Octosyllables from the Translatio et miracula S. Swithuni
[i]
Alme Deus munificens
cosmi sator omnipotens:
insontem caesum miserum
me respice, rex omnium;
caesis auditum auribus
redde meis diuinitus
uel mortem citam trabue,
Christe saluator optime,
necne uitam post obitum
mihi deprecor caelestem.
O Suuithune mitissime
te rogo, clementissime:
succurre mihi misero
in angustiis posito,
meque tuis sanctissimis
adtolle nunc suffragiis,
quia – ut nosti prescius –
dampnatus sum innoxius.
[ii]
‘Auctor o rerum prepotens
alme Deus atque clemens
qui caelum, terram ac mare
sancto gubernas flamine –
per eius sancti meritum
per quem turmas languentium
sanas, rex pie, caelitus
in Anglorum limitibus:
morte de dira libera
quem redemisti propria,
ne saeuus hostis baratri
me mergat antro liuidi.
Sancte, nomen cuius ego
(Deum obtestor) nescio:
posce Christum quo misero
mihi succurrat ilico;
tibi promitto amplius
abhinc non uiuam furtibus.’
Latro cum ille talibus
Deum rogaret precibus,
solutus est diuinitas
catenis et compedibus;
carceris moxque ianuam
comperiens patefactam
(quam custos nocte clauserat
repagulis ac serula),
gauisus est eximium
se euasisse peric[u]lum
atque mortis interitum
ultriusque perpetuum,
per sancti patris meritum
iuuamen ac suffragium,
glorificans caeli Deum
ac benedicens Dominum.