# Virg.Vers Exoritur hodie uirga radicis Iessae, Virtutum florem mundi paritura parentem. Tres certe sother, Maria, baptista Iohannes Nature superant legem ratione parenti. Quapropter horum solito caelebratur origo, Quod reliquis sanctis Romanus denegat usus. Et quia tale decus hodie processit ab alto, Sumite nunc laeti presentis pocula musti. Quod Michahel idicos merito celebratur in aruis, Insinuat Danihel apocalipsisque Iohannis. Vtimur et stathmo terris taumasticos acto, Quod talem cultum sibimet sacrauerit ipse. Nec minus est Gabrihel nobis recolendus, et ille Quem Iesus matri proprium statuit paranymphum. Hos aliosque poli ciues pie conuenerantes Legibus humanis potus haurite salubres. Traditur hoc festum reuerentius esse dierum, Terrigenis sanctis totus quos dedicat annus. Xristotocos etenim hodie caelestia scandens Creditur angelicis uere prelata choreis. Et merito, quoniam regem generauit eorum, Pistis ut alma tenet uerum hominemque deumque. Taliter instructi, laudes utriusque canentes Laetitiae nostrae clarum subdamus oenum. Innocuos Christi testes nondumque loquentes, Quos furor Herodis Bethleis strauit in horis, En potior Bethleem toto ueneratur in orbe. Hi domino terris nato nascuntur Olympo, Proque dei uerbo subeunt mortem sine uerbo, Huius et ignari uitae donantur eona. Vos horum memores Christo persoluite grates. Inter et haec agathon solito potate Falernum. Emicat ecce dies toto festiuior anno, Quae zabuli mortis Herebi mundique subactrix Prima resurgentem nostrum conspexit Iesum, Prima genus hominum proprium reuocauit ad ortum. Laudibus ergo piis Christo cantemus honorem, Deque suis donis iuste laetemur in ipso. Inde dulci claro felicia regna Christo Poscentes eius placito hilarescite Bacco. Scandere quod possit carnis substantia caelum, Indicat ista dies omni celeberrima mundo. Hac siquidem Iesus hominem super astra leuauit Virgine conceptum, passum tumuloque sepultum. Nos caput hoc nostrum tamquam pia membra sequentes Iudicis ad reditum mentesque manusque paremus. Principis interea iussis parendo libenter Amineum uobis solito potate liquorem. Quos Babyloniae reos asogia fecerat olim, Hos Solimis iustos hodie theosebia fecit. Illud yperefanes meruit, quae mergitur Orco, Hoc humilis ypacon, quae sublimatur Olympo. Innumeris tulerat physicam tunc illa loquelam, Collegio certo linguas haec contulit omnes. Nos humiles clari coetus exempla sequentes Vitea dona dei sancto sumamus amore. Clauiger aethereus Simon cognomine Petrus, Pauli et a Paulo dictus proconsule Paulus, Laetitiam uobis cumulent sine fine beatam. Peccati maculis lotos uinclisque solutos, Ostibus inuictos, omni bonitate repletos, Tempore iudicii donent conscendere caelos. Nunc horum memores regem regumque canentes Principis ex uoto curam prebete Lieo. Leta dies prothobaptiste resplendet in orbe Eius ab exortu tot mirabilis aeuo. Pneumate nam sancto plenus genitricis in aluo In Mariae thalamo clausum cognouit Iesum. Mox natus soluit mute retinacula linguae Iam iam se uocem uerbi testando potentem. Hic quia gaudificat proprium natale quotannis, Testentur uestrum Bacheia munera festum. Optineat meritis in arce Syreneus almus, Gratia quo Christi cunctis uos protegat horis. Hereat huius amor uestri pectoribus, hortor, Cuius in hac patria splendent solamina clara. Ipse suis precibus soluat peccamina uestra, Corporis et mentis saeuos dimoueat hostes, Virtutes tribuat, felicia tempora prestet, Impetret atque poli regnum sine fine beatum. Ferte deo claras claro pro martyre laudes, Auxilio cuius gaudet Aquitanica tellus. Personat en nobis Iuliani dulce uocamen, Existat nobis eius imitatio dulcis. Et quia uos Christus tanto ditauit honore, Sumite leneos eius amore liquores. Plane sacris precibus sanctum pulsemus eundem, Quo pie presentem foueat arconta Wilelmum. Inclite tu princeps, natiuo germine preses, Primus amore tui formam prebeto bibendi. Vos fidi proceres circumpositique fideles, Principis exemplo uos exhilarate Falerno. Cui rex summipotens claros ita prosperet actus, Praeualeat cunctis qui sunt ubique duellis. Sic illum uobis, sic uos coniungat et illi, Quo pariter summos capiatis in aethra triumphos. Theotocos kai partenos, cosmi basilissa Ypsyleon arkos si sit katfige per eon. Illa creatori proprio de genere nato Teque, Wilelme, datamque commendet alocon. Ciues coelestis patriae, Regi regum concinite Qui supremus est opifex Ciuitatis Vranicae, In cuius aedificio Consistit haec fundatio. Iaspis colore uiridi Praefert uirorem fidei, Quae in perfectis omnibus Nunquam marcescit penitus, Cuius forti praesidio Resistitur diabolo. Sapphirus habet speciem Coelesti throno similem, Designat cor simplicium Spe certa praestolantium Quorum uita et moribus Pallensque Chalcedonius Ignis habet effigiem, Subrutliat in publico, Fulgorem dat in nubilo, Virtutem fert fidelium Occulte famulantium. Smaragdus uirens nimium Dat lumen oleaginum, Est fides integerrima Ad omne bonum patula, Quae nunquam scit deficere A pietatis opere. Sardonyx constat tricolor Homo fertur interior, Quem denigrat humilitas, Per quem albescit castitas, Ad honestatis cumulum Rubet quoque martyrium. Sardius est puniceus, Cuius color sanguineus Decus ostentat martyrum Rite agonizantium: Sextus est in catalogo Crucis haeret mysterio. Auricolor chrysolitus Scintillat uelut clibanus, Praetendit mores hominum Perfectae sapientiae, Qui septiformis gratiae Sacro splendescit iubare. Beryllus est lymphaticus, Vt sol in aqua limpidus, Figurat uota mentium Ingenio sagacium: Quod magis libet mysticum Summae quietis ostium? Topazius quo carior Eo est pretiosior, Exstat nitore griseo Aspectu et aethereo: Contemplatiuae solidum Vitae praestat officium. Chrysoprasus purpureum Imitatur concilium, Est intertinctus aureis Miscello quodam guttulis Haec est perfecta charitas Quam nulla sternit feritas. Iacinthus est caeruleus Nitore medioximus, Cuius decora facies Mutatur ut temperies: Vitam signat angelicam Discretione praeditam. Amethystus praecipuus Decore uiolaceus Flammas emittit aureas Notulasque purpureas: Praetendit cor humilium Christo commorientium. Hi pretiosi lapides Carnales signant homines Colorum et uarietas Virtutum multiplicitas, His quicunque floruerit Conciuis esse poterit. Ierusalem pacifera Haec tibi sunt fundamina, Felix Deo et proxima Qua te daretur anima, Custos tuarum turrium Non dormit in perpetuum Concede nobis, agie Rex ciuitatis coelicae Post cursum uitae labilis Consortium in superis, Inter sanctorum agmina Cantemus tibi cantica.