubri.
Aequora transcendens me ducet praevia cornix,
lata cibabit multigenas has Asia turmas,
quas ego rorifluis collecta per agmina limphis
ut comites iteris habeo; sic sollicitudo
circa communis cunctis stat tam pia multos
natos, sic ut alentes hos vestimine carnes
nostras nudemus; sed quanto tempore nostras
progenies nutrimus, sic et alemur ab illis.
EUS 57
Infandus volucer sum et nomen habebo Pelasgum,
et pennas velut usurpans avis advolo numquam
altius a terra et conceptum neglego foetum
forte fovere meum, sed fotu pulveris ova
sparsa foventur vel potius animantur in illo.
EUS 58
Garrula nigriferas noctis discurro per umbras,
vitans luciflui suffundi lumine Phoebi;
nomen habens furvum; visus hebetatur ob ortam
Titanis lucem, at Cretensis tellus habere
sola nequibit me: potius aliunde relata
extemplo austriferi patior discrimina loeti.
EUS 59
India litoribus propriis me gignit amoenum;
collum nam torques ruber emicat; ala colore
tam viridi decorata est; et mea latior instat
lingua loquax reliquis avibus; hinc verba sonabo,
nomina et humanae reddam de more loquelae;
nam natura mihi ave est vel iam dicere care:
cetera per studium depromam nomina rerum.
EUS 60
Ignava volucris, venturi nuntia luctus,
pigraque perseverans vertor prae pondere plumae,
noctibus et phoebis latitans tam foeda sepulchris,
furva per umbriferas semper constabo cavernas,
atque sono vocis nomen tractabo vocandum.