# De arte metrica # Israel Scotus # de arte metrica Rotbertum saluere iubent preconia metri. Vita modum sapiens laudabilis esse uidetur, Vos autem scimus mensura uiuere recta; Recte igitur petitis metrorum lege doceri. Sed quia metrica uis nonnullis docta magistris Naturam retinet, quam constituere priores, Dicimus haud aliud quam Seruius et Beda dicunt. Sic et hi ueteres dixerunt pauca secuti, Quapropter tibi sufficiat de nomine solo Dicere non post tot uates, quod corde recondes. Personas etiam uerbi cum tempore triplo Exigis adiungi, nam cetera pars patet ampla. Ergo proti inflexus haec regula prima tenenda est, Rectus ut unalis numeri casus breuietur, Consimilisque uocatiuus censetur ubique. Hoc apud Ausonios, nam Grecus dispar habetur. At genitiuus adest productus sicque datiuus; Ablatiuo etiam natura est concolor ipsi. Porro accussatiuus in hac correptus habetur Cuncti plurales longi preter genitiuum, Qui flexu cuncto breuis est discrimine nullo. Deuteros inflexus rectum breuiat cliticumque Exceptis propriis I longa rite notatis, Ast alios omnes longos quarto facit absque. Sic itidem numerus pluralis longus habetur Casibus in cunctis dictum praeter genitiuum, Qui flexu cuncto breuis est discrimine nullo. Tertia nunc sequitur iam declinatio lata, Clausula quam reliquis poliformis dat grauiorem, Octone decies quae ferme uidentur adesse. Hinc recti diuersa patet tibi regula casus, Quae tamen in multis dinoscitur ex genitiuo. Ergo intermisso casu recto genitiuum Dicimus esse breuem finali tempore simplo, At longus semper contra stat iure datiuus. Sic semper quartum breuiat sibi sexus uterque, Nam neutri quartus primum sectabitur ipsum. Ablatiuus in E breuis, I productus habetur, Pluralis primus, quartus, quintus quoque longi Sub sexu gemino, qui tres neutro breuiantur. Hocce secunda tenet, hoc tertia quartaque in illis, Tertius et sextus plurales corripiuntur. Sic quarte quinteque simul hec iure uidentur, Sed dum primus adest quarte quintus quoque curtus, Idem sunt quinte producti per rationem, Ast alios omnes producunt ordine casus Exceptis illis, quos iam nos diximus ante. De uerbis restat promissum perficiamus. Prima igitur breuis O persona notatur in omni, Quamuis hanc quidam producunt rite uolentes. AS producta manet necnon ES queque secunda, IS nunc corripitur, nunc et producitur ipsa, Vt fuerit uerbum, cuius persona secunda est. Tertia T simpla que desinit, hec breuiatur. Sic breuis M uel T uel RE que terminat omnis, TIS quoque curta manet uerbo pluralis in omni, I semper longa est uelut A ratione uetusta, Hoc et ubique facit preter "quia" "ita" et "nisi" sola, E semper breuis est nisi sit sinzuga secunda Induperatiuo instantis singlaris arithmi. TVR MVS cunctimodis uerborum corripiuntur. Hec uobis, presul sapiens et spes sapientum, Israhel hic uester de uerbo et nomine, tantum Extremis libat primis mediisque relictis. Sicut uester amor nostro deposcit amore.