# Carmen de libero arbitrio Cuncta creans, natura triplex in usiade simpla, est natura deus, quicquid et ipse creat. mentes insipidas sancto qui pneumate purgas me modo ueridica, posco, doce sophia quid series fati, quid porrouidentia cosmi, liber et effectus antesciens animus, gratia quid regis, praedestiuenatio quid sit, omnia qui uerbo condidit ex nihilo. mens diuina cubum tria tempora nectit in unum; haec uidet in praesens, praeteritumque, sequens, cuius ab intuitu nequeunt res flectere cursus. fatalis series ordinat omne quod est: omnipotentis heri quicquid prouincia cernit actus per uarios digerit haec series. dicimus haud aliud fatum uarios nisi rerum successus. taceat, flagito, stultiloquax! notio, credo, quod est rerum qua prescius auctor quos nouit iustos conuocat ad superos, uerbis quod sanctis exponit apostolus. inquit: ‘praesciuit famulos omnipotens proprios, destinat, amplificat hos, iustificatque coronat, saluat, sanctificat, protegit atque fouet.’ arbitrii quoque libertas est priua uoluntas; haec mortem miseris praebet et astra probis. partes in geminas dirimit genuina potestas: his reserat caelum, pandit et his herebum. cognitio domini nec uult abolere superni arbitrium per quod comprobat ipsa suos. o diuina dei pietas quae cuncta gubernas, legibus aeternis cosmica nexa ligas; pande tuis rigidum famulis rimantibus aequum: hoc genus humanum cur habet arbitrium quod uehit a! poenas miseras barathrique ruinas, pro dolor! unde nefas promeruere iuge? fraudibus anguinis postquam periere perempti ah! patria pulsi primigenae miseri a quibus omne scelus uastum defluxit in orbem natura creat sors hominisque necat!) effectum libertatis habuere malignum, corrupti uitiis criminibusque feris, nec meritis uitam possent sperare beatam adiuti domini ni pietate forent sanguine qui geniti lauit contagia mundi. felix culpa fuit talia quae meruit! nam nesciret homo quantum se diligit auctor ni factura pius fieret ille deus, qui nobis cupiens praebere suam deitatem artus humanos horruit haud fragiles. hinc tamen effectus sileat, rogo, seditiosus: nullam uim patitur cognitione dei. hoc propter poenis reprobi cruciantur amaris atque diem nequeunt cernere luciferum; caelica Tempe probos facitis penetrare cluentes ut capiti Christo membra uenusta iugent. sermones nostri paucis paradigmata uerbis ponimus in medium clarius ut resonent. praesul et insigni clarissime dignus honore, uates clariuidens, doctor et egregie, augustam regi sedem qui corde parasti expertem neui, criminis ac uitii, rex quia quem celsi nequeunt concludere caeli, mentibus in sanctis is manet ac nitidis. dogmate quodque mones claris prius actibus imples, solamen, uirtus, pastor et exulibus. claret hoc a domino quod celsa talenta benigno sint tibi, summe pater: te decus omne decet. mente meos sensus stolidos tu conspice, rector, quod male dico loquens, corrige, posco cliens. rex sapiens residet specula sublimis in alta prouidus ac pugnax, praepete mente sagax, militibus multis circumdatus ac pretiosis, bis seno procerum septus honore ducum, †sarranis† recubans ostris sericisque tapetis: is iubet in stadio currere mille uiros. uestes purpureas centum totidemque coronas imperat eximio ponere pro titulo ante suos uisus, ac tali uoce profatur: ‘uelox miles erit qui meus esse cupit, qui celer optatam poterit contingere palmam mox sertum capiat condicione mea, in numero satrapumque merebitur esse meorum stemmate regali comptus et exuuiis; qui piger et metam non quibit adire fugacem inmunis redeat et titulis careat. hic caesus diris uibicibus atque flagellis nexus compedibus carceribus dabitur. coetibus ille meis sociabitur atque cateruis; cleptibus iste feris, ridiculus populis.’ rex deus est genitor, cuius sapientia proles, spiritus et sanctus splendida sit specula; pallade ceu proprios sapiens rex ordinat actus, sic pater omnipotens omnia per sobolem; sicut hic a solio certamina conspicit alto, omne quod hic gerimus flamine sicque deus. prospectusque ducum sit contemplatio rerum; quod fuit, est, et erit haec uidet atque regit. gratia sit domini pietas regisue uoluntas militibus dignis praemia quae tribuit. arbitrii libertatem nam scammata signant; praesens uita gerit sic spatium stadii ut cursus alios dampnant aliosque coronant: uictus supplicium, uictor adit pretium. liber hic effectus nostros sic dirigit actus; hunc uehit ad caelum, destinat hunc barathro. sponsio sic regis praedestiuenatio: caelo promittit sanctis quae bona pro meritis, inferni miseros et cogit adire tenebras arbitrio proprio qui periere mali. rebus in humanis reor antescientia non sit; cunctisator rerum possidet hoc proprium. in quantum fragilis hominum natura creantem aequiperare potest? esse quid hoc specimen dicere nemo ualet; sed quantum res periturae distant a stabili simplicitate dei! intuitus regis certantibus haud nocet illis; praesidium nulli ferre potest homini; rex etiam uastis interstitiis segregatus nec solum uisu, sed neque uoce, manu. actus praeteritos, praesentes, necne futuros auctor sic hominum prospicit intuitu, et quamuis ualeat mentes peruertere sontes ad meliora, tamen nil nocet arbitrio; sed pandit geminos mortalibus utique calles: sentosus dexter, leuus ubique patet. uix iter angustum raris comeantibus idem signat, et is uitam ducit ad aetheriam; alter adest spatio diffusus denique uasto: omne uehit barathrum pene genus hominum. nosque sequi dextrum iubet ac uitare sinistrum cunctorum dominus lucifer atque salus Christus cunctipotens qui cum patre regnat ubique, dogmatibus sanctis infit ubi populis. semita stricta polum poterit reserare supernum, illam neruosus siquis adire cupit; perniciemque parant sinuosi competa callis. mentis nunc oculis cernite uos, socii. credo quod hoc domini demonstrent dogmata Christi: nemo labore carens percipiet requiem. quapropter uitam si uultis habere perhennem ut sitis, fratres, uos moneo, celeres, ne torpore graui perdatis praemia caeli miles ut ille piger brauia tripudii. currere nosque monent domini sintagmata Christi militis ac Pauli currere nosque docent, scamatis in specie nostros ubi significauit actus humanos scamatis in specie. pergite, posco, uiri, capiatis ut astra tonantis atque superna poli: pergite, posco, uiri. his patet exemplis quod contemplatio uiri haud uertat proprium iudicis arbitrium, uota, preces domino nisi quis pro flagitioso fuderit, omne scelus uertat ut in melius. proles at aetherii splendorque sophia parentis laxat dira suis crimina tortoribus. plures inde polum meruerunt scandere clarum consortes facti coetibus angelicis. hac Stephanus Leuita pius uirtute coactus, illustrem Paulum fecit adire deum. sic quoque nos caeli dominum rogitemus, adhelphi, pellat ut a famulis arbitrium sceleris, quatinus a uitiis et neui crimine mundi conciues Petri simus in arce poli, clauibus inmensi reserat qui limen Olimphi, cui mandauit oues altitonans niueas. omnibus hoc nobis concedat gratia Christi sanguine quos proprio traxit ab hoste fero. o dee cunctipotens cosmi qui regmina flectis, parce meo fluxit quicquid ab ore nequam. te sine nil rectum nil iustum nilque pudicum scire potest miser et praeuaricatus homo; quapropter toto mentis conamine poscens deprecor, ac numen flagito teque tuum, dirige sic actus hominum, rector, ualeant quo post finem uitae denarium capere, pontificemque pium meritis et honore colendum insignemque humilem protege, Christe, libens, quem deus omnipotens cathedra subuexit in alta, dogmate mellifluo uerteret ut scelera. gentes Anglorum felices praesule tanto ritus qui prauos corrigit ut genitor, extorresque superuenientes uosque beati: cunctis his tribuit quicquid opus fuerit. quis numerare queat bona nobis quae bonus ille contulit hanc postquam uenimus ad patriam? idcirco dominum rogitemus corde fideli praebeat ut famulo gaudia pro merito.