Vers
Exoritur hodie uirga radicis Iessae,
Virtutum florem mundi paritura parentem.
Tres certe sother, Maria, baptista Iohannes
Nature superant legem ratione parenti.
Quapropter horum solito caelebratur origo,
Quod reliquis sanctis Romanus denegat usus.
Et quia tale decus hodie processit ab alto,
Sumite nunc laeti presentis pocula musti.
Quod Michahel idicos merito celebratur in aruis,
Insinuat Danihel apocalipsisque Iohannis.
Vtimur et stathmo terris taumasticos acto,
Quod talem cultum sibimet sacrauerit ipse.
Nec minus est Gabrihel nobis recolendus, et ille
Quem Iesus matri proprium statuit paranymphum.
Hos aliosque poli ciues pie conuenerantes
Legibus humanis potus haurite salubres.
Traditur hoc festum reuerentius esse dierum,
Terrigenis sanctis totus quos dedicat annus.
Xristotocos etenim hodie caelestia scandens
Creditur angelicis uere prelata choreis.
Et merito, quoniam regem generauit eorum,
Pistis ut alma tenet uerum hominemque deumque.
Taliter instructi, laudes utriusque canentes
Laetitiae nostrae clarum subdamus oenum.
Innocuos Christi testes nondumque loquentes,
Quos furor Herodis Bethleis strauit in horis,
En potior Bethleem toto ueneratur in orbe.
Hi domino terris nato nascuntur Olympo,
Proque dei uerbo subeunt mortem sine uerbo,
Huius et ignari uitae donantur eona.
Vos horum memores Christo persoluite grates.
Inter et haec agathon solito potate Falernum.
Emicat ecce dies toto festiuior anno,
Quae zabuli mortis Herebi mundique subactrix
Prima resurgentem nostrum conspexit Iesum,
Prima genus hominum proprium reuocauit ad ortum.
Laudibus ergo piis Christo cantemus honorem,
Deque suis donis iuste laetemur in ipso.
Inde dulci claro felicia regna Christo
Poscentes eius placito hilarescite Bacco.
Scandere quod possit carnis substantia caelum,
Indicat ista dies omni celeberrima mundo.
Hac siquidem Iesus hominem super astra leuauit
Virgine conceptum, passum tumuloque sepultum.
Nos caput hoc nostrum tamquam pia membra sequentes
Iudicis ad reditum mentesque manusque paremus.
Principis interea iussis parendo libenter
Amineum uobis solito potate liquorem.
Quos Babyloniae reos asogia fecerat olim,
Hos Solimis iustos hodie theosebia fecit.
Illud yperefanes meruit, quae mergitur Orco,
Hoc humilis ypacon, quae sublimatur Olympo.
Innumeris tulerat physicam tunc illa loquelam,
Collegio certo linguas haec contulit omnes.
Nos humiles clari coetus exempla sequentes
Vitea dona dei sancto sumamus amore.
Clauiger aethereus Simon cognomine Petrus,
Pauli et a Paulo dictus proconsule Paulus,
Laetitiam uobis cumulent sine fine beatam.
Peccati maculis lotos uinclisque solutos,
Ostibus inuictos, omni bonitate repletos,
Tempore iudicii donent conscendere caelos.
Nunc horum memores regem regumque canentes
Principis ex uoto curam prebete Lieo.
Leta dies prothobaptiste resplendet in orbe
Eius ab exortu tot mirabilis aeuo.
Pneumate nam sancto plenus genitricis in aluo
In Mariae thalamo clausum cognouit Iesum.
Mox natus soluit mute retinacula linguae
Iam iam se uocem uerbi testando potentem.
Hic quia gaudificat proprium natale quotannis,
Testentur uestrum Bacheia munera festum.
Optineat meritis in arce Syreneus almus,
Gratia quo Christi cunctis uos protegat horis.
Hereat huius amor uestri pectoribus, hortor,
Cuius in hac patria splendent solamina clara.
Ipse suis precibus soluat peccamina uestra,
Corporis et mentis saeuos dimoueat hostes,
Virtutes tribuat, felicia tempora prestet,
Impetret atque poli regnum sine fine beatum.
Ferte deo claras claro pro martyre laudes,
Auxilio cuius gaudet Aquitanica tellus.
Personat en nobis Iuliani dulce uocamen,
Existat nobis eius imitatio dulcis.
Et quia uos Christus tanto ditauit honore,
Sumite leneos eius amore liquores.
Plane sacris precibus sanctum pulsemus eundem,
Quo pie presentem foueat arconta Wilelmum.
Inclite tu princeps, natiuo germine preses,
Primus amore tui formam prebeto bibendi.
Vos fidi proceres circumpositique fideles,
Principis exemplo uos exhilarate Falerno.
Cui rex summipotens claros ita prosperet actus,
Praeualeat cunctis qui sunt ubique duellis.
Sic illum uobis, sic uos coniungat et illi,
Quo pariter summos capiatis in aethra triumphos.
Theotocos kai partenos, cosmi basilissa
Ypsyleon arkos si sit katfige per eon.
Illa creatori proprio de genere nato
Teque, Wilelme, datamque commendet alocon.
Ciues coelestis patriae,
Regi regum concinite
Qui supremus est opifex
Ciuitatis Vranicae,
In cuius aedificio
Consistit haec fundatio.
Iaspis colore uiridi
Praefert uirorem fidei,
Quae in perfectis omnibus
Nunquam marcescit penitus,
Cuius forti praesidio
Resistitur diabolo.
Sapphirus habet speciem
Coelesti throno similem,
Designat cor simplicium
Spe certa praestolantium
Quorum uita et moribus
<Refulget et uirtutibus.>
Pallensque Chalcedonius
Ignis habet effigiem,
Subrutliat in publico,
Fulgorem dat in nubilo,
Virtutem fert fidelium
Occulte famulantium.
Smaragdus uirens nimium
Dat lumen oleaginum,
Est fides integerrima
Ad omne bonum patula,
Quae nunquam scit deficere
A pietatis opere.
Sardonyx constat tricolor
Homo fertur interior,
Quem denigrat humilitas,
Per quem albescit castitas,
Ad honestatis cumulum
Rubet quoque martyrium.
Sardius est puniceus,
Cuius color sanguineus
Decus ostentat martyrum
Rite agonizantium:
Sextus est in catalogo
Crucis haeret mysterio.
Auricolor chrysolitus
Scintillat uelut clibanus,
Praetendit mores hominum
Perfectae sapientiae,
Qui septiformis gratiae
Sacro splendescit iubare.
Beryllus est lymphaticus,
Vt sol in aqua limpidus,
Figurat uota mentium
Ingenio sagacium:
Quod magis libet mysticum
Summae quietis ostium?
Topazius quo carior
Eo est pretiosior,
Exstat nitore griseo
Aspectu et aethereo:
Contemplatiuae solidum
Vitae praestat officium.
Chrysoprasus purpureum
Imitatur concilium,
Est intertinctus aureis
Miscello quodam guttulis
Haec est perfecta charitas
Quam nulla sternit feritas.
Iacinthus est caeruleus
Nitore medioximus,
Cuius decora facies
Mutatur ut temperies:
Vitam signat angelicam
Discretione praeditam.
Amethystus praecipuus
Decore uiolaceus
Flammas emittit aureas
Notulasque purpureas:
Praetendit cor humilium
Christo commorientium.
Hi pretiosi lapides
Carnales signant homines
Colorum et uarietas
Virtutum multiplicitas,
His quicunque floruerit
Conciuis esse poterit.
Ierusalem pacifera
Haec tibi sunt fundamina,
Felix Deo et proxima
Qua te daretur anima,
Custos tuarum turrium
Non dormit in perpetuum
Concede nobis, agie
Rex ciuitatis coelicae
Post cursum uitae labilis
Consortium in superis,
Inter sanctorum agmina
Cantemus tibi cantica.