Metrical inscription to the 'Benedictional of St Æthelwold' University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/GODEMANN.BenÆthelwold Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Metrical inscription to the 'Benedictional of St Æthelwold'
Presentem biblum iussit perscribere presul Uuintoniae Dominus quem fecerat esse patronum magnus Aþeluuoldus, uere gnarus bene Christi agnos uelligeros ab demonis arte maligna conseruare; deo fructum quoque reddere plenum iconomos clarus, uenerabilis atque benignus hic cupit, arbiter ut uenerit qui discutit orbis totius factum – quid quilibet egerit – atque mercedem reddet qualem tunc forte merentur: aeternam iustis uitam iniustis quoque poenam. quendam subiectum monachum circos quoque multos in hoc precepit fieri libro bene comptos, completos quoque agalmatibus uariis decoratis multigenis miniis pulchris necnon simul auro. craxare hunc sibi prescriptus fecit boanarges idcirco ut soteris populum in biblo potuisset sanctificare, deoque preces effundere sacras pro grege commisso, nullum quo perdat ouilis agniculum paruum, ualeat sed dicere laetus: ‘memet ego adsigno ecce tibi pueros quoque quos tu seruandos mihi iam dederas; nullum lupus audax exillis rapuit lurcon temet faciente. sed simul adstamus uitam cupimusque manentem percipere, in caelisque frui cum principe summo cuius membra sumus, caput est qui iure salusque baptizatorum in patris et natique flaminis almi nomine clarisono, si non per deuia uergant sedque fidem teneant factis quoque iussa salutis perficiant, heresimque omnem de corde repellant; peccat[i]que malum semper superare studentes coniuncti domino sint in caelis sine fine.’ hoc cunctis clemens tinctis baptismate sacro concedat Christus soter est qui rex bonus orbis, atque patri magno iussit qui scribere librum hunc aeternum regnum concedat in arce polorum. omnes cernentes biblum hunc semper rogitent hoc post metam carnis ualeam caelis inherere: obnixe hoc rogitat scriptor supplex Godemannus.