# Verses addressed to Wulfgar, abbot of Abingdon Summo pastori miserandum transfero carmen Nunc, Wulfgare, tibi, qui pius es miseris: Herbertusque vocor non dignus namque sacerdos; Francia me genuit seu puerum docuit. Hoc carmen miserum me figmentare coegit Maxima paupertas, quam modo sustineo. Suscipe nunc metrum manibus seu perlege totum, Perlege tu, pastor, perfice quodque precor. Quod precor, alme pater, gaudenti suscipe vultu, Perlege quodque legis, perfice quodque petit. Advenit ecce hiemps, albis hirsuta capillis, Omnia frigescet quae creat Emmanuel. Frigidus invadet cunctos quos cernet inermes Birris ac tunicis, vestibus, amphibalis. Constringet terras persiccans aspera cuncta, Currentes amnes, pons, via tunc aderit. Albescent silvae hibernis imbribus ustae, Effigies mundi candida tunc aderit. Frigora, nix totum permiscent caumate mundum, Perflabunt venti vocibus horrisonis. Barbam necne manum sub tegmine quisque reponet, Ludere cum virga tunc piger omnis erit. Multi plorabunt lacrimis sine sorte doloris, In naribus certe guttula pendet aquae. Omnibus et calvis aderit tunc maxima pestis: Invadent calvos frigora, nix, pluvia; Accipient calvi calidas pellesque ferinas, Frontis calvitiem pilleolisque tegent. Cum rubeis armis veniet tunc ille vorator Vulcanus senior splendidus atque velox, Exiet a silvis armatus tergore lignis, Flammabit flammis nocte dieque nimis. Omne genus quamvis recalescet luce caloris, Ingenium hiemis vincere non poterit. Post haec ver veniet succinctus floribus albis, Armatus foliis ac rubeis violis. Tunc simul accipient conflictum verque hiempsque, Ac hiemis flatu ver fugiet timidus. Ignicomum Phoebum deducet ver quoque secum, Tunc hiemem capient ictibus ac ferient. Post haec aspirans removebit necne resurget Et veris flores decoquet ac refluet. Post aestas aderit sublimis fructibus altis: Frigore regnantem repperiet hiemem. Tunc se praecinget claris longisque diebus, Exiet ad pugnam vincere pestiferam. Pugnantes pariter longo certamine semper Se ferient pugnis, ensibus ac gladiis. Tunc aestas manibus vibrans furcamque bicornem Eius mox oculos auferet atque duos. Illius atque caput curva cum falce secabit, Finiet in pratis improba tunc hiemis. Ipsa cupit vivens nudos occidere cunctos, Nescio quo pergam, nescio quo fugiam. Heu heu, quam mordax hiemis me nocte flagellat, Pulsat me stimulis percutit ac ferulis. Haec mecum recubans dormit mecumque quiescit, Somniat in lecto nocte dieque meo. Ante meos gressus discurrit me feriendo, Postergum sequitur me ferit ac manibus. Vestibus ac tunicis nudum me testor adesse, Parcere haec nescit nec mihi nec homini; Amphibalis vacuos hec mordet dente lupino, Frigore marcescet heu teneros pueros. Wulfgar, nunc succurre mihi, succurre misello, Mordentem hiemem vincere quo valeam. Horreo hanc timidus, hanc terreo tegmine nudus, Porrige mox vestes, quas petii mihimet. Nobilis alme pater, per quadrum transvolat orbem Fama, tuam vitam laudibus almificans. Adveniunt multi de cunctis denique regnis. Et cunctos pietas suscipit ecce tua. Occurrunt tibimet de multis partibus omnes, Expansis manibus suscipis hosque pius. Concurrunt omnes ad te iuvenesque senesque, Clericus ac laicus, pauper inopsque simul. Cognoscunt fontem pietatis te, pie, cuncti: Propterea veniunt et tua dona petunt. Te quaerunt inopes, tristes quoque necne merentes A te divinum consilium capiunt. Tu recipis cunctos et ditas munere digno: Expellis memet, servio qui tibimet. Te laudant cuncti, quos omnis continet orbis, Illis tu donas munera magna quia. Tempore iam multo te cernere, domne, cupivi, Gaudeo nunc vultum cernere nempe tuum. Te laudant cuncti, pro te cunctosque reliqui, Hoc peto cum gemitu: sis mihi propitius. Tu mihimet misero miserans miserere misello Atque tuus vultus sit mihi propitius. Salve, sancte pater, salve, venerande magister, Salvator salvet te, pius Emmanuhel Unus sub trino salvet te tresque sub uno, Nomine sub trino qui deus unus adest. Sufficit ac satis est calcem submittere metro Et tibi sufficiat sufficiens pietas. Sufficit hoc mihimet, pastor, te cernere semper, Sufficiatque tibi regula coenobii.