# Octosyllables from the Translatio et miracula S. Swithuni [i] Alme Deus munificens cosmi sator omnipotens: insontem caesum miserum me respice, rex omnium; caesis auditum auribus redde meis diuinitus uel mortem citam trabue, Christe saluator optime, necne uitam post obitum mihi deprecor caelestem. O Suuithune mitissime te rogo, clementissime: succurre mihi misero in angustiis posito, meque tuis sanctissimis adtolle nunc suffragiis, quia – ut nosti prescius – dampnatus sum innoxius. [ii] ‘Auctor o rerum prepotens alme Deus atque clemens qui caelum, terram ac mare sancto gubernas flamine – per eius sancti meritum per quem turmas languentium sanas, rex pie, caelitus in Anglorum limitibus: morte de dira libera quem redemisti propria, ne saeuus hostis baratri me mergat antro liuidi. Sancte, nomen cuius ego (Deum obtestor) nescio: posce Christum quo misero mihi succurrat ilico; tibi promitto amplius abhinc non uiuam furtibus.’ Latro cum ille talibus Deum rogaret precibus, solutus est diuinitas catenis et compedibus; carceris moxque ianuam comperiens patefactam (quam custos nocte clauserat repagulis ac serula), gauisus est eximium se euasisse peric[u]lum atque mortis interitum ultriusque perpetuum, per sancti patris meritum iuuamen ac suffragium, glorificans caeli Deum ac benedicens Dominum.